IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 6

C. 6.36DE CODICILLIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Mocimo et aliis.

pr.Rupto quidem testamento postumi agnatione codicillos quoque ad testamentum pertinentes non ualere in dubium non uenit.

1Sed cum post ruptum testamentum patrem pupillorum uestrorum litteras emisisse proponatis, quibus praecedens iudicium confirmauit, praetor nihil contra ius fecit, si nouissimam eius uoluntatem secutus relictum testamento rei publicae fideicommissum ut ex codicillis relictum praestandum esse pronuntiauit.

PP. III k. Iul. Maximo et Paterno conss.

2 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Asclepiodotae.

pr.Hereditatem quidem neque dari neque adimi codicillis posse manifestum est: uerbis tamen precariis per huiuscemodi etiam nouissimi iudicii ordinationem iura non faciunt irritas uoluntates.

1Unde inefficaciter te codicillis rogatam esse, ut quibusdam rebus contenta portionem quam testamento fueras consecuta aliis restitueres, falso tibi persuasum est.

PP. id. Oct. Peregrino et Aemiliano conss.

3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Hyacintho et aliis.

pr.Cum proponatis pupillorum uestrorum matrem diuersis temporibus ac dissonis uoluntatibus duos codicillos ordinasse, in dubium non uenit id, quod priori codicillo inscripserat, per eum, in quem postea secreta uoluntatis suae contulerat, si a prioris tenore discrepat et contrariam uoluntatem continet, reuocatum esse.

PP. VI id. Sept. ipsis IIII et III AA. conss.

4 · Idem AA. et CC. Stratonico.

pr.Non idcirco minus, quod intestato te absente codicillos mater tua fecit, ii, quibus precariis uerbis adscripta sunt, relicta capiunt.

Sine die et consule

5 · Idem AA. et CC. Flauiae.

pr.Nec codicillos quidem furentem posse facere certissimi iuris est. si igitur scriptura uelut codicillorum patris tui fuit prolata, ut aliquid ex hac peti possit, adseuerationi tuae mentis eum compotem fuisse negantis fidem adesse probari conuenit.

D. VI k. Dec. Diuelli CC conss.

6 · Idem AA. et CC. Demostheni.

pr.Siue initio quae fuerat codicillis relicturus generaliter, siue nouissime relicta seruari mandauerit, confirmatione munitus nullam iustam gerere sollicitudinem potes.

D. III id. Dec. Nicomediae CC. conss.

7 · Imp. Constantinus A. ad Maximum pp.

pr.Si idem codicilli quod testamenta possent, cur diuersum his instrumentis uocabulum mandaretur, quae uis ac potestas una sociasset? igitur specialiter codicillis instituendi ac substituendi potestas iuris auctoritate data non est.

D. III ... Iun. Pacatiano et Hilariano conss.

8 · Imp. Theodosius A. Asclepiodoto pp.

pr.Si quis agere ex testamento quolibet modo siue scripto siue sine scriptura confecto de hereditate uoluerit, ad fideicommissi persecutionem adspirare cupiens, minime permittatur.

1Tantum enim abest, ut aditum cuiquam pro suo migrandi desiderio concedamus, ut etiam illud sanciamus, ut, si testator faciens testamentum in eodem pro codicillis etiam id ualere complexus sit, qui hereditatem petit, ab ipsis intentionis exordiis utrum uelit eligendi habeat potestatem, sciens se unius electione alterius sibi aditum praeclusisse: ita ut, siue bonorum possessionem secundum tabulas aut secundum nuncupationem ceterasque similes postulauerit, aut certe mitti se ad possessionem ex more petierit, statim inter ipsa huius iuris auspicia propositum suae intentionis explanet.

1aIllud quoque pari ratione seruandum est, ut testator, qui decreuerit facere testamentum, si id implere nequiuerit, intestatus uideatur esse defunctus nec traducere liceat ad fideicommissi interpretationem uelut ex codicillis ultimam uoluntatem, nisi id ille complexus sit, ut uim etiam codicillorum scriptura debeat obtinere: illo iure electionis uidelicet perdurante, ut, qui ex testamento agere uoluerit, ad fideicommissum migrare non possit.

2Si quis uero ex parentibus utriusque sexus ac liberis usque ad gradum quartum agnationis uinculis adligatus uel cognationis nexu constrictus ad tertium scriptus heres fuerit uel nuncupatus, in eo uidelicet testamento, quod testator uicem quoque codicillorum uoluit obtinere, licebit ei, si de hereditate ex testamento secundum mortui uoluntatem agens fuerit forte superatus uel certe ipse sponte uoluerit, ad fideicommissi subsidium conuolare. non enim par eademque ratio uidetur amittere debita et lucra non capere.

3In omni autem ultima uoluntate excepto testamento quinque testes uel rogati uel qui fortuitu uenerint in uno eodemque tempore debent adhiberi, siue in scriptis siue sine scriptis uoluntas conficiatur. testibus uidelicet, quando scriptura uoluntas componitur, subnotationem suam accommodantibus.

D. X k. Mart. Constantinopoli Victore uc. cons.