C. 6.35DE HIS QUIBUS UT INDIGNIS AUFERUNTUR ET AD SENATUS CONSULTUM SILANIANUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Celeri.
pr.Heredes, quos necem testatoris inultam omisisse constitit, fructus integros cogantur reddere. neque enim bonae fidei possessores ante controuersiam illatam uidentur fuisse, qui debitum officium pietatis scientes omiserint.
1Ex hereditate autem rerum distractarum uel a debitoribus acceptae pecuniae post motam litem bonorum usuras inferant.
2Quod in fructibus quoque locum habere, quos in praediis hereditariis inuentos aut exinde perceptos uendiderint, procul dubio est.
3Usuras autem semisses dependere satis est.
D. XV k. April. Cilone et Libone conss.
2 · Idem AA. Vero.
pr.Polla quidem liberam habuit administrandi patrimonii sui potestatem nec idcirco, quod pupillus illi heres extitit, ea quae ab ipsa finita sunt reuocari in disceptationem oportet.
1Sed si pupilli nomine falsum dicere uis testamentum, de quo per Pollam transactum est, potes experiri, dum memineris, si in causa non obtinueris, et portionem, quam ex eo testamento pupillus habet, te ei saluam facturum, quam adimi pupillo necesse erit secundum iuris formam, et de calumnia tua praesidem deliberaturum, quamuis pupilli nomine agere uidearis, cum retractas ea quae finita sunt per coheredem.
PP. VII k. Mai. Antonino A. III et Geta III conss.
3 · Imp. Alexander A. Antiochiano.
pr.Si ea quaestio infertur filiis eius, quam consobrinam tuam dicis, quod tabulae testamenti patris eorum, qui a familia interfectus dicebatur, priusquam quaestio de seruis haberetur, apertae et recitatae sunt, propter amplissimi ordinis consultum hereditas a fisco uindicatur et ideo agi causa apud procuratorem meum debet, quia non eo tempore pupilli fuerunt.
PP. II non. April. Alexandro A. cons.
4 · Idem A. Philomuso.
pr.Hereditas in testamento data per epistulam uel codicillos adimi non potuit. quia tamen testatrix uoluntatem suam non mereri unum ex heredibus declarauerat, merito eius portio non iure ad alium translata fisco uindicata est. libertates autem in eadem epistula datae peti poterunt.
PP. II k. Dec. Maximo II et Aeliano conss.
5 · Idem A. Tyranno.
pr.Non oportet ut indignis heredibus successiones auferri praetextu, quod in sepultura supremis defunctorum obtemperatum non fuisset.
PP. VII id. Mart. Iuliano et Crispino conss.
6 · Idem A. Venusto et Clementino.
pr.Minoribus quinque et uiginti annis heredibus non obesse crimen inultae mortis placuit.
1Cum autem uos etiam accusationem pertulisse et quosdam ex reis punitos proponatis, licet is qui mandasse caedem dicitur prouocauerit, uereri non debetis, ne quam hereditatis paternae a fisco meo quaestionem patiamini. conuenit enim pietati uestrae respondere causam appellationis reddenti.
2Quod si maioris aetatis fuissetis, etiam ex necessitate prouocationis certamen implere deberetis, ut possitis adire hereditatem.
PP. XV k. Iul. Alexandro A. III et Dione conss.
7 · Idem A. Vitaliae.
pr.Si ideo ultio necis testatoris non est desiderata, quia caedis auctores reperiri non potuerunt, obesse heredibus, in quo nulla eorum culpa detegitur, non oportet.
PP. id. Mart. Lupo et Maximo conss.
8 · Imp. Gordianus A. Tatiae.
pr.Alia causa est eius, qui falsi instituta accusatione ad finem usque quod insimulabat perduxit et contrariam sententiam meruit, alia eius, qui inchoatam accusationem non pertulit, cum in illius quidem partem succedat fiscus, hic autem, qui contrariam iudicis sententiam non sustinuit, suae partis non perdat persecutionem.
PP. XV k. Febr. Gordiano A. et Auiola conss.
9 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aelianae.
pr.Cum fratrem tuum ueneno peremptum esse adseueras, ut effectus successionis eius tibi non auferatur, mortem eius ulcisci te necesse est. licet enim hereditatem eorum, qui clandestinis insidiis perimuntur, hi qui iure uocantur adire non uetantur, tamen, si interitum non fuerint ulti, successionem obtinere non possunt.
PP. Tiberiano et Dione conss.
10 · Idem AA. et CC. Siluanae.
pr.Sororem fratris necem iure licito uindicantem euincere ab uxore scripta recte successionem non conuenit.
1Secundum quae, si fiduciam innocentiae geris et neque dolo malo tuo maritum necatum neque alias indignam te successione posse probari confidis, aduersus omnem calumniam maximam habes securitatem.
D. XII k. Mai. Sirmi CC. conss.
11 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.
pr.Cum silanianum senatus consultum et a nobis tam laudandum quam corroborandum est nec non diui marci oratio, quae circa id facta est, inuenimus autem in ea nullam mentionem libertatis factam et ueteres mouit quaedam de libertatibus relictis in testamento necati testatoris quaestio, necessarium nobis uisum est etiam haec dirimere.
1Ii enim, qui libertate fuerant in hoc testamento donati et si eam accepissent, lucrum, quod eis in medio accidit, poterant sibi adquirere, interea autem procrastinatione propter necis uindictam habita hoc minime ad eos peruenit et postea in libertatem deducti periclitabantur.
2Ne medium tempus fuerit eis damnosum, et maxime si ancillae in medio pepererint et postea hereditas adita sit, bellissimum nobis uidetur diui marci prudentissimi principis orationem et in libertatibus producere, ne princeps philosophiae plenus aliquid uideatur imperfectum sanxisse: sed ita in hereditatibus et in legatis et in fideicommissis et maxime in libertatibus, quas semper philosophia amplectitur, extendatur eius oratio, ut et lucrum quod in medio accidit eis post libertatem acceptam restituatur et partus liber et ingenuus esse intellegatur nullaque machinatione huiusmodi praepeditio damnum aliquod inrogare concedatur et libera eorum posteritas, si in medio fuerint ab hac luce subtracti, suorum genitorum commodum consequatur.
3Merito enim nobis sanctissimi marci per omnia constitutionem replere placuit: nihil etenim actum esse credimus, dum aliquid addendum superest.
D. II k. Mai. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.
12 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Talis de antiquo iure dubietas nostrae serenitati suggesta est propter senatus consultum silanianum et seruos, qui supplicio adficiuntur sub eodem tecto commorantes et non suum auxilium domino per insidias occiso praebentes. ueteres enim certum non faciunt, qui intellectus de uerbis " sub eodem tecto" significatur, siue in eodem cubiculo siue in triclinio uel porticu uel in aula haec appellatio accipi debeat, adicientes, si dominus in uia uel in agro fuerit interfectus, eos seruos puniri, qui praesto erant et non auxilium ad prohibendum periculum praebuerunt, nulla distinctione super qualitate praesentiae utentes.
1Nos igitur omnem eis occasionem ad declinanda supplicia super neglegentia salutis domini sui amputantes sancimus omnes seruos, ex quocumque loco siue in domo siue in uia siue in agro possint clamorem exaudire uel insidias sentire et non auxilium tulerint, supplicio senatus consulti subiacere. oportet enim eos, ubicumque senserint dominum periclitantem, ad prohibendas insidias concurrere.
D. XV k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc. anno secundo