C. 6.26DE IMPUBERUM ET DE ALIIS SUBSTITUTIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Titus Aelius Antoninus A. Secundo.
pr.Cum heredes ex disparibus partibus instituti et inuicem substituti sunt nec in substitutione facta est ullarum partium mentio, uerum est non alias partes testatorem substitutioni tacite inseruisse, quam quae manifeste in institutione expressae sunt.
D. Claro II et Seuero conss.
2 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Phronimae.
pr.Hereditatem quidem intestati filii delatam tibi dubitari non oportet. substitutio enim testamento patris facta ad pubertatis tempora porrigi non potest, quia ipso et aliis non eiusdem condicionis heredibus institutis et inuicem substitutis propter eorum personam, quibus in unum casum dumtaxat substitui potest, etiam in filio idem debere seruari et ratio suadet et diuus Marcus pater constituit.
PP. VI k. Aug. Cilone et Libone conss.
3 · Imp. Alexander A. Achillae.
pr.Heres instituta matris testamento si successionem ex testamento omisisti et ab intestato bonorum possessionis ius habere uoluisti, substituto locum quin feceris, in dubium non uenit.
1Proinde si substitutus hereditatem amplexus est, actionibus quae aduersus matrem competebant ipsum conuenire, non successionem ab intestato potes uindicare.
PP. XI k. Sept. Maximo II et Aeliano conss.
4 · Idem A. Firmiano.
pr.Quamuis placuerat substitutionem impuberis, qui in potestate testatoris fuerit, a parente factam ita: ‘si heres non erit’ porrigi ad eum casum, quo, posteaquam heres extitit, impubes decessit, si modo non contrariam defuncti uoluntatem extitisse probetur: cum tamen proponas ita substitutionem factam esse: ‘si mihi Firmianus filius et Aelia uxor mea (quod abominor) heredes non erunt, in locum eorum Publius Firmianus heres esto’, manifestum est in eum casum factam substitutionem, quo utrique heredum substitui potuit.
PP. IIII k. Iul. Fusco II et Dextro conss.
5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Hadriano.
pr.Post aditam hereditatem directae substitutiones non impuberibus filiis factae expirare solent.
PP. X k. Iun. ipsis IIII et III AA. conss.
6 · Idem AA. et CC. Quintiano.
pr.Testamento iure facto multis institutis heredibus et inuicem substitutis, adeuntibus suam portionem coheredum etiam inuitis repudiantium adcrescit portio.
Sine die et consule
7 · Idem AA. et CC. Feliciano.
pr.Si testamento facto intra pupillarem aetatem et in sua potestate constitutae filiae, si intra pubertatem decesserit, directis uerbis pater substituit, heredem te factum ex testamento post euentum condicionis intestati successionem exclusisse constitit.
S. k. Ian. Sirmi AA. conss.
8 · Idem AA. et CC. Petroniae.
pr.Precibus tuis manifestius exprimere debueras, maritus quondam tuus miles defunctus, quem testamento facto heredem communem uestrum filium instituisse proponis et secundum heredem scripsisse, utrumne in primum casum an filio suo, quem habuit in potestate mortis tempore, si intra quartum decimum aetatis suae annum an postea decesserit.
1Nam non est incerti iuris, quod, si quidem in patris militis positus potestate primo casu tantum habuit substitutum et patri heres extitit, eo defuncto ad te omnimodo eius pertineat successio.
2Si uero substitutio in secundum casum uel expressa uel compendio non usque ad certam aetatem facta reperiatur, si quidem infra pubertatem decessit, eos habeat heredes, quos pater ei constituit et adierunt hereditatem: si uero post pubertatem, te eius successionem obtinente uelut ex causa fideicommissi bona, quae cum moreretur patris eius fuerunt, a te possunt petere.
S. V id. April. AA. conss.
9 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.Humanitatis intuitu parentibus indulgemus, ut, si filium uel nepotem uel pronepotem cuiuscumque sexus habeant nec alia proles descendentium eis sit, iste tamen filius uel filia uel nepos uel neptis uel pronepos uel proneptis mente captus uel mente capta perpetuo sit, uel si duo uel plures isti fuerint, nullus uero eorum saperet, liceat isdem parentibus legitima portione ei uel eis relicta quos uoluerint his substituere, ut occasione huiusmodi substitutionis ad exemplum pupillaris nulla querella contra testamentum eorum oriatur, ita tamen, ut, si postea resipuerit uel resipuerint, talis substitutio cesset, uel si filii aut alii descendentes ex huiusmodi mente capta persona sapientes sint, non liceat parenti qui uel quae testatur alios quam ex eo descendentes unum uel certos uel omnes substituere.
1Sin uero etiam alii liberi testatori uel testatrici sint sapientes, ex his uero personis quae mente captae sunt nullus descendat, ad fratres eorum unum uel certos uel omnes eandem fieri substitutionem oportet.
D. III id. Dec. Constantinopoli dn. Iustiniano A. pp. II cons.
10 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Cum quidam duobus impuberibus filiis suis heredibus institutis adiecit, si uterque impubes decesserit, illum sibi esse heredem, et dubitabatur apud antiquos legum auctores, utrumne tunc uoluit substitutum admitti, cum uterque filius eius in prima aetate decesserit, an alterutro decedente ilico substitutus in eius partem succedat, placuit Sabino substitutionem tunc locum habere, cum uterque decesserit: cogitasse enim patrem primo decedente fratrem suum in eius portionem succedere.
1Nos eiusdem Sabini ueriorem sententiam existimantes non aliter substitutionem admittendam esse censemus, nisi uterque eorum in prima aetate decesserit.
D. VI k. Aug. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.
11 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Si quis duobus heredibus institutis filio suo impuberi eos una cum alio tertio substituit et uerba testamenti ita composuerit: ‘quisquis mihi heres erit, et Titius filio meo heres esto’, secundum quod apud Ulpianum inuenimus, mortuo impubere filio quaerebatur, quomodo ad substitutionem uocentur tres substituti: utrumne duo priores, qui et patri heredes fuerant scripti, in dimidiam uocantur et Titius in reliquam dimidiam, an tres substituti unusquisque ex triente ad substitutionem uocantur? alia applicata dubitatione, si quis ita heredem scripserit: ‘Titius una cum filiis suis et Sempronius heredes mihi sunto’. et in praesente etenim specie quaerebatur secundum Ulpianum uoluntas testantis: utrumne Titium una cum suis filiis in dimidiam uocat et Sempronium in aliam dimidiam, an omnes in uirilem portionem?
1Nobis autem in prima quidem specie uidetur tres substitutos unumquemque in trientem uocari, in secunda autem specie, cum et natura pater et filius eadem persona paene intelleguntur, dimidiam quidem partem Titio cum filiis, alteram autem partem Sempronio adsignari.
D. IIII k. Aug. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.