IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 6

C. 6.23DE TESTAMENTIS: QUEMADMODUM TESTAMENTA ORDINANTUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Hadrianus A. Catonio Vero.

pr.Testes serui an liberi fuerunt, non oportet in hac causa tractari, cum eo tempore, quo testamentum signabatur, omnium consensu liberorum loco habiti sunt nec quisquam eis usque adhuc status controuersiam mouerit.

Sine die et conss.

2 · Imp. Alexander A. Expedito.

pr.Publicati semel testamenti fides, quamuis ipsa materia, in qua primum a testatore scriptum relictum fuit, casu qui probatur intercidit, nihilo minus ualet.

PP. k. Iun. Fusco II et Dextro conss.

3 · Idem A. Antigono.

pr.Ex imperfecto testamento nec imperatorem hereditatem uindicare saepe constitutum est. licet enim lex imperii sollemnibus iuris imperatorem soluerit, nihil tamen tam proprium imperii est, ut legibus uiuere.

PP. XI k. Ian. Lupo et Maximo conss.

4 · Imp. Gordianus A. Rufino.

pr.Si in nomine praenomine seu cognomine testator errauit nec tamen de quo senserit incertum sit, error huiusmodi nihil officit ueritati.

PP. XII k. Aug. Gordiano A. et Auiola conss.

5 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Lucillo.

pr.Neque professio neque adseueratio nuncupantium filios, qui non sunt, ueritati praeiudicant: et quae ut filiis testamento relinquuntur, iuxta ea quae a principibus statuta sunt non deberi certi iuris est.

Accepta IIII non. Iul. Valeriano II et Gallieno AA. conss.

6 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Terentiae.

pr.Verba testamenti, quibus mater uestra decedens nihil se cuiquam donasse significauit, si res se aliter habet, fidem ueri non perfringunt.

PP. III non. Nou. Diocletiano A. II et Aristobulo conss.

7 · Idem AA. Rufinae.

pr.Errore scribentis testamentum iuris sollemnitas mutilari nequaquam potest, quando minus scriptum, plus nuncupatum uidetur. et ideo recte testamento facto, quamquam desit ‘heres esto’, consequens est existente herede legata siue fideicommissa iuxta uoluntatem testatoris oportere dari.

PP. XVII k. Febr. ipsis IIII et III AA. conss.

8 · Idem AA. Marcellino.

pr.Casus maioris ac noui contingentis ratione aduersus timorem contagionis, quae testes deterret, aliquid de iure laxatum est: non tamen prorsus reliqua etiam testamentorum sollemnitas perempta est.

1Testes enim huiusmodi morbo oppresso eo tempore iungi atque sociari remissum est, non etiam conueniendi numeri eorum obseruatio sublata.

S. k. Iul. ipsis IIII et III AA. conss.

9 · Idem AA. Patrocliae.

pr.Si non speciali priuilegio patriae tuae iuris obseruatio relaxata est et testes non in conspectu testatoris testimoniorum officio functi sunt, nullo iure testamentum ualet.

PP. k. Iul. ipsis IIII et III AA. conss.

10 · Idem AA. et CC. Menophiliano.

pr.Si testamentum iure factum sit et heres sit capax, auctoritate rescripti nostri rescindi non oportet.

S. XV k. ... AA. conss.

11 · Idem AA. et CC. Zetho.

pr.Non idcirco minus iure factum testamentum suas obtinet uires, quod post mortem testatoris subtractum probatur.

S. prid. non Iul. AA. conss.

12 · Idem AA. et CC. Matroniae.

pr.Si unus de septem testibus defuerit uel coram testatore omnes eodem loco testes suo uel alieno anulo non signauerint, iure deficiat testamentum.

1De his autem, quae interleta siue supra scripta dicis, non ad iuris sollemnitatem, sed ad fidei pertinet quaestionem, ut appareat, utrum testatoris uoluntate emendationem meruerunt, uel ab altero inconsulte deleta sunt, an ab aliquo falso haec fuerint commissa.

S. prid non Iul. Philippopoli AA. conss.

13 · Idem AA. et CC. Euripidi.

pr.Testandi causa de pecunia sua legibus certis facultas, non iurisdictionis mutare formam uel iuri publico derogare cuiquam permissum est.

S. VI k. Dec. CC. conss.

14 · Idem AA. et CC. Achilleo.

pr.Non codicillum, sed testamentum auiam uestram facere uoluisse institutio et exheredatio facta probant euidenter.

S. id. Dec. CC. conss.

15 · Imp. Constantinus A. ad populum.

pr.Quoniam indignum est ob inanem obseruationem irritas fieri tabulas et iudicia mortuorum, placuit ademptis his, quorum imaginarius usus est, institutioni heredis uerborum non esse necessariam obseruantiam, utrum imperatiuis et directis uerbis fiat an inflexa.

1Nec enim interest, si dicatur ‘heredem facio’ uel ‘instituo’ uel ‘uolo’ uel ‘mando’ uel ‘cupio’ uel ‘esto’ uel ‘erit’, sed quibuslibet confecta sententiis, quolibet loquendi genere formata institutio ualeat, si modo per eam liquebit uoluntatis intentio, nec necessaria sint momenta uerborum, quae forte seminecis et balbutiens lingua profudit.

2Et in postremis ergo iudiciis ordinandis amota erit sollemnium sermonum necessitas, ut, qui facultates proprias cupiunt ordinare, in quacumque instrumenti materia conscribere et quibuscumque uerbis uti liberam habeant facultatem.

S. d. k. Febr. Laodiceae Constantio A. II et Constante A. conss.

16 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Eutropio pp.

pr.Non dubium nec incertum est, sicut imperatoribus, ita qualibet dignitate uel potestate decoratis uiris tam hereditatem quam legatum seu fideicommissum relinqui posse.

1Illud adiciendum est, ut, qui ex testamento uel ab intestato heres extiterit, etsi uoluntas defuncti circa legata seu fideicommissa seu libertates legibus non sit subnixa, tamen, si sua sponte agnouerit, implendi eam necessitatem habeat.

S. d. k. Iul. Thessalonicae Gratiano V et Theodosio AA. conss.

17 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Aeternali proconsuli Asiae.

pr.Testamentum non ideo infirmari debebit, quod diuersis hoc deficiens nominibus appellauit, cum superflua non noceant. namque necessaria praetermissa imminuunt contractus et testatoris officiunt uoluntati, non abundans cautela.

D. XII k. April. Arcadio IIII et Honorio III AA. conss.

18 · Idem AA. Africano pu.

pr.Testamenta omnia ceteraque, quae apud officium censuale publicari solent, in eodem reseruentur nec usquam permittatur fieri ulla translatio. mos namque retinendus est fidelissimae uetustatis, quem si quis in hac urbe uoluerit immutare, irritam mortuorum uideri faciet uoluntatem.

D. VI k. Oct. Constantinopoli Caesario et Attico conss.

19 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Iohanni pp.

pr.Omnium testamentorum sollemnitatem superare uideatur, quod insertum mera fide precibus inter tot nobiles probatasque personas etiam conscientiam principis tenet.

1Sicut igitur securus erit, qui actis cuiuscumque iudicis aut municipum aut auribus priuatorum mentis suae postremum publicauit iudicium, ita nec de eius umquam successione tractabitur, qui nobis mediis et toto iure, quod nostris est scriniis constitutum, teste succedit.

2Nec sane illud heredibus nocere permittimus, si rescripta nostra nihil de eadem uoluntate responderint. uoluntates etenim hominum audire uolumus, non iubere, ne post sententiam nostram inhibitum uideatur commutationis arbitrium, cum hoc ipsum, quod per supplicationem nostris auribus intimatur, ita demum firmum sit, si ultimum comprobatur nec contra iudicium suum defunctus postea uenisse detegitur.

3Ne quid sane praetermisisse credamur huiusmodi institutionis successoribus designatis, omnia quae scriptis heredibus competunt iubemus eos habere nec super bonorum possessionis petitione ullam controuersiam nasci, cum pro herede agere cuncta sufficiat et ius omne ipsa complere aditio uideatur.

4Omnibus etenim praestandum esse censemus, ut libero arbitrio, cui testandi facultas suppetit, successorem suum oblatis possit precibus declarare et stabile sciat esse quod fecerit, nec institutus heres pertimescat, cum oblatas preces secundum uoluntatem defuncti idoneis possit testibus approbare, si ei alia nocere non possunt.

D. XII k. Mart. Rauennae post consulatum Honorii VIIII et Theodosii V AA.

20 · Idem AA. edictum ad populum urbis Constantinopolitanae et ad omnes prouinciales.

pr.Nolumus conuelli deficientium scriptas iure ac sollemniter uoluntates, dum quoddam morientis supremum et non adscriptum processisse confirmatur arbitrium, tamquam patrimonium suum ad nos deficiens maluerit pertinere.

1Omnibus enim priuatis et militantibus interdicimus, ut huiusmodi perhibeant testimonia, et falsi criminis reos teneri praecipimus, si, cum scriptae iure ac sollemniter deficientium extiterint uoluntates, non scriptum aliquid sub nostrorum nominum mentione falso adstruere moliantur.

2Nemo itaque relictus heres uel legibus ad successionem uocatus nostrum uel potentium nomen horrescat: nemo ferre testimonia in hunc modum uel suscipere gestis huiusmodi uoces audeat nostro uel etiam priuatorum potentium nomine.

D. IIII id. Mart. Constantinopoli Theodosio A. VII et Palladio conss.

21 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Florentio pp.

pr.Hac consultissima lege sancimus licere per scripturam conficientibus testamentum, si nullum scire uolunt quae in eo scripta sunt, signatam uel ligatam uel tantum clausam inuolutamque proferre scripturam uel ipsius testatoris uel cuiuslibet alterius manu conscriptam, eamque rogatis testibus septem numero ciuibus Romanis puberibus omnibus simul offerre signandam et subscribendam, dum tamen testibus praesentibus testator suum esse testamentum dixerit quod offertur eique ipse coram testibus sua manu in reliqua parte testamenti subscripserit: quo facto et testibus uno eodemque die ac tempore subscribentibus et consignantibus ualere testamentum nec ideo infirmari, quod testes nesciant quae in eo scripta sunt testamento.

1Quod si litteras testator ignoret uel subscribere nequeat, octauo subscriptore pro eo adhibito eadem seruari decernimus.

2In omnibus autem testamentis, quae praesentibus uel absentibus testibus dictantur, superfluum est uno eodemque tempore exigere testatorem et testes adhibere et dictare suum arbitrium et finire testamentum. sed licet alio tempore dictatum scriptumue proferatur testamentum, sufficiet uno eodemque die nullo actu interueniente testes omnes, uidelicet simul nec diuersis temporibus, subscribere signareque testamentum.

2aFinem autem testamenti subscriptiones et signacula testium esse decernimus. non subscriptum namque a testibus ac signatum testamentum pro imperfecto haberi conuenit.

3Ex imperfecto autem testamento uoluntatem tenere defuncti, nisi inter solos liberos a parentibus utriusque sexus habeatur, non uolumus.

3aSi uero in huiusmodi uoluntate liberis alia sit extranea mixta persona, certum est eam uoluntatem, quantum ad illam dumtaxat permixtam personam pro nullo haberi, sed liberis adcrescere.

4Per nuncupationem quoque, hoc est sine scriptura, testamenta non alias ualere sancimus, nisi septem testes, ut supra dictum est, simul uno eodemque tempore collecti testatoris uoluntatem ut testamentum sine scriptura facientis audierint.

5Si quis autem testamento iure perfecto postea ad aliud peruenerit testamentum, non alias quod ante factum est infirmari decernimus, quam id, quod secundum facere testator instituit, iure fuerit consummatum, nisi forte in priore testamento scriptis his, qui ab intestato ad testatoris hereditatem successionemue uenire non poterant, in secunda uoluntate testator eos scribere instituit, qui ab intestato ad eius hereditatem uocantur. eo enim casu, licet imperfecta uideatur scriptura posterior, infirmato priore testamento secundam eius uoluntatem non quasi testamentum, sed quasi uoluntatem intestati ualere sancimus.

5aIn qua uoluntate quinque testium iuratorum depositiones sufficient: quo non facto ualebit primum testamentum, licet in eo scripti uideantur extranei.

6Illud etiam huic legi perspeximus inserendum, ut etiam Graece omnibus liceat testari.

D. prid. id. Sept. Constantinopoli Theodosio A. XVII et Festo conss.

22 · Imp. Zeno A. Sebastiano pp.

pr.Dictantibus testamenta uel aliam quamlibet ultimam uoluntatem legatum uel fideicommissum uel quodcumque aliud quolibet legitimo titulo testatorem posse relinquere minime dubitandum est. testibus etiam ad efficiendam uoluntatem adhibitis pro suo libitu quod uoluerit testator relinquere non prohibetur.

D. k. Mai. Constantinopoli Basilio iuniore uc. cons.

23 · Imp. Iustinus A. Archelao pp.

pr.Consulta diualia, quibus considerate prospectum est, ne uoluntates ultimae deficientium in hac regia urbe confectae apud alium aperiri possint quam uirum clarissimum pro tempore census magistrum, monumentis interuenientibus pro iuris ordine, neue in hereditate, cuius summa centum aureorum pretium non excedit, mercedis quicquam aut sumptuum censum administrantes aut censualis apparitio super intimandis isdem elogiis audeant adsequi, firma nunc quoque edicimus ac repetita promulgatione non solum iudices quorumlibet tribunalium, uerum etiam defensores ecclesiarum, quos turpissimum intimationis genus inrepserat, praemonendos censemus, ne rem attingant, quae nemini prorsus omnium secundum constitutionum praecepta quam census magistro competit. absurdum est namque, si promiscuis actibus rerum turbentur officia et alii creditum alius subtrahat, ac praecipue clericis, quibus opprobrium est, si peritos se uelint disceptationum esse forensium: poena etiam feriendis temeratoribus praesentis sanctionis quinquaginta librarum auri. nec enim concedendum est, ut suprema uota deficientium euersionis quicquam ex incongrua insinuatione contrahant, dum res ab incongruis usurpatur audacter.

D. XIII k. Dec. Constantinopoli Iustino A. II et Opilione conss.

24 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.

pr.Ambiguitates, quae uel imperitia uel desidia testamenta conscribentium oriuntur, resecandas esse censemus et, siue institutio heredum post legatorum dationes scripta sit uel alia praetermissa sit obseruatio non ex mente testatoris, sed uitio tabellionis uel alterius qui testamentum scribit, nulli licentiam concedimus per eam occasionem testatoris uoluntatem subuertere uel minuere.

D. k. Ian. dn. Iustiniano A. pp. II cons.

25 · Idem A. Menae pp.

pr.Praeposteri reprehensionem, quam nouella constitutio in dotalibus instrumentis sustulisse noscitur, in aliis quoque omnibus tam contractibus quam testamentis tollimus, ut tali exceptione cessante et stipulatio et alii contractus et testatoris uoluntas indubitate ualeat, exactione uidelicet post condicionem uel diem competente.

S. d. VII id. Dec. dn. Iustiniano A. pp. II cons.

26 · Idem A. Menae pp.

pr.In testamentis sine scriptis faciendis omnem formalem obseruationem penitus amputamus, ut, postquam septem testes conuenerint, satis sit uoluntatem testatoris uel testatricis simul omnibus manifestari significantis, ad quos substantiam suam peruenire uellet uel quibus legata uel fideicommissa uel libertates disponeret, etiamsi non ante huiusmodi dispositionem praedixerit testator uel testatrix illa formalia uerba: ideo eosdem testes conuenisse, quod sine scriptis suam uoluntatem uel testamentum componere censuit.

S. d. IIII id. Dec. Constantinopoli dn. Iustiniano A. pp. II conss.

27 · Idem A. Iuliano pp.

pr.Sancimus, si quis legitimo modo condidit testamentum et post eius confectionem decennium profluxit, si quidem nulla innouatio uel contraria uoluntas testatoris apparuit, hoc esse firmum. quod enim non mutatur, quare stare prohibetur? quemadmodum enim, qui testamentum fecit et nihil uoluit contrarium, intestatus efficitur?

1Sin autem in medio tempore contraria uoluntas ostenditur, si quidem perfectissima est secundi testamenti confectio, ipso iure prius tollitur testamentum.

2Sin autem testator tantummodo dixerit non uoluisse prius stare testamentum, uel aliis uerbis utendo contrariam aperuit uoluntatem, et hoc uel per testes idoneos non minus tribus uel inter acta manifestauerit et decennium fiat emensum, tunc irritum esse testamentum tam ex contraria uoluntate quam ex cursu temporali.

3Aliter etenim testamenta mortuorum per decennii transcursionem euanescere nullo patimur modo, prioribus constitutionibus, quae super huiusmodi testamentis uacuandis latae fuerant, penitus antiquandis.

D. XV k. April. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.

28 · Idem A. Iuliano pp.

pr.Cum antiquitas testamenta fieri uoluit nullo actu interueniente et huiusmodi uerborum compositio non rite interpretata paene in perniciem et testantium et testamentorum procederet, sancimus in tempore, quo testamentum conditur uel codicillus nascitur uel ultima quaedam dispositio secundum pristinam celebratur obseruationem (nihil enim ex ea penitus immutandum esse censemus), ea quidem, quae minime necessaria sunt, nullo procedere modo, quippe causa subtilissima proposita ea quae superflua sunt minime debent intercedere.

1Si quid autem necessarium aduenerit et in ipsum corpus laborantis respiciens contigerit, id est uel uictus necessarii uel potionis oblatio uel medicaminis datio uel impositio, quibus relictis ipsa sanitas testatoris periclitatur, uel si quis necessarius naturae usus ad depositionem superflui ponderis immineat uel testatori uel testibus, non esse ex hac causa testamentum subuertendum, licet morbus comitialis, quod et factum esse comperimus, uni ex testibus contigerit, sed eo quod urguet et imminet repleto uel deposito iterum solita per testamenti factionem adimpleri.

2Et si quidem a testatore aliquid fiat testibus paulisper separatis, cum coram his facere aliquid naturale testator erubescat, iterum introductis testibus consequentiam factionis testamenti procedere.

3Si tamen in quendam uel quosdam testium aliquid tale contingat, si quidem ex breui temporis interuallo necessitas potest transire, iterum eorundem testium reuersum expectari et sollemnia peragi.

4Sin autem longiore spatio refectio fortuiti casus indigeat, et maxime si salus testatoris periclitantis immineat, tunc illo uel illis testibus, circa quos aliquid tale eueniet, separatis alios subrogari et ab eo uel ab eis tam testatorem quam alios testes sciscitari, si ea, quae eorum praesentiam antecedunt, omnia coram eis processissent.

5Et si hoc fuerit undique manifestum, tunc eos uel eum una cum aliis testibus ea quae oportet facere, etsi in medio subscriptiones testium iam fuerant subsecutae. sic etenim et naturae medemur et mortuorum elogia in suo statu facimus permanere.

6Cum autem constitutione, quae de testamentis ordinandis processit, cauetur, quatenus septem testium praesentia in testamentis requiratur et subscriptio a testatore fiat uel alio pro eo, et constitutio sic edixit: ‘octauo subscriptore adhibito’, et quidam testamentum suum omne manu propria conscripsit et post eius litteras testes adhibiti suas subscriptiones supposuerunt aliaque omnia sollemniter in testamento peracta sunt et testamentum ex hoc, de quo dubitatur, irritum factum est, eandem constitutionem corrigentes sancimus, si quis sua manu totum testamentum uel codicillum conscripserit et hoc specialiter in scriptura reposuerit, quod sua manu hoc confecit, sufficiat ei totius testamenti scriptura et non alia subscriptio requiratur neque ab eo neque pro eo ab alio, sed sequantur huiusmodi scripturam et litterae testium et omnis quae expectatur obseruatio, et sit testamentum ualidum, et codicillus, si quinque testium litterae testatoris scripturae coadunentur, in sua firmitate remaneat, et nemo callidus machinator huiusmodi iniquitatis in posterum inueniatur.

D. VI k. April. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.

29 · Idem A. Iuliano pp.

pr.Iubemus omnimodo testatorem, si uires ad scribendum habeat, nomen heredis uel heredum in sua subscriptione uel in quacumque parte testamenti ponere, ut sit manifestum secundum illius uoluntatem hereditatem esse transmissam.

1Sin autem forsitan ex morbi acerbitate uel litterarum imperitia hoc facere minime poterit, testibus testamenti praesentibus nomen uel nomina heredis uel heredum ab eo nuncupari, ut omnimodo sciant testes, si non ipse subscribere potest, qui sunt scripti heredes, et ita certo heredis nomine successio procedat.

2Si enim talis est testator, qui neque scribere neque articulate loqui potest, mortuo similis est et falsitas in elogiis committitur, quam, ut exul fiat a re publica nostra, maxime in testamentorum confectione cupientes hanc edictalem legem in orbem terrarum ponimus.

3Quod si non fuerit obseruatum et nomen heredis uel heredum non fuerit manu testatoris scriptum uel uoce coram testibus nuncupatum, hoc testamentum stare minime patimur uel in totum, si tota heredum nomina fuerint praetermissa, uel in eius heredis institutionem, cuius nomen neque lingua neque manus testatoris significauit.

4Sed ne aliqua forsitan obliuio testium animis incumbat pluribus interdum nominibus heredum expressis, ipsi testes in suis subscriptionibus, cum testator non haec scripserit, sed nuncupauerit, eorum nomina scribere non differant ad aeternam rei memoriam.

5Sin uero ipse testator in qualicumque parte testamenti nomina heredum (sicut dictum est) scripserit, superuacuum est testes in sua subscriptione hoc exprimere, cum forsitan nescire eos testator suos heredes uoluit et semel causa ex ipsius testatoris scriptura appareat.

6Oportet enim omnimodo uel ex litteris testatoris uel ex uoce quidem testatoris, litteris autem testium, qui ad elogium conficiendum fuerint conuocati, nomina manifestari heredum. quemadmodum enim in elogio, quod sine scriptura conficitur, necesse est testatorem uoce exprimere nomen uel nomina heredum, ita oportet et in testamentis per scripturam conficiendis, cum ipse testator manu sua scribere heredes uel noluerit uel minime potuerit, uoce tamen eius eos manifestari.

7Quae in posterum tantummodo obseruari censemus, ut, quae testamenta post hanc nouellam nostri numinis legem conficiuntur, haec cum tali obseruatione procedant: quid enim antiquitas peccauit, quae praesentis legis inscia pristinam secuta est obseruationem? scituris et tabellionibus et his qui conficienda testamenta procurant, quod, si aliter facere ausi fuerint, poenam falsitatis non euitabunt, quasi dolose in tam necessaria causa uersati.

D. k. Mart. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.

30 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Nostram prouisionem, maxime circa ultima elogia defunctorum, nunc etiam extendi properamus. unde cum inuenimus quasdam controuersias ueteribus iuris interpretatoribus exortas propter testamentum, quod legitimo modo conditum est septemque testium signa habens, postea fortuito casu uel per ipsius testatoris operam lino toto uel plurima eius parte incisa in ambiguitatem inciderit, solitum ei praebemus remedium sancientes, si quidem testator linum uel signacula inciderit uel abstulerit utpote uoluntate eius mutata, testamentum non ualere: sin autem ex alia quacumque causa hoc contigerit, durante testamento scriptos ad hereditatem uocari, maxime cum nostra constitutio, quam super tuitione testamentorum promulgauimus, testatorem disposuit uel sua manu nomen heredis scribere uel, si imperitia litterarum uel aduersa ualitudine seu alio modo hoc facere non potest, testes ipsos audito nomine heredis sub praesentia ipsius testatoris nomen heredis suis subscriptionibus declarare.

D. XV k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.

31 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Et ab antiquis legibus et a diuersis retro principibus semper rusticitati consultum est et in multis legum subtilitatibus stricta obseruatio eis remissa est, quod ex ipsis rerum inuenimus documentis. cum enim testamentorum ordinatio sub certa definitione legum instituta est, homines rustici et quibus non est litterarum peritia quomodo possunt tantam legum subtilitatem custodire in ultimis suis uoluntatibus? ideo ad dei humanitatem respicientes necessarium duximus per hanc legem eorum simplicitati subuenire.

1Sancimus itaque in omnibus quidem ciuitatibus et in castris orbis Romani, ubi et leges nostrae manifestae sunt et litterarum uiget scientia, omnia, quae etiam libris nostrorum digestorum seu institutionum et imperialibus sanctionibus nostrisque dispositionibus in condendis testamentis cauta sunt, obseruari nullamque ex praesenti lege fieri innouationem.

2In illis uero locis, in quibus raro inueniuntur homines litterati, per praesentem legem rusticanis concedimus antiquam eorum consuetudinem legis uicem obtinere, ita tamen, ut, ubi scientes litteras inuenti fuerint, septem testes, quos ad testimonium uocari necesse est, adhibeantur et unusquisque pro sua persona subscribat: ubi autem non inueniuntur litterati, septem testes et sine scriptura testimonium adhibentes admitti.

3Si autem in illo loco minime inuenti fuerint septem testes, usque ad quinque modis omnibus testes adhiberi iubemus: minus autem nullo modo concedimus.

4Si uero unus aut duo uel plures scierint litteras, liceat his pro ignorantibus litteras, praesentibus tamen, subscriptionem suam imponere, sic tamen, ut ipsi testes cognoscant testatoris uoluntatem et maxime quem uel quos heredes sibi relinquere uoluerit, et hoc post mortem testatoris iurati deponant.

5Quod igitur quisque rusticorum, sicut praedictum est, pro suis rebus disposuerit, hoc omnimodo legum subtilitate remissa firmum ualidumque consistat.

D. III non. Iul. Constantinopoli dn. Iustiniano A. IIII et Paulino uc. conss.