C. 6.46DE CONDICIONIBUS INSERTIS TAM LEGATIS QUAM FIDEICOMMISSIS ET LIBERTATIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Claudiae.
pr.Cum testatorem fideicommissum Trallianis ab eo, quem pro parte heredem instituerat, ita reliquisse proponas, si sine liberis institutus diem obisset, isque nepotem, quem ex filia susceperat, heredem instituerat, condicionem adscriptam fideicommisso defecisse manifestum est, nisi alia defuncti uoluntas euidenter probabitur.
PP. non. Dec. Laterano et Rufino conss.
2 · Idem AA. Gallicano.
pr.Cum patrem familias fideicommissi nomine, quod in diem certam reliquit, ita cauere praecepisse proponas, si a marito non diuertisset, iurisdictionis originem perinde seruari aequum est, ac si nihil super ea re scriptum fuisset.
1Nec exemplum legati uel hereditatis, in quibus condicio diuortii nonnumquam remitti solet, huic rei comparandum est, cum absurdum sit ideo perpetui edicti neglegi formam, quia patris sui uoluntati non obtemperatur.
PP. Antiochiae XI k. Aug. Antonino A. II et Geta II conss.
3 · Imp. Antoninus A. Aurelio militi.
pr.Si ea condicione Auluzanus legata testamento praestari uoluit, si cum focaria sua matreque eius moraretur, et per eum stetit, quominus uoluntati testatoris pareret, cum sponte scripturae testamenti non obtemperauerit, ad petitionem non admittitur.
PP. VI id. Iul. Laeto II et Cereale conss.
4 · Imp. Alexander A. Liciniae.
pr.Legatum siue fideicommissum a patruo tuo relictum tibi sub condicione, si filio eius nupsisses, cum mortuo filio, priusquam matrimonium cum eo contraheres, condicio defecerit, nulla ratione tibi deberi existimas.
PP. k. Dec. Alexandro A. II et Marcello conss.
5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Faustino.
pr.Si uxorem tuam tempore nuptiarum in patria potestate fuisse monstretur, fideicommissi commodum ei relicti, cum nupserit, nullo alio diem eius cedere prohibente patri quaesitum non ambigitur.
1Quod si a patre ante nuptias emancipata fuerit ac postea decesserit, superstite patre et marito ac liberis actionem fideicommissi sibi competentem ad heredes suos transmisit.
S. VI k. Febr. Sirmi CC. conss.
6 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.
pr.Cum quidam testamento condito libertatem suo seruo dereliquit sub condicione, si suo heredi certum numerum solidorum praestet uel aliam quandam speciem uel uicarium seruum, ille autem seruus non in eodem loco constitutus, ubi etiam heres fuerat, herili testamento cognito properabat ad heredem cum ipso, quod iussus erat dare heredi, sed in medio latronum uel hostium incursione peremptum est quod portabat: quaerebatur inter antiquos, si praepeditur libertas, quia hoc dare seruus non potest propter memoratum fortuitum casum.
1Itaque ueterum dubietate quiescente nobis placuit, ut et libertas omnimodo competat et commodum, quod heredi uel extraneo relinquitur, non abstrahatur.
2Ex quacumque igitur causa impediatur, siue per heredem siue per eum, cui dare aliquid iussus est, siue per fortuitos casus, in libertatem quidem ipse omnimodo perueniat, nisi ipse seruus noluit adimplere condicionem: obnoxius tamen constituatur post libertatem heredi uel ei cui dare iussus est, nisi et ipse oblatas pecunias non suscepit (quod enim semel repudiatum est ab eo, redintegrari minime concedimus), quatenus hoc quod dare iussus est omnimodo adimplere compellatur uel in ipso mancipio, si extat, uel in aestimatione eius non amplius quam in quindecim solidos imputanda, uel in alia re, si et ipsa appareat, uel si non existat, uera eius aestimatione praestanda.
D. prid. k. Mai. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc. anno secundo
7 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Si plures personae unam condicionem implere fuerint iussae, apud Ulpianum dubitabatur, utrumne omnes simul eandem facere debent, an singuli quasi soli implere eam compelluntur.
1Videtur autem nobis unumquemque necessitatem habere condicionem implere et pro portione sibi contingente accipere, quidquid ex hoc commodum est, ut hi quidem, qui compleuerint iussa, ad lucrum uocentur, qui autem neglexerint, sibi imputent, si ab huiusmodi commodo repellentur.
D. III k. Aug. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.