IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 6

C. 6.21DE TESTAMENTO MILITIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Floro militi.

pr.Frater tuus miles si te specialiter bonis quae in paganico habebat heredem fecit, bona quae in castris reliquit petere non potes, etiamsi is qui eorum heres institutus est adire ea noluerit: sed ab intestato succedentes ueniunt, modo si in eius loco substitutus non est et liquido probatur fratrem tuum castrensia bona ad te pertinere noluisse. nam uoluntas militis expeditione occupati pro iure seruatur.

Accepta V id. Sept. duobus Aspris conss.

2 · Idem A. Septimo militi.

pr.Miles si castrensium tantummodo bonorum commilitonem suum instituit heredem, cetera bona eius ut intestati defuncti mater eius iure possedit. quod si extraneum scripsit heredem isque adiit hereditatem, bona eius in te transferri non iure desideras.

PP. XI k. Mart. Antonino A. IIII et Balbino conss.

3 · Idem A. Vindiciano.

pr.Quamquam militum testamenta iuris uinculis non subiciantur, cum propter simplicitatem militarem quomodo uelint et quomodo possint ea facere his concedatur, tamen in Valeriani quondam centurionis testamento institutio etiam iure communi accepit auctoritatem.

1Nam cum pater familias filiam ex duabus unciis, uxorem ex uncia heredem scripserit nec de residuis portionibus quicquam significauerit, in tres partes diuisisse eum apparet hereditatem, ut duas habeat quae sextantem accepit, tertiam quae ex uncia est heres instituta.

PP. k. Nou. Antonino A. IIII et Balbino conss.

4 · Imp. Alexander A. Iunio.

pr.Si Rufinus uir clarissimus tribunus laticlauius maior annis lege definitis faciens testamentum te manumisit, iustam tibi libertatem competisse scire debes.

1Quod si minor ex lege constitutis fuerit, cum faceret testamentum, lege impediente nullam libertatem adeptus es, quae in hac parte nec militibus remissa est.

2Quod si idem testator causam manumittendi te habuit, quae probabilis uiuo manumittente consilio futura esset, quia per fideicommissum data libertas a quolibet minore annis ei, cuius causa probari potuit, praestari debet, et ex testamento militis eiusmodi seruis iustam libertatem competere consequens est.

PP. XVI k. Dec. Alexandro A. cons.

5 · Idem A. Sozomeno.

pr.Ex testamento militis, siue adhuc in militia siue intra annum missus honeste decessit, hereditas et legata omnibus quibus relicta sunt debentur, quia inter cetera, quae militibus concessa sunt, liberum arbitrium quibus uelint relinquendi supremis suis concessum est, nisi lex specialiter eos prohibuerit.

PP. XVII k. Febr. Iuliano et Crispino conss.

6 · Idem A. Valenti.

pr.In testamento quidem eius, qui non miles fuit, si duobus heredibus institutis, altero, cui potuit usque ad tempus pubertatis parens facere testamentum, altero, cui posteaquam heres extitit substituere non potuit, inuicem substitutio eisdem uerbis facta esset, in eum solum casum eam locum habere et sententiis prudentium uirorum et constitutionibus diuorum parentium meorum placet, quo utrique pari ratione potuit substitui.

1Sed cum ex testamento militis controuersiam esse proponas, defuncta paruula eius filia, posteaquam heres extitit patri, cum qua simul aequis partibus heres institutus eras substitutione inuicem facta, et mater quidem intestatae filiae sibi successionem defendat, tu autem ex substitutione ad te pertinere contendas, iuris quidem ratio manifesta est licere militibus proprio priuilegio etiam heredibus extraneis, posteaquam heredes extiterint, mortuis substituere.

2Sed tibi probandum est, an ita frater tuus senserit.

PP. XII k. Mai. Fusco et Dextro conss.

7 · Idem A. Fortunato.

pr.Ex his uerbis: ‘Fortunato liberto meo do lego’ uindicare tibi libertatem non potes, si pagani testamentum proponatur.

1At enim cum testatorem militem fuisse proponas, si non errore ductus libertum te credidit, sed dandae libertatis animum habuit, libertatem, et quidem directam, competere tibi, sed et legati uindicationem habere praerogatiua militaris priuilegii praestat.

PP. XII k. Iul. Alexandro A. III et Dione conss.

8 · Imp. Gordianus A. Aeternio militi.

pr.Certi iuris est militem ad tempus etiam heredem instituere posse.

PP. III k. Oct. P et Pontiano conss.

9 · Idem A. Valerio.

pr.Sicut certi iuris est militem, qui scit se filium habere aliosque scripsit heredes, tacite eum exheredare intellegi, ita si ignorans se filium habere alios scribat heredes, non esse filio ademptam hereditatem, sed minime ualente testamento, si sit in potestate, eum ad successionem uenire in dubiis non habetur.

PP. V non. Oct. Pio et Pontiano conss.

10 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Iustino militi.

pr.Si, cum uel in utero haberetur filia inscio patre milite, ab eo praeterita sit, uel cum in rebus humanis eam non esse falso rumore prolato pater putauit, nullam eius testamento fecit mentionem, silentium huiusmodi exheredationis notam nequaquam infligit.

1Is autem miles, qui testamento filiam appellauit eique legatum dedit, non instituendo eam heredem exheredauit.

PP. XII k. Iun. Praesente et Albino conss.

11 · Idem A. et C. Aemilio militi.

pr.Captatorias institutiones et in militis testamento nullius esse momenti manifestum est.

PP. VII k. Iul. Praesente et Albino conss.

12 · Idem A. et C. Domitiae.

pr.In testamento militis legem Falcidiam et in legatis et in fideicommissis cessare explorati iuris est. sane si quid ultra uires patrimonii postulatur, competenti defensione tueri te potes.

PP. VI non. Iul. Praesente et Albino conss.

13 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Claudiae.

pr.Et militibus nostris, centurionibus quoque ob flagitium militare damnatis non aliarum quam castrensium rerum testamenta facere permittitur et intestatis iure proprio succeditur a fisco.

PP. non. Aug. Valeriano et Gallieno AA. conss.

14 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. heredibus Maximae.

pr.Si a fratre suo militante mater uestra scripta heres successionem eius sibi quaesiit, quamuis testamenti scriptura non continet iuris obseruationem, hanc hereditatem fratrem testatoris uel eius filios ab intestato euincere non potuisse iure constitit.

S. V non. Mai. Aurris CC. conss.

15 · Imp. Constantinus A. ad populum.

pr.Milites in expeditione degentes, si uxores aut filios aut amicos aut commilitones suos, postremo cuiuslibet generis homines amplecti uoluerint supremae uoluntatis adfectu, quomodo possint ac uelint testentur, nec uxorum aut filiorum eorum, cum uoluntatem patris reportauerunt, meritum aut libertas dignitasque quaeratur.

1Proinde sicut iuris rationibus licuit ac semper licebit, si quid in uagina aut in clipeo litteris sanguine suo rutilantibus adnotauerint, aut in puluere inscripserint gladio sub ipso tempore, quo in proelio uitae sortem derelinquunt, huiusmodi uoluntatem stabilem esse oportet.

D. III id. Aug. Nicomediae Optato et Paulino conss.

16 · Imp. Anastasius A. Hierio pp.

pr.Scriniarios uel apparitores, qui uirorum magnificorum magistrorum militum iussionibus uel actibus obtemperant, etsi nomina eorum matriculis militaribus referri uideantur, nullatenus in ultimis a se conficiendis uoluntatibus iuris militaris habere facultatem decernimus.

D. id. Febr. Constantinopoli Paulo uc. conss.

17 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.

pr.Ne quidam putarent in omni tempore licere militibus testamenta quomodo uoluerint componere, sancimus his solis, qui in expeditionibus occupati sunt, memoratum indulgeri circa ultimas uoluntates conficiendas beneficium.

D. IIII id. April. Constantinopoli Decio uc. cons.

18 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Licet antiquis legibus permittebatur pupillis, si tribunatum numeri mereantur, ultimum elogium conficere posse, attamen indignum nostris temporibus esse uidetur eum, qui stabilem mentem nondum adeptus est, propter priuilegia militum sapientium hominum iura pertractare et in tenera aetate ex tali licentia parentibus forte suis uel aliis propinquis nocere propriam substantiam extraneis relinquentem. ideoque hoc fieri nullo modo concedimus.

D. XII k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc. anno II