IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 6

C. 6.22QUI FACERE TESTAMENTUM POSSUNT VEL NON POSSUNT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Gordianus A. Petronio militi.

pr.Quamquam omnium bonorum socer tuus itemque frater eius socii fuerunt, tamen non eo minus idem frater eius, cum fati munus impleret, testamento suo potuit sibi heredem instituere quem uellet.

1Item non idcirco minus is testamenti factionem habet, quod indiuisam successionem cum sorore sua dicatur habuisse.

PP. XII k. Aug. Arriano et Papo conss.

2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Viatori et Pontiae.

pr.Si is, qui tecum uxorem tuam heredem scripsit, quando testamentum ordinauit, sanae mentis fuerit nec postea alicuius sceleris conscientia obstrictus, sed aut impatiens doloris aut aliqua furoris rabie constrictus se praecipitem dedit, eiusque innocentia liquidis probationibus commendari potest a te, adscitae mortis obtentu postremum eius iudicium conuelli non debet.

1Quod si futurae poenae metu uoluntaria morte supplicium anteuenit, ratam uoluntatem eius conseruari leges uetant.

PP. k. Dec. ipsis IIII et III AA. conss.

3 · Idem AA. et CC. Licinio.

pr.Senium quidem aetatis uel aegritudinem corporis sinceritatem mentis tenentibus testamenti factionem certum est non auferre.

1Filiam autem, quae in potestate est, testamentum facere non posse indubitati iuris est.

S. IIII non. April. Sirmi CC. conss.

4 · Idem AA. et CC. Rhodoni.

pr.Si frater patruelis tuus ante quartum decimum aetatis annum suae decessit, cum facere non potuit testamentum, nihil ex eius postremo recte postulatur iudicio.

1Nam si hanc aetatem egressus, licet uigoris necdum emersissent uestigia, suum ordinauit sollemniter iudicium, hoc conuellere frustra conaris.

S. III id. Nou. Pantichi CC. conss.

5 · Imp. Constantius A. ad Rufinum pp.

pr.Eunuchis liceat facere testamentum, componere postremas exemplo omnium uoluntates, conscribere codicillos salua testamentorum obseruantia.

D. V k. Mart. Sirmi Constantio A. V et Constantio C. conss.

6 · Idem A. ad Volusianum pu.

pr.Si quis imperatorem forte heredem instituerit, habeat mutandi iudicii facultatem, et quemcumque uoluerit secundum leges in testamento suo heredem scribendi.

D. XII k. Mart. Mediolani Arbitione et Lolliano conss.

7 · Imppp. Valentinianus Valens et Gratianus AAA. ad Maximum.

pr.Cum heredes instituuntur imperator seu Augusta, ius commune cum ceteris habeant: quod et in codicillis uel fideicommissariis epistulis iure scriptis obseruandum erit. et sicuti priscis legibus cautum est, imperatori quoque uel Augustae testamentum facere liceat et mutare.

D. VII id. Aug. Contionaci Gratiano A. II et Probo conss.

8 · Imp. Iustinus A. Demostheni pp.

pr.Hac consultissima lege sancimus, ut carentes oculis seu morbo uel ita nati per nuncupationem suae condant moderamina uoluntatis, praesentibus septem testibus, quos aliis quoque testamentis interesse iuris est, tabulario etiam: ut cunctis ibidem collectis primum ad se conuocatos omnes, ut sine scriptis testentur, edoceat, deinde exprimat nomina specialiter heredum et dignitates singulorum et indicia, ne sola nominum commemoratio quicquam ambiguitatis pariat, et ex quanta parte uel ex quotis unciis in successionem admitti debeant et quod unumquemque legatarium seu fideicommissarium adsequi uelit: omnia denique palam edicat, quae ultimarum capit dispositionum series lege concessa.

1Quibus omnibus ex ordine peroratis uno eodemque loco et tempore, sed et tabularii manu conscriptis sub obtentu septem (ut dictum est) testium et eorundem testium manu subscriptis, dehinc consignatis tam ab isdem testibus quam a tabulario, plenum obtinebit robur testantis arbitrium.

1aQuae in eundem modum erunt obseruanda, quamuis non heredes instituere, sed legata solum uel fideicommissa et in summa quae codicillis habentur congrua duxerit ordinanda.

1bAt cum humana fragilitas mortis praecipue cogitatione turbata minus memoria possit res plures consequi, patebit eis licentia uoluntatem suam siue in testamenti uel in codicilli tenore compositam cui uelint scribendam credere, ut in eodem postea collocatis testibus et tabulario, re etiam (ut dictum est) patefacta, cuius causa conuocati sunt, et chartula prometur, quam susceptam testatori recitabit tabularius simul et testibus, ut, ubi tenor eorum cunctis innotuerit, elogium ipse suum profiteatur agnoscere et ex animi sui quae lecta sunt disposuisse sententia, et in fine subscriptio sequatur testium nec non omnium signacula tam testium (prout dictum est) quam tabularii.

2Sed quia tabulariorum copia non in omnibus locis datur quaerentibus, iubemus, ubi tabularius reperiri non possit, octauum adhiberi testem, ut, quod tabulario pro supra dicto modo commisimus, id per octauum testem effectum capiat: libera potestate concedenda suas uoluntates in praedictum modum ordinantibus chartulam ita subscriptam, ita denique consignatam, ut antelatae formae declarant, cui uelint ex testibus custodiendam mandare. sic fieri namque confidimus, ut non recipiat se tantum in caecis testandi licentia, sed ne locum quidem ullum relinquat insidiis tot oculis spectata, tot insinuata sensibus, tot insuper in tuto locata manibus.

D. k. Iun. Constantinopoli Iustiniano et Valerio conss.

9 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.

pr.Furiosum in suis indutiis ultimum condere elogium posse, licet ab antiquis dubitabatur, tamen et retro principibus et nobis placuit: nunc autem hoc decidendum est, quod simili modo antiquos animos mouit, si coepto testamento furor eum inuasit.

1Sancimus itaque tale testamentum hominis, qui in ipso actu testamenti aduersa ualetudine tentus est, pro nihilo esse. sin uero uoluerit in dilucidis interuallis aliquod condere testamentum uel ultimam uoluntatem et hoc sana mente et inceperit facere et consummauerit nullo tali morbo interueniente, stare testamentum siue quamcumque ultimam uoluntatem censemus, si et alia omnia accesserint, quae in huiusmodi actibus legitima obseruatio sequitur.

D. k. Sept. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.

10 · Idem A. Iuliano pp.

pr.Discretis surdo et muto, quia non semper huiusmodi uitia sibi concurrunt, sancimus, si quis utroque morbo simul laborat, id est ut neque audire neque loqui possit, et hoc ex ipsa natura habeat, neque testamentum facere neque codicillos neque fideicommissum relinquere neque mortis causa donationem celebrare concedatur nec libertatem siue uindicta siue alio modo imponere: eidem legi tam masculos quam feminas oboedire imperantes.

1Ubi autem et in huiusmodi uitiis non naturalis siue masculo siue feminae accedit calamitas, sed morbus postea superueniens et uocem abstulit et aures conclusit, si ponamus huiusmodi personam litteras scientem, omnia, quae priori interdiximus, haec ei sua manu scribenti permittimus.

2Sin autem infortunium discretum est, quod ita raro contingit, et surdis, licet naturaliter huiusmodi sensus uariatus est, tamen omnia facere et in testamentis et in codicillis et in mortis causa donationibus et in libertatibus et in aliis omnibus permittimus.

3Si enim uox articulata ei a natura concessa est, nihil prohibet eum omnia quae uoluit facere, quia scimus quosdam iuris peritos et hoc subtilius cogitasse et nullum esse exposuisse, qui penitus non exaudit, si quis supra cerebrum illius loquatur, secundum quod Iuuentio Celso placuit.

4In eo autem, cui morbus superueniens auditum tantummodo abstulit, nec dubitari potest, quin possit omnia sine aliquo obstaculo facere.

5Sin uero aures quidem apertae sint et uocem recipientes, lingua autem penitus praepedita, licet a ueteribus auctoribus saepius de hoc uariatum est, attamen si et hunc peritum litterarum esse proponamus, nihil prohibet et eum scribentem omnia facere, siue naturaliter siue per interuentum morbi huiusmodi infortunium ei accessit.

6Nullo discrimine neque in masculis neque in feminis in omni ista constitutione seruando.

D. X k. Mart. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. CC.

11 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Nemo ex lege, quam nuper promulgauimus, in rebus, quae parentibus adquiri non possunt, existimet aliquid esse innouandum, et permissum fuisse filiis familias cuiuscumque gradus uel sexus testamenta facere, siue sine patris consensu bona possideant secundum nostrae legis distinctionem, siue cum eorum uoluntate.

1Nullo etenim modo hoc eis permittimus, sed antiqua lex per omnia conseruetur, quae filiis familias nisi in casibus certis testamenta facere nullo concedit modo, et in his personis, quae huiusmodi facultatem habere iam concessae sunt.

D. IIII k. Aug. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.

12 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Omnes omnino, quibus quasi castrensia peculia habere ex legibus concessum est, habeant licentiam in ea tantummodo ultimas uoluntates condere secundum nostrae constitutionis tenorem, quae talibus testamentis de inofficiosi querella immunitatem praestauit.

D. k. Sept. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.