IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 6

C. 6.27DE NECESSARIIS ET SERVIS HEREDIBUS INSTITUENDIS VEL SUBSTITUENDIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Pertinax A. Lucretio.

pr.Is, qui soluendo non est, heredem necessarium etiam in fraudem creditorum relinquere potest. sed si pignori datus fuisti et in eadem causa permansisti, nec ab eo quidem debitore qui soluendo non fuit liber et heres necessarius existere potuisti.

PP. XI k. April. Falcone et Claro conss.

2 · Imp. Antoninus A. Aufidio.

pr.Cum uos serui constituti sub appellatione libertorum heredes scripti essetis, ea scriptura benigna interpretatione perinde habenda est, ac si liberi et heredes instituti fuissetis. quod in legato locum non habet.

Accepta VII k. Mart. Prisco et Apollinari conss.

3 · Idem AA. et CC.) Felici.

pr.Si tutor ancillam tuam contubernio suo coniunxit ac post heredem instituit, neque dominium ex huiusmodi facto tibi auferri potuit et, ut eius aditione iussu tuo tibi per hanc successio quaeratur, iure concessam habes facultatem.

S. XVI k. Ian. Sirmi AA. conss.

4 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.

pr.Cum quidam suum pupillum heredem instituit et seruo directis uerbis libertatem reliquit et in secundo gradu, in quo pupillarem substitutionem faciebat, ipsum seruum sine libertate pupillo suo substituit, quaerebatur inter prudentes, si ex huiusmodi substitutione heres necessarius pupillo existat.

1Causa etenim altercationis ex uetere regula orta est, quia omnibus placuerat hunc seruum necessarium heredem domino fieri, cui in eodem gradu et hereditas et libertas relinquebatur, in praesenti autem non in unum tam libertas quam substitutio congregata est, sed in alium et alium gradum.

2Nobis itaque eandem altercationem decidentibus mirabile uisum est, si quis putet ex huiusmodi scrupulositate impediri testatoris uoluntatem, et maxime domini, et existimet non fieri seruum heredem necessarium, sed ei licentiam praestet et libertatem consequi et hereditatem respuere et domini uoluntati reclamare: qui si hoc differre temptauerit, etiam puniendus est. sit itaque et uiuo pupillo liber, quia testator hoc uoluit, et mortuo pupillo necessarius heres, quia et hoc testator uoluit.

D. XV k. Dec. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.

5 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Quidam, cum testamentum conderet, duobus heredibus scriptis unum quidem ex parte instituit, seruum autem suum, cuius et nomen addidit, ex reliqua parte sine libertate scripsit heredem et postea eundem seruum alii legauit, uel post institutionem heredis seruum per legatum alii adsignauit et tunc heredem eum sine libertate instituit: et dubitabatur, si huiusmodi legatum uel institutio aliquas uires potest habere et cui adquiritur legatum uel institutio.

1Dubitationis autem materia erat, quod adhuc seruum suum constitutum heredem sine libertate scripserat, et tanta inter ueteres exorta est contentio, ut uix possibile sit uideri eandem decidere.

1aSed antiquitatem quidem haec altercantem relinquendum est. nobis autem alius modus huiusmodi decisionis inuentus est, quia semper uestigia uoluntatis sequimur testatorum.

1bCum igitur inuenimus a nostro iure hoc esse inductum, ut, si quis seruum suum tutorem filiis suis reliquerit sine libertate, ex ipsa tutelae datione praesumatur etiam libertatem ei fauore pupillorum imposuisse, quare non hoc et in hereditate et humanius et fauore libertatis inducimus, ut, si quis seruum suum scripserit heredem sine libertate, omnimodo ciuis Romanus efficiatur?

1cQuo inducto neque adquisitio neque tam effusus ueterum atque inextricabilis tractatus locum habeat. neque enim ferendum est supponere quosdam ita esse supinos, ut eundem seruum et heredem instituant sine libertate et item alii perlegatum eundem seruum adsignent.

1dSed cum ueteres et aliam proposuerunt ambiguitatem dicentes, si quis seruum suum in testamento quidem heredem ex parte sine libertate scripsisset, in codicillis autem libertatem ei reliquisset, si possit institutio ualere et ille tam heres quam liber fieri, ne uideatur per codicillos hereditas confirmari, in quibus hereditas dari secundum ueterem regulam non potest: nos in tali dispositione, licet in codicillis fuerit scripta, et libertatem et hereditatem simul seruis per nostram liberalitatem et benignam interpretationem indulgemus, ut gratulentur, cum non serui remaneant, sed et liberti et heredes efficiantur, cum tanta in eos nostri numinis beniuolentia effusa est, ut, etsi libertas eis neque testamento neque codicillis data est, tamen hereditate seruis relicta quasi iniunctam et libertatem esse uideri.

2Illo uidelicet obseruando, ut, si legatum uel fideicommissum eis sine libertate relinquatur, maneant in seruitute.

2aNon tamen ita impii heredes existant, ut liberalitatem testatoris seruilis laboris debita remuneratione defraudare conentur et non derelictum, licet adhuc seruis constitutis, donent.

3Quae iuris nostri definitio etiam ad aliam speciem dubitatam benigne extendatur. si quis etenim in principali testamento seruum suum cuidam legauerit, in pupillari autem substitutione eundem seruum filio suo sine libertate substituerit, quaerebatur, siue utilis esset talis substitutio et per seruum legatum substitutio post mortem pupilli legatario adquiritur, siue inutilis est huiusmodi substitutio, quia sine libertate in seruum proprium facta est.

3aMelius itaque nobis uidetur legatario eum non statim adquiri sancire, sed expectandum esse substitutionis euentum. et si quidem pupillo mortuo locus fuerit substitutioni, et liber et heres efficiatur: sin autem substitutio minime locum habuerit, forsitan pupillo iam in pubertatem perueniente, tunc ad legatarii dominium transeat.

3bQuemadmodum enim ueteres, si cum libertate substitutio fuisset, hoc inducebant quatenus in suspenso fiat libertas et statuliber intellegatur, ita et ex nostra interpretatione et sine adiectione libertatis in substitutione et liber et heres pupillo existat.

D. II k. Mai. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.

6 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Decisione nostra, quam fecimus sancientes eum, qui a domino suo sine libertate heres instituitur, uideri libertatem accepisse, in propria firmitate durante, si quis seruum suum pure quidem heredem instituit, libertatem autem sub condicione ei donauit, si quidem condicio talis sit, quae in potestate serui posita est: ille autem eam neglexerit minimeque compleuerit, et libertate eum et hereditate sua culpa defraudari. sin autem casualis est condicio et ex fortunae insidiis defecerit, tunc humanitatis intuitu libertatem quidem ei omnimodo competere, hereditatem autem, si quidem soluendo sit, ad alios uenire, quos leges uocabant, si non aliquis fuisset substitutus. sin autem soluendo non sit, ut necessarius heres constitutus simul et libertatem et hereditatem obtineat. tunc enim secundum definitionem tam ueteris quam nostrae decisionis et liber et heres existat necessarius.

D. II k. Aug. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.