C. 6.42DE FIDEICOMMISSIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Demetrio.
pr.Si probaueris Demetrium petisse de matre heredeque sua, ut tibi alimenta menstrua et uestiarium annuum praestaret, eamque secutam uoluntatem filii sui per multum temporis, id est non minus in tali causa triennio, ea praestitisse: ut in futurum quoque ea praestentur et, si qua in praeteritum praestita non sunt, exsoluantur, impetrabis.
PP. XVII k. Sept. duobus Aspris conss.
2 · Idem A. Eupatrio.
pr.Etsi inutiliter fideicommissum relictum est, tamen si heredes comperta uoluntate defuncti praedia ex causa fideicommissi auo tuo praestiterunt, frustra ab heredibus de ea re quaestio tibi mouetur, cum non ex ea sola scriptura, sed ex conscientia relicti fideicommissi satis defuncti uoluntati factum esse uideatur.
PP. VI k. Aug. Laeto II et Cereale conss.
3 · Idem A. Rufino.
pr.Cum secundum uoluntatem defunctae Chrysidem puellam ab heredibus manumissam eamque, priusquam ei restitueretur hereditas, intestatam uita functam proponas, ad manumissores eius successio pertinet. qui si adierint eius hereditatem, confusis actionibus fideicommisso sunt liberati.
PP. V id. Dec. Laeto II et Cereale conss.
4 · Imp. Alexander A. Victorino.
pr.Voluntas patris prohibentis liberos fundos extra familiam uendere uel pignori dare fratrem sorori donare prohibuisse non uidetur.
PP. V k. Iul. Maximo II et Aeliano conss.
5 · Imp. Alexander A. Reginae.
pr.Si frater tuus, posteaquam patri heres extitit, pubes iam sine liberis decessit, ex pupillari substitutione tibi hereditas eius delata non est. sed si uerbis fideicommissi aliqua parte testamenti confirmata est, fideicommissum ab heredibus petere non prohiberis.
PP. XV k. Febr. Iuliano et Crispino conss.
6 · Idem A. Nilo.
pr.Praedia obligata per legatum uel fideicommissum relicta heres luere debet, maxime cum testator condicionem eorum non ignorauit aut, si scisset, legaturus tibi aliud, quod non minus esset, fuisset.
1Sin uero a creditore distracta sunt, pretium heres exsoluere cogetur, nisi contraria defuncti uoluntas ab herede ostendatur.
PP. XVI k. Mart. Iuliano et Crispino conss.
7 · Idem A. Septimo.
pr.Voluntatis defuncti quaestio in aestimatione iudicis est.
PP. XV k. Mart. Fusco II et Dextro conss.
8 · Idem A. Mascello.
pr.Qui fideicommissariam libertatem meruit, legata seu fideicommissa a defuncto sibi data suo iure persequitur.
PP. XV k. Iun. Fusco II et Dextro conss.
9 · Imp. Gordianus A. Paulinae.
pr.Ab eo, qui neque legatum neque fideicommissum neque hereditatem uel mortis causa donationem accepit, nihil per fideicommissum relinqui potest.
PP. XVII k. Oct. Pio et Pontiano conss.
10 · Idem A. Firmo.
pr.Verbum ‘uolo’ licet desit, tamen quia additum perfectum sensum facit, pro adiecto habendum est.
PP. III id. Dec. Gordiano A. et Auiola conss.
11 · Idem A. Papiniano.
pr.Quotiens ab omnibus, qui alienatione facta ad fideicommissi petitionem adspirare possint, uenditio celebratur aut quibusdam uendentibus alii consenserint, auctoritas contractus conuelli nequaquam potest.
PP. II k. Ian. Gordiano A. II et Pompeiano conss.
12 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Rufino.
pr.Post mortem suam rogatam restituere hereditatem defuncti iudicio et antequam fati munus impleat posse satisfacere (id est restituere hereditatem) quarta parte uel retenta uel omissa, si uoluerit, explorati iuris est.
PP. id. Oct. Peregrino et Aemiliano conss.
13 · Idem A. et C. Sempronio.
pr.Quotiens principali loco heres institutus testatori succedit, legata seu fideicommissa a substituto data posci iure non possunt.
PP. VIII k. Mart. Praesente et Albino conss.
14 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Falconi.
pr.Ea, quam frater tuus instituerat, siue quaesita siue non quaesita hereditate decesserit, cum tamen simpliciter, antequam duodecimum annum aetatis implesset, uerbis precatiuis testamento facto nonnullos ei uoluerit substitutos, nihil prohibet fideicommissum peti uel ab ipsius heredibus, qui bona intestati tenent.
1Tunc enim locum habet, quod regulariter traditur ea quae in testamento relinquuntur, si ex testamento non adeatur hereditas, non ualere, cum uerbis relicta directis adiri potuit hereditas, non cum illa ipsa sic data est, ut esset etiam ab intestato successoribus postulanda.
2Quod rescripsimus sequentes adseuerationem tuam, quasi scripta heres non fuerit iure adoptata. alioquin si in familia relicta heres facta decessit, et consequenter ipsius heredes petitioni fideicommissi respondere coguntur.
PP. XIIII k. Sept. Valeriano III et Gallieno II AA. conss.
15 · Idem AA. Philocrati.
pr.Quamuis simpliciter te ac fratrem tuum aliquis instituerit heredes eiusque hereditatis commodum pater ex tua fratrisque persona pro portionibus uestris potestatis ratione quaesierit, tamen quia inferioribus uerbis testamenti uos sui iuris facere testator curauit, intellegi potest restituendi hereditatis commodi fideicommisso patrem obstrictum esse.
PP. VI id. Oct. Romae Maximo II et Glabrione conss.
16 · Imppp. Carus Carinus et Numerianus AAA. Isidorae.
pr.Cum uirum prudentissimum Papinianum respondisse non ignoramus etiam legata huiusmodi fideicommisso contineri, id est ubi heres rogatus fuerat, quidquid ex hereditate peruenerit, post mortem restituere, animaduertis etiam praeceptionis compendium testatoris uerbis comprehensum esse.
1Sane quoniam in fideicommissis uoluntas magis quam uerba plerumque intuenda sunt, si quas pro rei ueritate praeterea probationes habes ad commendandam hanc patris uoluntatem, quam fuisse adseueras, apud praesidem experiri non uetaris.
PP. prid. id. Nou. Caro et Carino AA. conss.
17 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Fortunato.
pr.Si creditoris uoluntas iure subnixa liberari te debito uolentis doceri potest, et antequam sollemniter tibi liberatio a successore praestetur, exceptionem tibi ex uoluntate descendentem competere manifestum est.
PP. XII k. Mai. Maximo II et Aquilino conss.
18 · Idem AA. Apolausto.
pr.Cum necessitatem reddendae rationis defunctus remittendam tibi esse petierit, manifesti iuris est uoluntatem defuncti immotam esse debere.
PP. id. Mart. ipsis IIII et III AA. conss.
19 · Idem AA. Ampliato.
pr.Clari et aperti iuris est in fideicommissis posteriores uoluntates esse firmiores.
PP. VIII id. Sept. ipsis IIII et III AA. conss.
20 · Idem AA. Iuliano.
pr.Etiam a pupillorum tutoribus uelut ab ipsis relicta fideicommissa debentur.
PP. III non. Dec. ipsis IIII et III AA. conss.
21 · Idem AA. et CC. Tiberio.
pr.Si in persona patris tui, cui te successisse proponis, fideicommissi dies utiliter cessit, licet tempore quo fuerat datum necdum te natum probetur, uxorem patrui, quem contendis patri tuo rogatum, si sine liberis decesserit, ab auo relicta restituere, si ei successit, de fideicommisso conuenire debes. nam si patrui etiam hereditas tibi quaesita est, non de fideicommisso quaerendum, sed hereditas ab ea uindicanda est.
D. VI id. Febr. AA. conss.
22 · Idem AA. et CC. Planciano.
pr.Et in epistula uel breui libello uel sine scriptura, immo etiam nutu fideicommissum relinqui posse adhibitis testibus nulla dubitatio est.
D. id. April. Byzantii AA. conss.
23 · Idem AA. et CC. Stratonico.
pr.Si ueritas uel sollemnitas iuris deest nec amplexus parentis uoluntatem relicta dedisti uel transactionis causa stipulantibus promisisti negotiumque integrum est, ad solutionem urgueri non potes.
D. V k. Febr. AA. conss.
24 · Idem AA. et CC. Menestrato.
pr.Instrumenta praediorum per fideicommissum relictorum, quae ad probationem originis eorum pertinent, heredes praestare necesse non habent: tamen cautionem praestare debent, quod, si opus fuerit legatario seu fideicommissario, ipsa, si habent, proferant.
D. k. Dec. Sirmi AA. conss.
25 · Idem AA. et CC. Iulianae.
pr.Heredum etiam res proprias per fideicommissum relinqui posse non ambigitur.
D. II k. Mart. CC. conss.
26 · Idem AA. et CC. Gaiano.
pr.Ex repudiatione fideicommissi doli mali exceptio iusta causa intercedente tunc opponitur, quando ipse, cui fideicommissum relictum est, repudiatione usus fuerit. unde cum hoc non te, sed patrem fecisse adseueras, qui tibi nocere non potuit, nihil tibi obesse potest.
D. II id. April. Sirmi CC. conss.
27 · Idem AA. et CC. Olympiadi.
pr.Fideicommissum eius qui reliquerat paenitentia probata successores numquam praestare compelluntur.
D. V k. Oct. Viminacii CC. conss.
28 · Idem AA. et CC. Gaio.
pr.Ex fideicommisso sub condicione sine libertate seruis propriis inutiliter dato libertas peti non potest.
D. XV k. Nou. trans mare CC. conss.
29 · Idem AA. et CC. Achilleo.
pr.Ex testamento, quod iure non ualet, nec fideicommissum quidem, si non intestato quoque succedentes rogati probentur, peti potest.
D. VIII id. Dec. CC. conss.
30 · Imp. Iustinianus A. Demostheni pp.
pr.Cum acutissimi ingenii uir et merito ante alios excellens Papinianus in suis statuit responsis, si quis filium suum heredem instituit et restitutionis post mortem oneri subegit, non aliter hoc uideri disposuisse, nisi cum filius eius sine subole uitam reliquerit: nos huiusmodi sensum merito mirati plenissimum ei donamus euentum, ut, si quis haec disposuerit, non tantum filium heredem instituens, sed etiam filiam, uel ab initio nepotem uel neptem, pronepotem uel proneptem uel aliam deinceps posteritatem, et eam restitutionis post obitum grauamini subiugauerit, non aliter hoc sensisse uideatur, nisi hi qui restitutione onerati sunt sine filiis uel filiabus uel nepotibus uel pronepotibus fuerint defuncti, ne uideatur testator alienas successiones propriis anteponere.
Recitata septimo in nouo consistorio palatii Iustiniani. d. III k. Nou. Decio uc. cons.
31 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Quidam filium suum a sacris paternis remisit et postea testamento condito eum praeteriit nullo ei penitus relicto, aliis heredibus derelictis, ipsum autem, quem neque heredem neque exheredatum fecit, fideicommisso praegrauauit. quaerebatur, si utile est huiusmodi fideicommissum.
1Tota igitur antiqua dubietate super hoc explosa nobis in hoc casu placuit, ut emancipatus utpote iniuria a patre adflictus non compellatur fideicommissum a sua persona relictum praestare.
2Quod etiam in aliis personis, quas exheredari necesse est, locum habere censemus.
D. prid. k. Mart. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.
32 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Quaestionem ex facto emergentem resecantes et uoluntati defunctorum prospicientes sancimus, si sine scriptura et praesentia testium fideicommisso derelicto fideicommissarius elegerit iuramentum heredis uel forsitan legatarii uel fideicommissarii, quotiens ab eo relictum est fideicommissum, siue uniuersitatis siue speciale, necesse habere heredem uel legatarium uel fideicommissarium prius iureiurando de calumnia praestito uel sacramentum subire et omni inquietudine sese relaxare uel, si recusandum existimauerit sacramentum aut certam quantitatem manifestare fideicommissario derelictam noluerit, si forsitan maiorem fideicommissarius expetat, omnimodo exactioni fideicommissi subiacere et eum ad satisfactionem compelli, cum ipse sibi iudex et testis inuenitur, cuius religio et fides a fideicommissario electa est, nullis testibus nullisque aliis aduenticiis probationibus requisitis, sed siue quinque sint testes uel minores uel nemo, causam per illius sacramentum uel dandum uel recusandum suam habere tam firmitatem quam exactionem, siue pater sit, qui fideicommissum dederit, siue extraneus, ut aequitatis ratio communiter in omnes procedat.
1Cum enim res per testium sollemnitatem ostenditur, tunc et numerus testium et nimia subtilitas requirenda est. lex etenim, ne quid falsitatis incurrat per duos forte testes compositum, maiorem numerum testium expostulat, ut per ampliores homines perfectissima ueritas reueletur.
2Cum autem is, qui quid ex uoluntate defuncti lucratur, et maxime ipse heres, cui summa auctoritas totius causae commissa est, dicere compellitur ueritatem per sacramenti religionem, qualis locus testibus relinquatur uel quemadmodum ad extraneam fidem decurratur, propria et indubitata relicta? cum et in leges respeximus, quae iustis dispositionibus testatorum omnimodo heredes oboedire compellunt et sic strictius causam exigunt, ut etiam amittere lucrum hereditatis sanciant eos, qui testatoribus suis minime paruerunt.
D. V k. Dec. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.