C. 6.38DE VERBORUM ET RERUM SIGNIFICATIONE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Antipatrae.
pr.Praediis instructis legatis, quamuis ex fructibus oleum et uinum in eodem fundo habuerit, tamen si id uenale fuit, item ea, quae ad tempus propter incursionem latronum tutelae causa in praedium translata sunt, legato non cedere iuris auctoribus placuit.
1Vinum uero, quod in apothecis fuit, si ideo illic habuit, ut, cum in praedium uenisset mater familias, eo uteretur, legato cedere ignorare non debes.
PP. VI id. Aug. Antonino A. IIII et Balbino conss.
2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Rufino.
pr.Fundo ‘sicut instructus est’ legato siue per fideicommissum relicto uilicum hominesque et omnia, quae uel, ut ipse pater familias, cum ibi ageret, uel fundus esset instructus, non temporis causa habuit in eo, relicta esse iuris auctoritate definitum est: ea etiam, quae tam fructuum colligendorum quam seruandorum.
1Item pecora stercorandi uel pascendi causa ibi constituta, ut fructus de his capiantur uel ut fundus sit instructior, fideicommisso cedere certi iuris est.
D. non. Oct. Sirmi AA. conss.
3 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.
pr.Sancimus cautionis nomine uel ἀσφαλείας non esse fideiussoris dationem interpretandam, nisi hoc specialiter uel in Graecis uel in Latinis uerbis scriptum fuerit: nisi enim uel generaliter de satisdatione uel de fideiussione specialiter sit nominatum, cautione uel cautela uel ἀσφαλείᾳ, minime fideiussionem, sed nudam promissionem significari.
D. k. Mart. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.
4 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Cum quidam sic uel institutionem uel legatum uel fideicommissum uel libertatem uel tutelam scripsisset: ‘ille uel ille heres mihi esto’ uel ‘illi aut illi do lego’ uel ‘dari uolo’, uel ‘illum aut illum liberum’ uel ‘tutorem esse uolo’ uel ‘iubeo’, dubitabatur, utrumne inutilis sit huiusmodi institutio et legatum et fideicommissum et libertas et tutoris datio, an occupantis melior condicio sit, an ambo in huiusmodi lucra uel munia uocentur et an secundum aliquem ordinem admittantur, an uterque omnimodo, cum alii primum in institutionibus quasi institutum admitti, secundum quasi substitutum, alii in fideicommissis posteriorem solum accepturum fideicommissum existimauerunt, quasi recentiore uoluntate testatoris utentem.
1Et si quis eorum altercationes singillatim exponere maluerit, nihil prohibet non leue libri uolumen extendere, ut sic explicari possit tanta auctorum uarietas, cum non solum iuris auctores, sed etiam ipsae principales constitutiones, quas ipsi auctores rettulerunt, inter se uariasse uidentur.
1aMelius itaque nobis uisum est omni huiusmodi uerbositate explosa coniunctionem ‘aut’ pro ‘et’ accipi, ut uideatur copulatiuo modo esse prolata et magis sit παραδιʹ αζευξισ, ut et primam personam inducat et secundam non repellat.
1bQuemadmodum enim uerbi gratia in interdicto quod ui aut clam ‘aut’ coniunctio pro ‘et’ apertissime posita est, ita et in omnibus huiusmodi casibus siue institutionum siue legatorum siue fideicommissorum uel libertatum seu tutelarum hoc esse intellegendum, et ambo ueniant aequa lance ad hereditatem, ambo legata similiter accipiant, fideicommissum in utrumque diuidatur, libertas utrumque capiat, tutoris ambo fungantur officio.
1cSic nemo defraudetur a commodo testatoris, sic maior prouidentia pupillis inferatur, ne, dum dubitatur, apud quem debet esse tutela, in medio res pupillorum depereant. sed haec quidem sancimus, cum in personas huiusmodi proferatur scriptura.
2Sin autem una quidem est persona, res autem ita derelictae: ‘illam aut illam rem illi do lego’, uel ‘per fideicommissum relinquo’, tunc secundum ueteres regulas et antiquas definitiones uetustatis iura maneant incorrupta, nulla innouatione eis ex hac constitutione introducenda.
3Quod etiam in contractibus locum habere censemus.
D. prid. k. Mai. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.
5 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Suggestioni Illyricianae aduocationis respondentes decernimus familiae nomen talem habere uigorem: parentes et liberos omnesque propinquos et substantiam, libertos etiam et patronos nec non seruos per hanc appellationem significari.
1Et si quis per suum elogium fideicommissum familiae suae reliquerit, nulla speciali adiectione super quibusdam certis personis facta, non solum propinquos, sed etiam his deficientibus generum et nurum. et hos enim nobis humanum esse uidetur ad fideicommissum uocari, ita uidelicet, si matrimonium morte filii uel filiae fuerit dissolutum. nullo etenim modo possint gener uel nurus filiis uiuentibus ad tale fideicommissum uocari, cum hi procul dubio eos antecedant: et hoc uidelicet gradatim fieri, ut post eos liberti ueniant.
2Hoc eodem ualente, et si quis rem immobilem cuidam legauerit uel fideicommiserit eamque alienari prohibuerit adiciens, ut, si hoc fideicommissarius praeterierit, familiae suae res adquiratur.
3In aliis autem casibus nomen familiae pro substantia oportet intellegi, quia et serui et aliae res in patrimonio uniuscuiusque esse putantur.
D. XV k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc. anno secundo