C. 6.37DE LEGATIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Pius libertis Sextiae Basiliae.
pr.Quamuis uerbis his: ‘ut quoad cum Claudio Iusto morati essetis’, alimenta uobis et uestiarium legatum sit, tamen hanc fuisse defuncti cogitationem interpretor, ut et post mortem Iusti eadem uobis praestari uoluerit.
Sine die et consule
2 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Sabiniano.
pr.Quamuis heres institutus hereditatem uendiderit, tamen legata et fideicommissa ab eo peti possunt et, quod eo nomine datum fuerit, uenditor ab emptore uel fideiussoribus eius petere poterit.
PP. X k. Sept. Laterano et Rufino conss.
3 · Idem AA. Victorino.
pr.Qui post testamentum factum praedia quae legauit pignori uel hypothecae dedit, mutasse uoluntatem circa legatariorum personam non uidetur: et ideo, etiam, si in personam actio electa est, recte placuit ab herede praedia liberari.
PP. VI k. Mai. Gentiano et Basso conss.
4 · Imp. Antoninus A. Sulpicio.
pr.Seruis testamento dominorum non data libertate legatum seu fideicommissum relictum non ualet nec conualescere potest, licet post mortem testatoris libertatem aliqua ratione consecuti sunt.
PP. V k. Iul. Antonino A. IIII et Balbino conss.
5 · Idem A. Donato.
pr.Non est dubium denegari actionem legatorum ei pro portione competenti in his rebus, quas subtraxisse eum de hereditate apparuerit.
PP. V id. Sept. Antonino A. IIII et Balbino conss.
6 · Idem A. Iulio.
pr.Si legata relicta primus legatarius agnouit, substitutio eorum in personam Pontianae facta euanuit.
PP. VIII k. Mai. Romae Laeto II et Cereale conss.
7 · Idem A. Fausto.
pr.Si Fortidianum fundum primo pater tuus fratribus per praeceptionem ac mox tibi legauit, concursu dominium eius tibi quoque quaeritur.
1Error autem nominum in scriptura factus, si modo de mancipiis uel de possessionibus legatis non ambigitur, ius legati dati non minuit.
PP. V id. Iul. Laeto II et Cereale conss.
8 · Idem A. Demetrio.
pr.Ab administratione tutelae religio sacramenti Marcellum, quem uobis a patre tutorem datum testamento proponitis, eripit. quae res, quominus legatum consequatur, non impedit: nec enim iuste ab ea petitione repellitur, cum, etiam si uellet, tutelam administrare prohibeatur.
PP. VIII id. Mart. Romae Sabino II et Anullino conss.
9 · Imp. Alexander A. Antiocho.
pr.Si in fraudem eorum quae testamento relicta sunt admissus est accusator, qui testamentum falsum diceret, praeses prouinciae secundum iurisdictionis formam solui legata iubebit, interposita cautione, si euicta fuerit hereditas, ea restituturum, quamuis alias cautioni tunc locus sit, cum sine controuersia legata soluantur.
PP. VII id. Febr. Maximo II et Aeliano conss.
10 · Idem A. Ingenuae.
pr.Cum alienam rem quis reliquerit, si quidem sciens, tam ex legato quam ex fideicommisso ab eo qui legatum seu fideicommissum meruit peti potest. quod si suam esse putauit, non aliter ualet relictum, nisi proximae personae uel uxori uel alii tali personae datum sit, cui legaturus esset, et si scisset rem alienam esse.
PP. V k. Febr. Albino et Maximo conss.
11 · Idem A. Albiniano.
pr.Filia legatorum non habet actionem, si ea, quae ei testamento reliquit, pater uiuus postea in dotem dedit.
PP. V non. Mart. Pompeiano et Peligno conss.
12 · Idem A.) Muciano.
pr.Cum responso uiri prudentissimi Papiniani, quod precibus insertum est, praeceptionis legatum et omissa parte hereditatis uindicari posse declaratur, intellegis desiderio tuo iuxta iuris formam esse consultum.
1Verba uero responsi haec sunt: Filiae mater praedium ita legauit: ‘praecipito sumito extra partem hereditatis’: cum hereditati matris filia renuntiasset, nihilo minus eam recte legatum uindicare uisum est.
PP. constitutio V id. Iul. Sabino II et Venusto conss.
13 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Seuerae.
pr.Proprias tuas res legari uel fideicommitti tibi non potuisse manifestum est.
PP. XV k. Mai. Maximo II et Aquilino conss.
14 · Idem AA. Tatiano.
pr.Monumenta quidem legari non posse manifestum est, ius autem mortuum inferendi legare nemo prohibetur.
PP. II k. Sept. Maximo II et Aquilino conss.
15 · Idem AA. Terentio.
pr.Si uniuersae facultates, quas pater uester reliquit, debito fiscali aut priuato absumuntur, nihil ex his, quae testamento eius adscripta sunt, ualere potest.
1Quod si deducto debito in relictis bonis superfluum est, libertates impediri iuris ratio non permittit, quando etiam legata nec non fideicommissa salua lege Falcidia praestanda sunt.
PP. III k. Oct. ipsis IIII et III AA. conss.
16 · Idem AA. et CC. Scyllae.
pr.Creditor, si a debitore suo rem, quam pignoris nomine susceperat, legatam sibi contendit, etiam debito ab heredibus eius oblato, quominus restituat, defendi potest.
S. XVIII k. Febr. Sirmi CC. conss.
17 · Idem AA. et CC. Eutychiano.
pr.Datum legatum adimi tam pure quam sub condicione, non libertis tantum, sed etiam ingenuis placuit.
D. III non. Mart. CC. conss.
18 · Idem AA. et CC. Iustino.
pr.Ex legato nominis, actionibus ab his qui successerunt non mandatis, directas quidem actiones legatarius habere non potest, utilibus autem suo nomine experietur.
D. VI id. Dec. CC. conss.
19 · Idem AA. et CC. Niconi.
pr.Non tantum duum mensuum, sed etiam minoris temporis maritus uxori testamento scriptus succedit, nec legata uel fideicommissa seu donationes temporis huius angustia capi prohibet.
D. V id. Dec. Nicomediae CC. conss.
20 · Idem AA. et CC. Eutychiano.
pr.Uxor patrui tui si testata decesserit, res tuas tantum usum fructum earum habens legare non potuit.
D. VII k. Ian. CC. conss.
21 · Imp. Constantinus A. ad populum.
pr.In legatis uel fideicommissis uerborum necessaria non sit obseruantia, ita ut nihil prorsus intersit, quis talem uoluntatem uerborum casus exceperit aut quis loquendi usus effuderit.
D. k. Febr. Constantio II et Constante conss.
22 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.In annalibus legatis uel fideicommissis, quae testator non solum certae personae, sed etiam eius heredibus praestari uoluit, eorum exactionem omnibus heredibus et heredum heredibus conseruari pro uoluntate testatoris praecipimus.
D. III id. Dec. Constantinopoli dn. Iustiniano A. pp. II cons.
23 · Idem A. Iuliano pp.
pr.Cum quaestio talis de significatione uerborum animos ueterum mouit, si quis cuidam agrum puta Cornelianum uel alium quendam in solidum legauerit, deinde alii partem eius dimidiam, quantam portionem primus, quantam secundus legatarius consequitur (simili dubitatione et in hereditate et in fideicommissis habita), cumque computationes multae introducebantur et multis ratiocinatoribus dignae: nos huiusmodi computationes quasi superfluas et contrarias uoluntati testatorum omnes esse sopiendas censemus.
1Cum enim manifestissimum est eum, qui ab initio duodecim uncias rei cuidam reliquit, alii autem postea sex, recessisse quidem a priore uoluntate, uoluisse autem minui eam sex unciis, cum alii eas obtulit, et praesens casus exitum apertissimum inueniet.
1aSi quis itaque uel agrum uel hereditatem reliquerit, primo quidem in totum, secundo autem in partem dimidiam, utrumque in sex uncias esse uel dominum rei legatae uel heredem.
1bEt si primo re tota relicta tertiam partem secundo reliquerit, secundum praedictum modum octo quidem uncias uel agri uel hereditatis apud primum remanere, tertiam autem partem uel quattuor uncias ad secundum migrare.
1cEt sic in omnibus statuendum est, id est in hereditatibus uel legatis uel fideicommissis: uestigia enim uoluntatis testatoris non aliter nisi per huiusmodi uiam aestimanda sunt.
2Sed et aliam disceptationem iuris antiqui non absimilem constitutam decidere nobis humanum esse apparuit. agitabatur enim, si quis agrum Cornelianum uel forte alium uel quandam rem cuidam legauerit et postea iterum uel saepius ei eandem rem per legatum uel fideicommissum dederit, post talia autem uerba testamenti Sempronio eundem agrum uel aliam rem legauerit, ut saepius quidem Titii fuisset mentio, semel autem Sempronii, quid statuendum est, et quid iuris sit, si coniunctim an separatim eis relinquatur, siue in legato hoc consistat siue in hereditate?
2aHuiusmodi igitur decidentes antiquam controuersiam sancimus, cuicumque fuerit uel hereditas uel ager in memoratis casibus siue coniunctim siue soli siue saepius eidem relictus, aequa lance et hereditatem et agrum et aliam quamcumque rem diuidi et ad dimidiam partem unumquemque uocari, nisi specialiter expresserit et dixerit testator tantas quidem partes uelle unum, tantas autem alterum habere. in omnibus etenim testatoris uoluntatem, quae legitima est, dominari censemus.
D. XV k. Dec. Lampadio et Oreste uu. cc. conss.
24 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Cum quidam suum filium familias impuberem exheredatum fecit aliis heredibus scriptis, eidem autem pupillo alium substitutum reliquit, maximam scilicet ostendens ad filium suum adfectionem, cui nihil quidem emolumenti reliquit, sed post exheredationis iniuriam etiam substitutionem ei addidit et a substituto legatum reliquit, quaerebatur, si huiusmodi legatum uel fideicommissum potest ualere.
1Sed et si legatum eidem exheredato filio pater reliquerit et substituerit ei exheredato facto aliquem extraneum, iterum certabatur, si saltem per eundem modum fideicommissum potest relinquere.
2Cum igitur antiquitas quidem haec diuerse tractare maluit, nobis autem huiusmodi iurgia superuacua esse uidentur, sancimus nullo legato nullo fideicommisso huiusmodi substitutum qui exheredato pupillo datus est praegrauari, nec si ipsam rem quam pupillo legauit a substituto eius uel legare uel fideicommittere uoluit.
D. II k. Mai. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.
25 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Si legatarius celauerit testamentum et postea hoc in lucem emerserit, an possit legatum sibi derelictum is qui celauerit ex eo testamento uindicare, dubitabatur.
1Quod omnimodo inhibendum esse censemus, ut non accipiat fructum suae calliditatis, qui heredem uoluit hereditate defraudare: sed huiusmodi legatum illi quidem auferatur, maneat autem quasi pro non scripto apud heredem, ut, qui alii nocendum esse existimauit, ipse suam sentiat iacturam, quemadmodum, si legatarius, cui propter tutelam gerendam aliquid derelictum sit, non subierit tutelam, ei quidem legatum aufertur, pupillo autem adsignatur, cui ille utilis esse noluit.
D. k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.
26 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Illud, quod de legatis uel fideicommissis temporalibus utpote irritis a legum conditoribus definitum est, emendare prospeximus sancientes et talem legatorum uel fideicommissorum speciem ualere et firmitatem habere.
1Cum enim iam constitutum est fieri posse temporales donationes et contractus, consequens est etiam legata uel fideicommissa, quae ad tempus relicta sunt, ad eandem similitudinem confirmari: post completum uidelicet tempus ad heredem isdem legatis uel fideicommissis remeantibus, necessitatem habente legatario uel fideicommissario cautionem in personam heredis exponere, ut post transactum tempus res non culpa eius deterior facta restituatur.
D. XV k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc. anno secundo