C. 6.32QUEMADMODUM APERIANTUR TESTAMENTA ET INSPICIANTUR ET DESCRIBANTUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. Proculae.
pr.Ut testamentum, quod dicis factum, proferatur et publice recitetur, competens iudex iubebit.
PP. II k. April. Maximo II et Aeliano conss.
2 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Alexandro.
pr.Testamenti tabulas ad hoc tibi a patre datas, ut in patria proferantur, adfirmans potes illic proferre, ut secundum leges moresque locorum insinuentur, ita scilicet, ut testibus non praesentibus adire prius uel pro tribunali uel per libellum rectorem prouinciae procures ac permittente eo honestos uiros adesse facias, quibus praesentibus aperiantur et ab his rursum obsignentur.
PP. XII k. Ian. Maximo II et Glabrione conss.
3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Aristoteli.
pr.Eius, quod ad causam nouissimi patris uestri iudicii pertinet, de calumnia tibi iuranti praeter partem, quam aperiri defunctus uetuit uel ad ignominiam alicuius pertinere dicitur, inspiciendi ac describendi praeter diem et consulem tibi rector prouinciae facultatem fieri iubebit.
D. VI k. Mai. CC. conss.
4 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. ad Hesperium pp.
pr.Codicillos seu scripturam quolibet tenore formatam ea oportebit obseruatione in publicum proferri, qua testamenta panduntur.
D. III k. Aug. Mediolano Ausonio et Olybrio conss.