C. 6.33DE EDICTO DIVI HADRIANI TOLLENDO ET QUEMADMODUM SCRIPTUS HERES IN POSSESSIONEM MITTATUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Lucillo.
pr.Cum inter institutum et substitutum controuersia moueatur, eum, qui primo loco institutus est, induci in possessionem oportet.
PP. XII k. Dec. Dextro et Prisco conss.
2 · Imp. Alexander A. Eutacto.
pr.Quamuis quis se filium defuncti praeteritum esse adleget aut falsum uel inofficiosum testamentum seu alio uitio subiectum uel seruus defunctus esse dicatur, tamen scriptus heres in possessionem mitti solet.
PP. VI k. Nou. Maximo II et Aeliano conss.
3 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.
pr.Edicto diui Hadriani, quod sub occasione uicesimae hereditatum introductum est, cum multis ambagibus et difficultatibus et indiscretis narrationibus penitus quiescente, quia et uicesima hereditatis a nostra recessit re publica, antiquatis nihilo minus et aliis omnibus, quae circa repletionem uel interpretationem eiusdem edicti promulgata sunt, sancimus, ut, si quis ex asse uel ex parte competenti iudici testamentum ostenderit non cancellatum neque abolitum neque ex quacumque suae formae parte uitiatum, sed quod prima figura sine omni uituperatione appareat et depositionibus testium legitimi numeri uallatum sit, mittatur quidem in possessionem earum rerum, quae testatoris mortis tempore fuerunt, non autem legitimo modo ab alio detinentur, et eam cum testificatione publicarum personarum accipiat.
1Sin autem aliquis contradictor extiterit, tunc in iudicio competenti causae in possessionem missionis et subsecutae contradictionis uentilentur et ei possessio adquiratur, qui potiora ex legitimis modis iura ostenderit, siue qui missus est siue qui antea detinens contradicendum putauit.
2Nullis angustiis temporum huiusmodi missione coartanda, sed siue tardius siue praemature aliquis missus est, legis tantummodo arbitrium requiratur et causa, unde uel missio uel contradictio exoritur.
3Siue enim post annale tempus siue post maioris aeui curricula aliquis fuerit missus, si tantum ex legitime formato testamento missio procedat, nullum ei temporis obiciatur obstaculum, nisi tantum temporis effluxerit, quod possit uel possessori plenissime securitatem et super dominio praestare, uel ipsi qui missus est omnem intentionem excludere.
4Si enim uel ex una parte uel ex utroque latere temporis prolixitas occurrit, manifestissimum est non solum missionem, sed etiam ipsam principalem causam esse sopitam.
D. XII k. April. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.