IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 6

C. 6.31DE REPUDIANDA VEL ABSTINENDA HEREDITATE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Muciano.

pr.Si paterna hereditate te abstinuisse constiterit et non ut heredem in domo, sed ut inquilinum uel custodem uel ex alia iusta ratione habitasse liquido fuerit probatum, ex persona patris conueniri te procurator meus prohibebit.

PP. id. Iul. Messala et Sabino conss.

2 · Idem A. Seuero.

pr.Si paterna hereditate abstinuisti, non ideo, quod a creditoribus fundos comparasti, si modo id bona fide fecisti, a posterioribus, qui sub isdem obligationibus pecuniam patri crediderint, iure conueniris.

PP. V k. Iul. Laeto II et Cereale conss.

3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Theodotiano.

pr.Suus heres exceptione pacti, qui testamentum iniustum adseuerans postea nihil se de paterna successione petiturum non ex causa donationis, sed transigendi animo in iure professus est, cum respuere quaesitam nequiret hereditatem et transactio nullo dato uel retento seu promisso minime procedat, submoueri non potest.

Sine die CC.

4 · Idem AA. et CC. Modestino militi.

pr.Sicut maior quinque et uiginti annis, antequam adeat, delatam repudians successionem post quaerere non potest, ita quaesitam renuntiando nihil agit, sed ius quod habuit retinet nec, quod confessos pro iudicatis haberi placuit, ad uocem repudiantis hereditatem, sed ad certam quantitatem deberi confitentem pertinet.

S. V k. Ian. Sirmi AA. conss.

5 · Idem AA. et CC. Claudianae.

pr.Pupillorum repudiatio delatae hereditatis sine tutore auctore facta nihil eis nocet.

S. prid. k. Ian. Sirmi AA. conss.

6 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.

pr.Si quis suus recusauerit paternam hereditatem, deinde maluerit eam adire, cum fuerat indistincte ei permissum, donec res paternae in eodem statu manent, hoc facere et post multum tempus licebat ei ad eandem hereditatem redire, hoc corrigentes sancimus, si quidem res iam uenumdatae sint, ut nullus aditus ei ad hereditatem reseruetur: quod et antiquitas obseruabat.

1Sin autem res alienatae non sint, si quidem maior annis constitutus est et tempora restitutionis nulla ei supersint, intra trium annorum spatium tantummodo huiusmodi ei detur licentia.

2Sin autem uel minor est uel in utili tempore constitutus, tunc post completum quadriennium, quod spatium pro utili anno qui restitutionibus dabatur praestitum est, aliud triennium ei indulgeri, intra quod potest rebus in suo statu manentibus adire hereditatem et suam abdicationem reuocare.

3Quo tempore transacto nullus aditus penitus ad paternam hereditatem ei reseruetur, nisi forte adhuc in minore aetate eo constituto res uenditae sunt. tunc etenim per in integrum restitutionem non denegatur ei adire hereditatem et res recuperare et creditoribus paternis satisfacere.

D. XV k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc. anno secundo