IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 6

C. 6.30DE IURE DELIBERANDI ET DE ADEUNDA VEL ADQUIRENDA HEREDITATE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Titiae.

pr.Si a patre emancipata eo defuncto bonorum possessionem non agnouisti, frustra uereris, ne hereditati paternae sis obligata, quod seruum eius nullo iure manumisisti resque et mancipia quaedam propter funeris impensas distraxisti.

PP. k. Iul. Messala et Sabino conss.

2 · Imp. Alexander A. Florentino militi.

pr.Cum debitum paternum te exsoluisse adlegas pro portione hereditaria, agnouisse te hereditatem defuncti non ambigitur.

PP. VI id. Febr. Maximo II et Aeliano conss.

3 · Imp. Gordianus A. Florentino militi.

pr.Si fratris tui filius mortis tempore in patris sui fuit potestate, siue ex asse heres institutus est, etiam clausis tabulis heres potuit existere, siue ex parte, nihilo minus statim suus heres ei extitit nec eapropter, quod intra paucos dies mortis patris sui concessit in fatum, tu ad eiusdem fratris tui potes accedere successionem.

1Quod si, cum sui iuris esset, ante aditam hereditatem decessit tuque fratri tuo legitimus heres extitisti seu intra tempora edicto praefinita bonorum possessionem agnouisti: quae facultatum sunt uel quae ab alio iniuria detinentur, praesidis diligentia tibi restituentur.

PP. XV k. Sept. Gordiano A. II et Pompeiano conss.

4 · Imp. Decius A. Athenaidi.

pr.Filio familias delata hereditate si pater pro herede uoluntate filii gessit, sollemnitati iuris satisfactum uideri saepe rescriptum est.

PP. X k. Mart. Decio A. et Grato conss.

5 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Paulo.

pr.Potuit pupillus pro herede tutore auctore gerendo consequi successionem, sed ipsius actus et uoluntas fuit necessaria. nam si quid nesciente eo tutor egit, illi hereditatem non potuit adquirere.

PP. XVI k. Iul. ipsis IIII et III AA. conss.

6 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Philippae.

pr.Si auia tua patrem tuum ex duabus unciis scripsit heredem, et sola animi destinatione pater tuus heres fieri poterat. igitur si testamento suo easdem uncias ad te pertinere decreuit, apud rectorem prouinciae duarum unciarum ius persequi poteris.

PP. XVI k. Aug. Sirmi ipsis IIII et III AA. conss.

7 · Idem AA. et CC. Eusebio.

pr.Quoniam sororem tuam prius defunctam esse proponis, quam cognosceret, an a fratre sibi aliquid hereditatis fuisset relictum, manifestum atque euidens est, antequam pro herede gereret uel bonorum possessionem admiserit, defunctam successionem eam non potuisse ad heredes suos transmittere.

PP. k. Mai. Thiralli AA. conss.

8 · Idem AA. et CC. Claudio.

pr.Licet in continenti sui heredes se paternis non miscuerint bonis, tamen ignorantes delatam sibi esse hereditatem longi temporis praescriptione, quominus hanc recte uindicent, excludi non possunt.

S. XVII k. Ian. Sirmi AA. conss.

9 · Idem AA. et CC. Platoni.

pr.Si curatoris tui quondam testamento iure facto uel ab intestato legitima delata successio est, hoc casu ei qui non repudiauit hereditatem eam licet adire. rector igitur aditus prouinciae, si hereditati necdum sunt obligati, eos an heredes sint interrogare debebit ac, si tempus ad deliberandum petierint, moderatum statuet.

S. XVI k. Ian. Sirmi AA. conss.

10 · Idem AA. et CC. Sabinae.

pr.Si te bonis paternis maior quinque et uiginti annis miscuisti, neque inopia patris te excusat neque uis fratris portionem tuam uel testamentum eripientis arcere te exactione creditorum, qui iure ciuili pro hereditaria te portione conueniunt, potest.

S. XVI k. Ian. Sirmi CC. conss.

11 · Idem AA. et CC. Philumenae.

pr.Renitente te pater tuus, in cuius fuisti potestate, neque spem delatae tibi legitimae quaerendae successionis absumere neque hereditarios manumittendo seruos his praestare libertatem potuit.

S. VI id. Febr. Sirmi CC. conss.

12 · Idem AA. et CC. Antonio.

pr.Puberem agnoscentem bonorum possessionem, posteaquam ei fuit hereditas delata, pro herede gerere non ambigitur.

S. III k. Dec. CC. conss.

13 · Idem AA. et CC. Archepolidi.

pr.Suum heredem omissa bonorum possessione paternam successionem obtinere potuisse certi iuris est.

S. III id. Dec. Nicomediae CC. conss.

14 · Idem AA. et CC. Flauiae.

pr.Si sorori suae frater tuus ciuili uel honorario successit iure, licet res ex eius descendentes bonis non probetur tenuisse, heres tamen effectus contra possidentes experiri potest.

S. d. XVIIII k. Ian. Nicomediae CC. conss.

15 · Imp. Constantius A. ad Leontium comitem Orientis.

pr.Non est dubium, si, priusquam filius iussu patris adierit hereditatem, propriae potestatis effectus est, arbitrio suo eundem hanc sibi potuisse quaerere.

D. VIII id. April. Limenio et Catulino conss.

16 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Ennodio.

pr.Nec emere nec donatum adsequi nec damnosam quisque hereditatem adire compellitur.

D. VII k. Ian. Olybrio et Probino conss.

17 · Idem AA. et Theodosius A. Anthemio pp.

pr.Cretionum scrupulosam sollemnitatem hac lege penitus amputari decernimus.

D. XVI k. April. Constantinopoli Honorio VII et Theodosio II AA. conss.

18 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. ad senatum.

pr.Si infanti, id est minori septem annis, in potestate patris uel aui uel proaui constituto uel constitutae hereditas sit derelicta uel ab intestato delata a matre uel linea ex qua mater descendit uel aliis quibuscumque personis, licebit parentibus eius sub quorum potestate est adire eius nomine hereditatem uel bonorum possessionem petere.

1Sed si hoc parens neglexerit et in memorata aetate infans decesserit, tunc parentem quidem superstitem omnia ex quacumque successione ad eundem infantem deuoluta iure patrio quasi iam infanti quaesita capere.

2Parente uero non subsistente, si quidem post eius obitum tutor infanti sit uel datus fuerit, posse eum etiam adhuc infante pupillo constituto nomine eius adire hereditatem siue uiuo parente siue post mortem eius ad eum deuolutam uel bonorum possessionem petere et eo modo eidem infanti hereditatem quaerere.

3Sin uero uel non sit tutor uel, cum sit, ea facere neglexerit, tunc eodem infante in ea aetate defuncto omnes hereditates ad eum deuolutas et non agnitas ita intellegi, quasi ab initio non essent ad eum delatae, et eo modo ad illas personas perueniant, quae uocabantur, si minime hereditas infanti fuisset delata. ea uero, quae de infante in potestate parentium constituto statuimus, locum habebunt et si quacumque causa sui iuris idem infans inueniatur.

4Sin autem septem annos aetatis pupillus excesserit et priore parente mortuo in pupillari aetate fati munus impleuerit, ea obtinere praecipimus, quae ueteribus legibus continentur, nulla dubietate relicta, quin pupillus post impletos septem annos suae aetatis ipse adire hereditatem uel possessionem bonorum petere consentiente parente, si sub eius potestate sit, uel cum tutoris auctoritate, si sui iuris sit, poterit uel, si non habeat tutorem, adire praetorem et eius decreto hoc ius consequi.

D. VIII id. Nou. Rauennae Theodosio XII et Valentiniano II AA. conss.

19 · Imp. Iustinianus A. Demostheni pp.

pr.Cum antiquioribus legibus et praecipue in quaestionibus Iulii Pauli inuenimus filios familias paternam hereditatem deliberantes posse et in suam posteritatem hanc transmittere, et aliis quibusdam adiectis, quae in huiusmodi persona praecipua sunt: eam deliberationem et in omnes successores siue cognatos siue extraneos duximus esse protelandam.

1Ideoque sancimus: si quis uel ex testamento uel ab intestato uocatus deliberationem meruerit uel hoc quidem non fecerit, non tamen successioni renuntiauerit, ut ex hac causa deliberare uideatur, sed nec aliquid gesserit, quod aditionem uel pro herede gestionem inducit, praedictum arbitrium in successionem suam transmittat, ita tamen, ut unius anni spatiis eadem transmissio fuerit conclusa.

2Et si quidem is, qui sciens hereditatem sibi esse uel ab intestato uel ex testamento delatam deliberatione minime petita intra annale tempus decesserit, hoc ius ad suam successionem intra annale tempus extendat.

3Si enim ipse, postquam testamentum fuerit insinuatum, uel ab intestato uel ex testamento uel aliter ei cognitum sit heredem eum uocatum fuisse, annali tempore translapso nihil fecerit, ex quo uel adeundam uel renuntiandam hereditatem manifestauerit, is cum successione sua ab huiusmodi beneficio excludatur.

4Sin autem instante annali tempore decesserit, reliquum tempus pro adeunda hereditate suis successoribus sine aliqua dubietate relinquat, quo completo nec heredibus eius alius regressus in hereditatem habendam seruabitur.

Recitata septimo in nouo consistorio palatii Iustiniani. d. III k. Nou. Decio uc. cons.

20 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Quidam elogio condito heredem scripsit in certas uncias et post certa uerba testamenti eundem in alias uncias uel tantas uel quantascumque et tertio uel in aliam partem hereditatis uel quendam unciarum modum, ille autem unam institutionem uel duas admittens unam uel duas uel quantascumque respuendas esse censuit: quaerebatur apud ueteres, si hoc ei facere permittitur.

1Similique modo dubitabatur, si impuberem quis filium suum heredem ex parte instituit et quendam extraneum in aliam partem, quem pupillariter substituit, et postquam testator decessit, pupillus quidem patri heres extitit, extraneus autem hereditatem adiit, et postea adhuc in prima aetate pupillus constitutus ab hac luce subtractus est et pupillaris substitutio locum sibi uindicauit: cumque substitutus eandem partem admittere noluit, quaesitum est, si potest iam heres ex principali testamento factus pupillarem substitutionem repudiare.

2Utramque igitur dubitationem simul decidendam esse censemus: placuit etenim nobis siue in institutionibus siue in pupillari substitutione, ut uel omnia admittantur uel omnia repudientur et necessitas imponatur heredi particulari facto uel aliam aut alias partes hereditatis admittere uel etiam substitutionem pupillarem.

D. prid. k. Mai. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.

21 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Cum aliquis scripsit heredem eum, qui de sua condicione ei qui dominium eius uindicabat in iudicio aduersabatur, is autem qui dominum sese dicebat adire eum hereditatem imperabat, ut adquisitio hereditatis per eum celebretur, indignatus est quasi domino ei parere. dubitatio ueteribus exorta est, si qua poena ei imponitur huiusmodi insolentiae.

1Veteres in multas retrahuntur sententias, sed nos eorum discordiam sic esse decidendam censemus, ut distinctio subtilis causae imponatur.

2Et si quidem ita scripta est institutio: ‘illum seruum illius heredem instituo’, quia apertissimum est intuitu domini esse institutionem conscriptam, necesse est omnimodo per competentem iudicem eum compelli adire quidem hereditatem et eam adquirere, nulli autem ex postfacto subici grauamini, si liber pronuntietur, sed omne siue lucrum siue damnum ad eum redundare qui in seruitutem eum trahebat et denegari ei et aduersus eum omnes hereditarias actiones, nullo ex hoc ei praeiudicio generando.

3Sin autem quasi liber institutus est nulla domini uel serui mentione in institutione habita, tunc nullo compelli modo eum adire hereditatem nec denegari ei liberale iudicium, sed et hereditatem per suum ius decurrere et liberale iudicium suam expectare sententiam siue agente eo siue pulsato, ut, si quidem seruus pronuntietur, tunc domino suo hereditatem adquirat, sin autem liber, eam adipiscatur, si adire maluerit.

D. II k. Mai. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.

22 · Idem A. ad senatum.

pr.Scimus iam duas esse promulgatas a nostra clementia constitutiones, unam quidem de his, qui deliberandum pro hereditate sibi delata existimauerunt, aliam autem de improuisis debitis et incerto exitu per diuersas species eis imposito. sed etiam ueterem constitutionem non ignoramus, quam diuus Gordianus ad Platonem scripsit de militibus, qui per ignorantiam hereditatem adierint, quatenus pro his tantummodo rebus conueniantur, quas in hereditate defuncti inuenerint, ipsorum autem bona a creditoribus hereditariis non inquietentur: cuius sensus ad unam praefatarum constitutionum a nobis redactus est. arma etenim magis quam iura scire milites sacratissimus legislator existimauit.

1Ex omnibus itaque istis unam legem colligere nobis apparuit esse humanum et non solum milites adiuuare huiusmodi beneficio, sed etiam ad omnes hoc extendere, non tantum si improuisum emerserit debitum, sed etiam si onerosam quis inueniat esse quam adierit hereditatem. ita enim nec satis necessarium deliberationis erit auxilium, nisi hominibus formidolosis, qui et ea timent, quae nulla digna sunt suspicione.

1aCum igitur hereditas ad quendam siue ex testamento siue ab intestato fuerit delata, siue ex asse siue ex parte, si quidem recta uia adire maluerit hereditatem et spe certissima hoc fecerit uel sese immiscuerit, ut non postea eam repudiet, nullo indiget inuentario, cum omnibus creditoribus suppositus est, utpote hereditate ei ex sua uoluntate infixa.

1bSimilique modo, si non titubante animo respuendam uel abstinendam esse crediderit hereditatem, ei apertissime intra trium mensuum spatium, ex quo ei cognitum fuerit scriptum se esse uel uocatum heredem, renuntiet nullo nec inuentario faciendo nec alio circuitu expectando, et sit alienus huiusmodi hereditate, siue onerosa siue lucrosa sit.

2Sin autem dubius est, utrumne admittenda sit nec ne defuncti hereditas, non putet sibi esse necessariam deliberationem, sed adeat hereditatem uel sese immisceat, omni tamen modo inuentarium ab ipso conficiatur, ut intra triginta dies, post apertas tabulas uel postquam nota ei fuerit apertura tabularum uel delatam sibi ab intestato hereditatem cognouerit numerandos, exordium capiat inuentarium super his rebus, quas defunctus mortis tempore habebat.

2aEt hoc inuentarium intra alios sexaginta dies modis omnibus impleatur sub praesentia tabulariorum ceterorumque, qui ad huiusmodi confectionem necessarii sunt.

2bSubscriptionem tamen supponere heredem necesse est, significantem et quantitatem rerum et quod nulla malignitate circa eas ab eo facta uel facienda res apud eum remanent, uel si ignarus sit litterarum uel scribere praepeditur, speciali tabulario ad hoc solum adhibendo, ut pro eo litteras supponat, uenerabili signo antea manu heredis praeposito, testibus uidelicet adsumendis, qui heredem cognoscunt et iubenti ei tabularium pro se subscribere interfuerint.

3Sin autem locis, in quibus res hereditariae uel maxima pars earum posita est, heredes abesse contigerit, tunc eis unius anni spatium a morte testatoris numerandum damus ad huiusmodi inuentarii consummationem: sufficit enim praefatum tempus, etsi longissimo spatio distant, tamen dare eis facultatem inuentarii conscribendi uel per se uel per instructos procuratores in locis ubi res positae sunt mittendos.

4Et si praefatam obseruationem inuentarii faciendi solidauerint, et hereditatem sine periculo habeant et legis Falcidiae aduersus legatarios utantur beneficio, ut in tantum hereditariis creditoribus teneantur, in quantum res substantiae ad eos deuolutae ualeant.

4aEt eis satisfaciant, qui primi ueniant creditores, et, si nihil reliquum est, posteriores uenientes repellantur et nihil ex sua substantia penitus heredes amittant, ne, dum lucrum facere sperant, in damnum incidant. sed si legatarii interea uenerint, et eis satisfaciant ex hereditate defuncti uel ex ipsis rebus uel ex earum forsitan uenditione.

5Sin uero creditores, qui et post emensum patrimonium necdum completi sunt, superueniant, neque ipsum heredem inquietare concedantur neque eos qui ab eo comparauerunt res, quarum pretia in legata uel fideicommissa uel alios creditores processerunt: licentia creditoribus non deneganda aduersus legatarios uenire et uel hypothecis uel indebiti condictione uti et haec quae acceperint recuperare, cum satis absurdum est creditoribus quidem suum ius persequentibus legitimum auxilium denegari, legatariis uero, qui pro lucro certant, suas partes legem accommodare.

6Sin uero heredes res hereditarias creditoribus hereditariis pro debito dederint in solutum uel per dationem pecuniarum satis eis fecerint, liceat aliis creditoribus, qui ex anterioribus ueniunt hypothecis, aduersus eos uenire et a posterioribus creditoribus secundum leges eas abstrahere uel per hypothecariam actionem uel per condictionem ex lege, nisi uoluerint debitum eis offerre.

7Contra ipsum tamen heredem, secundum quod saepius dictum est, qui quantitatem rerum hereditariarum expenderit, nulla actio extendatur.

8Sed nec aduersus emptores rerum hereditariarum, quas ipse uendidit pro soluendis debitis uel legatis, uenire alii concedatur, cum satis anterioribus creditoribus a nobis prouisum est uel ad posteriores creditores uel ad legatarios peruenientibus et suum ius persequentibus.

9In computatione autem patrimonii damus ei excipere et retinere, quidquid in funus expendit uel in testamenti insinuationem uel inuentarii confectionem uel in alias necessarias causas hereditatis approbauerit sese persoluisse. sin uero et ipse aliquas contra defunctum habebat actiones, non eae confundantur, sed similem aliis creditoribus per omnia habeat fortunam, temporum tamen praerogatiua inter creditores seruanda.

10Licentia danda creditoribus seu legatariis uel fideicommissariis, si maiorem putauerint esse substantiam a defuncto derelictam, quam heres in inuentario scripsit, quibus uoluerint legitimis modis quod superfluum est approbare, uel per tormenta forsitan seruorum hereditariorum secundum anteriorem nostram legem, quae de quaestione seruorum loquitur, uel per sacramentum illius, si aliae probationes defecerint, ut undique ueritate exquisita neque lucrum neque damnum aliquod heres ex huiusmodi sentiat hereditate: illo uidelicet obseruando, ut, si ex hereditate aliquid heredes subripuerint uel celauerint uel amouendum curauerint, postquam fuerint conuicti, in duplum hoc restituere uel hereditatis quantitati computare compellantur.

11Donec tamen inuentarium conscribitur, uel si res praesto sint, intra tres menses, uel si afuerint, intra annale spatium secundum anteriorem distinctionem, nulla erit licentia neque creditoribus neque legatariis uel fideicommissariis eos inquietare uel ad iudicium uocare uel res hereditarias quasi ex hypothecarum auctoritate uindicare, sed sit hoc spatium ipso iure pro deliberatione heredibus concessum, nullo scilicet ex hoc interuallo creditoribus hereditariis circa temporalem praescriptionem praeiudicio generando.

12Sin uero, postquam adierint uel sese immiscuerint, praesentes uel absentes inuentarium facere distulerint, et datum iam a nobis tempus ad inuentarii confectionem effluxerit, tunc ex eo ipso, quod inuentarium secundum formam praesentis constitutionis non fecerunt, et heredes esse omnimodo intellegantur et debitis hereditariis in solidum teneantur nec legis nostrae beneficio perfruantur, quam contemnendam esse censuerunt.

13Et haec quidem de his sancimus, qui deliberationem nullam petendam curauerint, quam putamus quidem penitus post hanc legem esse superuacuam et debere ei derogari: cum enim liceat et adire hereditatem et sine damno ab ea discedere ex praesentis legis auctoritate, quis locus deliberationi relinquitur?

13aSed quia quidam uel uana formidine uel callida machinatione pro deliberando nobis supplicandum esse necessarium existimant, quatenus eis liceat annale tempus tergiuersari et hereditatem inspicere et alias contra eam machinationes excogitare et eandem deliberationem flebilibus adsertionibus repetita prece saepius accipere: ne quis nos putauerit antiquitatis penitus esse contemptores, indulgemus quidem eis petere deliberationem uel a nobis uel a nostris iudicibus, non tamen amplius ab imperiali quidem culmine uno anno, a nostris uero iudicibus nouem mensibus, ut neque ex imperiali largitate aliud tempus eis indulgeatur, sed et, si fuerit datum, pro nihilo habeatur: semel enim et non saepius eam peti concedimus.

14Sin autem hoc aliquis fecerit et inuentarium conscripserit (necesse enim est omnimodo deliberantes inuentarium cum omni subtilitate facere), non liceat ei post tempus praestitutum, si non recusauerit hereditatem, sed adire maluerit, nostrae legis uti beneficio, sed in solidum secundum antiqua iura omnibus creditoribus teneatur.

14aCum enim gemini tramites inuenti sunt, unus quidem ex anterioribus, qui deliberationem dederunt, alter autem rudis et nouus a nostro numine repertus, per quem et adeuntes sine damno conseruantur, electionem ei damus uel nostram constitutionem eligere et beneficium eius sentire uel, si eam aspernandam existimauerit et ad deliberationis auxilium conuolauerit, eius effectum habere: et si non intra datum tempus recusauerit hereditatem, omnibus in solidum debitis hereditariis teneatur et non secundum modum patrimonii, sed etsi exiguus sit census hereditatis, tamen quasi heredem eum in totum obligari, et sibi imputet, qui pro nouo beneficio uetus elegit grauamen.

14bEt ideo et in ipsam deliberationis dationem et diuinum rescriptum super hoc promulgandum hoc adici uolumus, ut sciant omnes, quod omnimodo post petitam deliberationem, si adierint uel pro herede gesserint uel non recusauerint hereditatem, omnibus in solidum hereditariis oneribus teneantur.

14cSi quis autem temerario proposito deliberationem quidem petierit, inuentarium autem minime conscripserit et uel adierit hereditatem uel minime eam repudiauerit, non solum creditoribus in solidum teneatur, sed etiam legis Falcidiae beneficio minime utatur.

14dQuod si post deliberandum recusauerit inuentario minime conscripto, tunc res hereditatis creditoribus uel his qui ad hereditatem uocantur legibus reddere compelletur, quantitate earum sacramento res accipientium manifestanda, cum taxatione tamen ab iudice statuenda.

15Notissimum autem est ex hac constitutione, quae omnes casus continet, nostris constitutionibus iam pro eisdem capitulis promulgatis esse derogatum, quarum alteri et Gordianae constitutionis sensus continebatur.

16Cum enim ampliore tractatu habito melior exitus inuentus est et tribus constitutionibus in unum congregatis unus apparet et in milites et in alios omnes iuris probabilis articulus, quapropter ex anterioribus inquietari nostro subiectos imperio patimur? scilicet ut milites, etsi propter simplicitatem praesentis legis subtilitatem non obseruauerint, in tantum tamen teneantur, quantum in hereditate inuenerint. quam patres conscripti, in huiusmodi casibus in posterum obtinere sancimus.

D. V k. Dec. post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.