C. 6.41DE HIS QUAE POENAE NOMINE IN TESTAMENTO VEL CODICILLIS RELINQUUNTUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.Superuacuam obseruationem ueterum legum, per quam uoluntates testatorum ad effectum duci impediebantur, amputamus praecipientes nullum ualere, dicendo poenae nomine quaedam esse relicta uel adempta in supremis testantium uoluntatibus, ea infirmare, sed licere testanti pro implenda sua uoluntate uel pecunias dari praecipere uel aliam pecuniariam poenam inferre quibus uoluerit, tam in adimendis hereditatibus uel legatis uel fideicommissis uel libertatibus, quam in praecipiendo ad alias personas ea transferri ab eo, cui relicta ab initio sunt, uel aliquid aliis ab eo dari, si minus dispositionibus suis heres uel legatarius uel libertate donatus paruerit.
1Quod si aliquid facere uel legibus interdictum uel alias probrosum uel etiam impossibile iussus aliquis eorum fuerit, tunc sine ullo damno etiam neglecto testatoris praecepto seruabitur.
D. k. Ian. Constantinopoli dn. Iustiniano A. pp. II cons.