IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 6

C. 6.40DE INDICTA VIDUITATE ET DE LEGE IULIA MISCELLA TOLLENDA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Gordianus A. Bono.

pr.Legatum alii sub condicione sic relictum, si uxor nuptui se post mortem mariti non collocauerit, contractis nuptiis condicione deficit ideoque peti legatum nequaquam potest.

PP. XIII k. Aug. Gordiano A. II et Pompeiano conss.

2 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.

pr.Ambiguitates legis Iuliae miscellae generali lege tollentes nullum concedimus fieri iuramentum secundum praedictam legem, sed penitus ea cum Muciana cautione super hac causa quiescente licere mulieribus, etiam maritorum suorum interminatione spreta, quae uiduitatem eis indicit, et non dato sacramento procreandae subolis gratia, tamen ad secundas migrare nuptias, poena huiusmodi cessante, siue habeat liberos, siue non, et percipere ea, quae maritus dereliquit (quorum omnium manifestissimum est dominium minime eas liberis existentibus habere usu fructu tantummodo apud eas manente et ad liberos prioris tori proprietate eorum deferenda secundum ea, quae de secundis nuptiis lucrisque ex his mulieribus statuta sunt), ne ex necessitate legis et sacramento colorato periurium committatur.

1Cum enim mulieres ad hoc natura progenuit, ut partus ederent, et maxima eis cupiditas in hoc constituta est, quare scientes prudentesque periurium committi patimur ?

2Tale igitur iuramentum conquiescat et lex Iulia miscella cedat cum Muciana cautione super hoc introducta, a re publica separata. augeri etenim magis nostram rem publicam et multis hominibus progenitis frequentari quam impiis periuriis adfici uolumus, cum satis esse inhumanum uidetur per leges, quae periuria puniunt, uiam periuriis aperiri.

D. X k. Mart. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. CC.

3 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Legem Iuliam miscellam quemadmodum in feminis sustulimus, ita et in masculis esse sublatam pertinere quidem ad sensum nostrae legis, quam super hoc promulgauimus, non est incertum.

1Ne tamen quaedam ambiguitas simplices animos moueat, etiam expressim sancimus legem Iuliam miscellam et senatus consulta, quae circa eam facta sunt, nec non Mucianam cautionem, quae super talibus nuptiis introducta est, non solum in feminis, sed etiam in masculis cessare.

2Sed quia apud Ulpianum in libris Sabinianis inuenimus quaedam uerba, quae effugiunt legis miscellae obseruationem, ne quis et ea sublata esse putauerit, sancimus, cum huiusmodi uerbis mulieribus aliquid relinquatur: ‘si uidua erit’ uel ‘cum uidua erit’ uel ‘quotiens uidua erit’, uel e contrario maribus: ‘si amiserint uxores’ uel ‘quando ad caelibatum peruenerint’, non uetari ea uindicare uel legitimo modo sumere, quae eis derelicta sunt. neque enim ut permaneant uel feminae in uiduitate uel masculi in caelibatu relictum esse uidetur, ut locum uel ante nostram legem habeat lex Iulia miscella, quae iam perempta est: sed cum primum hoc euenerit, ilico competat talibus personis eius quod relictum est persecutio, quia sub condicione relictum esse uidetur, siue semel siue in annos singulos haec liberalitas fuerit conscripta, quasi pro solacio suae tristitiae.

D. k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.