IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 6

C. 6.28DE LIBERIS PRAETERITIS VEL EXHEREDATIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Fabio.

pr.Cum post omnes heredum gradus exheredatio scribatur, si adiciat testator ab omnibus se gradibus exheredare, non dubitatur iuri satisfactum. et ideo, etiamsi id non adiciatur, appareat tamen eum cum eo consilio scripsisse, ut ab omnibus exheredaret, recte factum testamentum uidetur.

1Proinde cum pater familias filiis institutis et inuicem substitutis filiam exheredauerit, intellegendus est exheredationem ab utroque gradu fecisse. nam cum idem heredes instituti sunt, nulla ratio reddi potest, quare uideatur in posteriore tantum casu exheredare uoluisse.

PP. VI k. Iul. Cilone et Libone conss.

2 · Imp. Alexander A. Heraclidae.

pr.Si auus tuus, qui patrem tuum et nouercam aequis portionibus heredes instituit, cum te quoque haberet in potestate, testamento nominatim non exheredauit, mortuo patre tuo uiuo auo sine impedimento legis Vellaeae succedendo in patris tui locum rupisti aui testamentum et ad te hereditas eius tota pertinuit.

PP. VI id. April. Fusco II et Dextro conss.

3 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.

pr.Si quis filium proprium ita exheredauerit: ‘ille filius meus alienus meae substantiae fiat’, talis filius ab huiusmodi uerborum conceptione non praeteritus, sed exheredatus intellegatur. cum enim manifestissimus est sensus testatoris, uerborum interpretatio nusquam tantum ualeat, ut melior sensu existat.

D. X k. Mart. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.

4 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Maximum uitium antiquae subtilitatis praesenti lege corrigimus, quae putauit alia esse iura obseruanda in successione parentum, si ex testamento ueniant, in masculis et in feminis, cum ab intestato simile ius utrique sexui seruauerunt, et aliis uerbis exheredari debere filium sanxerunt, aliis filiam, et inter nepotes exheredandos alia iura ciuilia, alia praetoris introduxerunt.

1Et si praeteritus fuerat filius, uel ipso iure testamentum euertebat uel contra tabulas bonorum possessionem in totum accipiebat, filia autem praeterita ius accrescendi ex iure uetere accipiebat, ut eodem momento et testamentum patris quodammodo ex parte iure adcrescendi euertat et ipsa quasi scripta legatis supponeretur, ex praetore autem habebat contra tabulas bonorum possessionem in totum, constitutio autem Magni Antonini eam in tantum coartabat, in quantum ius adcrescendi competebat. qui enim tales differentias inducunt, quasi naturae accusatores existunt, cur non totos masculos generauit, ut, unde generentur, non fiant.

2Nam haec corrigentes et maiorum nostrorum sequimur uestigia, qui eandem obseruationem colere manifestissimi sunt. scimus etenim antea simili modo et filium et alios omnes inter ceteros exheredatos scribere esse concessum, cum etiam centumuiri aliam differentiam introduxerunt.

3Et ex hac iniquitate uitium emersit, quale ex libris Ulpiani, quos ad edictum fecit praetoris, inuentum a Triboniano uiro gloriosissimo nostro quaestore ceterisque uiris facundissimis compositoribus iuris enucleati ad nostras aures relatum est.

4Nam cum ultimum adiutorium de inofficiosi querella positum est et nemo ex alio ortus praesidio ad hanc decurrere possit, inuenta fuerat filia praeterita minus habens quam filia exheredata. cum enim per contra tabulas bonorum possessionem uel ius adcrescendi semissem substantiae filia praeterita accipiebat et omnibus legata praestare compellebatur, scilicet usque ad dodrantem suae portionis, remanebat ei sescuncia tantummodo in sua successione.

5Quod si fuisset exheredata, quarta pars omnimodo totius substantiae ei relinqui debebat, et quam iniuria dignam pater existimabat, amplius habebat ea, quam taciturnitate in institutione praeteriit: et si secundum nostrae constitutionis definitionem, quam de supplemento quadrantis posuimus, repletio fuerat introducta, simili modo exheredatae in quarta repletio accedebat et ita uitium permansit, ut nec ex nostra constitutione emendationem aliquam sentiret.

6Sancimus itaque, quemadmodum in successionibus parentium, quae ab intestato deferuntur, aequa lance et mares et feminae uocantur, ita et in scriptura testamentorum eas honorari et similibus uerbis exheredationes nominatim procedere et contra tabulas possessionem talem habere, qualem filius suus uel emancipatus, ut et ipsa, si fuerit praeterita, ad instar filii emancipati uel sui uel testamentum ipso iure euertat uel per contra tabulas bonorum possessionem stare hoc non patiatur.

7Et haec non solum in filiabus obtinere, sed etiam in nepotibus et in neptibus et deinceps obseruari censemus, si tamen ex masculis progeniti sunt.

8Sed quia et aliud uitium fuerat sub obtentu differentiae introductum et alia iura exheredationis in postumis, alia in iam natis obseruabantur, cum necesse fuerat postumam inter ceteros exheredatam etiam legato honorari, filiam autem iam progenitam et sine datione, et hoc breuissimo incremento uerborum ad plenissimam definitionem deduximus sancientes eadem iura obtinere et in postumis exheredandis, siue masculini siue feminini sexus sint, quae in filiis et filiabus iam statuimus, ut etiam ipsi uel ipsae nominatim exheredentur, id est postumi uel postumae facta mentione.

D. k Sept. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.