IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 6

C. 6.43COMMUNIA DE LEGATIS ET FIDEICOMMISSIS ET DE IN REM MISSIONE TOLLENDA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Iustinianus A. Demostheni pp.

pr.Cum ii, qui legatis uel fideicommissis honorati sunt, personalem plerumque actionem habere noscuntur, quis uel uindicationis uel sinendi modo aliorumque generum legatorum subtilitatem prono animo admittet, quam posteritas optimis rationibus usa nec facile suscepit nec inextricabiles circuitus laudauit? quis in rem missionis scrupulosis utatur ambagibus?

1Rectius igitur esse censemus in rem quidem missionem penitus aboleri, omnibus uero tam legatariis quam fideicommissariis unam naturam imponere et non solum personalem actionem praestare, sed etiam in rem, quatenus eis liceat easdem res, uel per quodcumque genus legati uel per fideicommissum fuerint derelictae, uindicare in rem actione instituenda, et insuper utilem Seruianam (id est hypothecariam) super his quae fuerint derelicta in res mortui praestare.

2Cum enim hoc iam iure nostro increbuit licere testatori hypothecam rerum suarum in testamento quibus uoluerit dare, et iterum nouellae constitutiones in multis casibus et tacitas hypothecas induxerunt, non ab re est etiam nos in praesenti casu hypothecariam donare, quae et nullo uerbo praecedente possit ab ipsa lege induci.

3Si enim testator ideo legata uel fideicommissa dereliquit, ut omnimodo personae ab eo honoratae ea percipiant, apparet ex eius uoluntate etiam praefatas actiones contra res testatoris esse instituendas, ut omnibus modis uoluntati eius satisfiat, et praecipue cum talia sint legata uel fideicommissa, quae piis actibus sunt deputata.

4Et haec disponimus, non tantum si ab herede fuerit legatum derelictum uel fideicommissum, sed et si a legatario uel fideicommissario uel alia persona, quam grauare fideicommisso possumus, fideicommissum cuidam relinquatur. cum enim non aliter ualeat, nisi aliquid lucri offerat ei a quo derelictum est, nihil est graue etiam aduersus eum non tantum personalem, sed etiam in rem et hypothecariam extendere actionem in rebus, quas a testatore consecutus est.

5In omnibus autem huiusmodi casibus in tantum et hypothecaria unumquemque conueniri uolumus, in quantum personalis actio aduersus eum competit, et hypothecam esse non ipsius heredis uel alterius personae quae grauata est fideicommisso rerum, sed tantummodo earum, quae a testatore ad eum peruenerint.

D. XV k. Oct. Chalcedone Decio uc. cons.

2 · Idem A. Iuliano pp.

pr.Omne uerbum significans testatoris legitimum sensum legare uel fideicommittere uolentis utile atque ualidum est, siue directis uerbis, quale est ‘iubeo’ forte, siue precariis utetur testator, quale est ‘rogo’ ‘uolo’ ‘mando’ ‘fideicommitto’, siue iuramentum posuerit, cum et hoc nobis audientibus uentilatum est, testatore quidem dicente ‘ἐνορκῶ’, partibus autem huiusmodi uerbum huc atque illuc lacerantibus.

1Sit igitur secundum quod diximus ex omni parte uerborum non inefficax uoluntas secundum uerba legantis uel fideicommittentis et omnia, quae naturaliter insunt legatis, ea et fideicommissis inhaerere intellegantur et e contrario, quidquid fideicommittitur, hoc intellegatur esse legatum, et si quid tale est, quod non habet natura legatorum, hoc ei ex fideicommissis accommodetur, et sit omnibus perfectus euentus, ex omnibus nascantur in rem actiones, ex omnibus hypothecariae, ex omnibus personales.

2Ubi autem aliquid contrarium in legatis et fideicommissis eueniat, hoc fideicommisso quasi humaniori adgregetur et secundum eius dirimatur naturam.

3Et nemo moriens putet suam legitimam uoluntatem reprobari, sed nostro semper utetur adiutorio, et quemadmodum uiuentibus prouidimus, ita et morientibus prospiciatur: et si specialiter legati tantummodo faciat testator mentionem, hoc et legatum et fideicommissum intellegatur, et si fidei heredis uel legatarii aliquid committatur, hoc et legatum esse uideatur. nos enim non uerbis, sed ipsis rebus leges imponimus.

D. X k. Mart. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.

3 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Si duobus uel tribus hominibus uel pluribus forte optio serui uel alterius rei relicta fuerit, uel si uni quidem legatario optio serui uel alterius rei relicta est, ipse autem moriens plures sibi reliquerit heredes, dubitabatur inter ueteres, si inter legatarios uel heredes legatarii fuerit certatum et alter alterum seruum uel aliam rem eligere uelit, quid sit statuendum.

1Sancimus itaque in omnibus huiusmodi casibus rei iudicem fortunam esse, sortem etenim inter altercantes adhibendam, ut, quem sors praetulerit, is quidem habeat potestatem eligendi, ceteris autem aestimationem praestet contingentium eis partium: id est in seruis quidem et ancillis maioribus decem annis, si sine arte sint, uiginti solidis aestimandis, minoribus uidelicet decem annis non amplius quam decem solidis computandis: sin autem artifices sunt, usque ad triginta solidos aestimatione eorum procedente, siue masculi siue feminae sunt, exceptis notariis et medicis utriusque sexus, cum notarios quinquaginta solidis aestimari uolumus, medicos autem et obstetrices sexaginta: eunuchis minoribus quidem decem annis usque ad triginta solidos ualentibus, maioribus uero usque ad quinquaginta, sin autem artifices sint, usque ad septuaginta.

1aSed et si quis optionem serui uel alterius rei reliquerit non ipsi legatario, sed quem Titius forte elegerit, Titius autem uel noluerit eligere uel morte fuerit praeuentus, et in hac specie dubitabatur apud ueteres, quid statuendum sit, utrumne legatum expirat, an aliquid inducitur ei adiutorium, ut uiri boni arbitratu procedat electio.

1bCensemus itaque, si intra annale tempus ille qui eligere iussus est hoc facere supersederit uel minime potuerit uel quandocumque decesserit, ipsi legatario uideri esse datam electionem, ita tamen, ut non optimum ex seruis uel aliis rebus quicquam eligat, sed mediae aestimationis, ne, dum legatarium satis esse fouendum existimamus, heredis commoda defraudentur.

2Sed quia nostra maiestas per multos casus legatariis et fideicommissariis prospexit et actiones tam personales quam in rem et hypothecarias dedimus et in rem missionis tenebrosissimus error abolitus est, et ad hanc legem peruenimus.

2aNemo itaque ea, quae per legatum uel pure uel sub certo die relicta sunt uel quae restitui aliis disposita sunt uel substitutione posita, secundum ueterem dispositionem putet esse in posterum alienanda uel pignoris uel hypothecae titulo adsignanda uel mancipia manumittenda, sed sciat, quod hoc quod alienum est non ei liceat utpote sui patrimonii existens alieno iuri applicare, quia satis absurdum est et inrationabile rem, quam in suis bonis pure non possidet, eam ad alios posse transferre uel hypothecae pignorisue nomine obligare uel manumittere et alienam spem decipere.

3Sin autem sub condicione uel sub incerta die fuerit relictum legatum uel fideicommissum uniuersitatis uel speciale uel substitutione uel restitutione, melius quidem faciat, et si in his casibus caueat ab omni uenditione uel hypotheca, ne se grauioribus oneribus euictionis nomine supponat.

3aSin autem auaritiae cupidine propter spem condicionis minime implendae ad uenditionem uel hypothecam prosiluerit, sciat, quod condicione impleta ab initio causa in irritum deuocetur et sic intellegenda est, quasi nec scripta nec penitus fuerat celebrata, ut nec usucapio nec longi temporis praescriptio contra legatarium uel fideicommissarium procedat.

3bQuod similiter censemus in huiusmodi legatis, quae siue pure siue sub die certo siue sub condicione siue sub incerta die relicta sint: sed in his omnibus casibus legatario quidem uel fideicommissario omnis licentia pateat rem uindicare et sibi adsignare, nullo obstaculo ei a detentatoribus opponendo.

4Emptor autem sciens rei grauamen aduersus uenditorem actionem habeat tantummodo ad restitutionem pretii, neque dupli stipulatione neque melioratione locum habente, cum sufficiat ei saltem pro pretio, quod sciens dedit pro aliena re, sibi satisfieri: creditori nihilo minus pigneraticia contraria actione aduersus debitorem competente, ut ex omni parte omnique studio id, quod semper properamus, ad effectum perducatur, ut ultima elogia defunctorum legitimum finem sortiantur: bonae fidei procul dubio emptoribus integra iura et nullo modo ex hac constitutione deminuta contra uenditores habentibus.

D. k. Sept. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.