C. 6.29DE POSTUMIS HEREDIBUS INSTITUENDIS VEL EXHEREDANDIS VEL PRAETERITIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Brittiano.
pr.Si post testamentum factum, quo postumorum suorum nullam mentionem testator fecit, filiam suscepit, intestato uita functus est, cum agnatione postumae cuius non meminit testamentum ruptum sit: ex rupto autem testamento nihil deberi neque peti posse explorati iuris est.
D. et pp. IIII k. Iul. Antonino A. IIII et Balbino conss.
2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Sotericho.
pr.Uxoris abortu testamentum mariti non solui, postumo uero praeterito, quamuis natus ilico decesserit, non restitui ruptum iuris euidentissimi est.
S. XII k. Mart. Sirmi CC. conss.
3 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.
pr.Quod certatum est apud ueteres, nos decidimus. cum igitur is qui in uentre portabatur praeteritus fuerat, qui, si ad lucem fuisset redactus, suus heres patri existeret, si non alius eum antecederet et nascendo ruptum testamentum faciebat, si postumus in hunc quidem orbem deuolutus est, uoce autem non emissa ab hac luce subtractus est, dubitabatur, si is postumus ruptum facere testamentum potest.
1Veteres animi turbati sunt, quid de paterno elogio statuendum sit. cumque Sabiniani existimabant, si uiuus natus est, etsi uocem non emisit, ruptum testamentum, apparet, quod, etsi mutus fuerat, hoc ipsum faciebat, eorum etiam nos laudamus sententiam et sancimus, si uiuus perfecte natus est, licet ilico postquam in terram cecidit uel in manibus obstetricis decessit, nihilo minus testamentum corrumpi, hoc tantummodo requirendo, si uiuus ad orbem totus processit ad nullum declinans monstrum uel prodigium.
D. XV k. Dec. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.
4 · Idem A. Iuliano pp.
pr.Quidam, cum testamentum faciebat, his uerbis usus est: ‘si filius uel filia intra decem mensuum spatium post mortem meam fuerint editi, heredes sunto’ uel ita dixit: ‘filius uel filia, qui intra decem menses proximos mortis meae nascentur, heredes sunto’. iurgium antiquis interpretatoribus legum exortum est, an uideantur non contineri testamento et hoc ruptum facere.
1Nobis itaque eorum sententias decidentibus, cum frequentissimas leges posuimus testatorum uoluntates adiuuantes, ex neutra huiusmodi uerborum positione ruptum fieri testamentum uidetur, sed siue uiuo testatore siue post mortem eius intra decem menses a morte testatoris numerandos filius uel filia fuerint progeniti, maneat testatoris uoluntas immutilata, ne poenam patiatur praeteritionis, qui suos filios non praeteriit.
D. XII k. Dec. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.