IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 6

C. 6.20DE COLLATIONIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Deuteriae.

pr.Emancipatos liberos testamento heredes scriptos et ex eo successionem obtinentes a patre donata fratri conferre non oportere, si pater, ut hoc fiat, supremis iudiciis non cauit, manifesti iuris est.

PP. III id. Iul. Iuliano et Crispino conss.

2 · Idem A. Primo.

pr.Si pater intestato decessit relictis duobus filiis et filia, cuius nomine dotem promiserat, portiones hereditatis aequae sunt et dos nihilo minus ita conferenda est, ut pro portionibus fratres eius a necessitate praestandae eius liberentur.

PP. IIII id. Sept. Iuliano et Crispino conss.

3 · Idem A. Alexandro.

pr.Pactum dotali instrumento comprehensum, ut contenta dote quae in matrimonio collocabatur nullum ad bona paterna regressum haberet, iuris auctoritate improbatur nec intestato patri succedere filia ea ratione prohibetur. dotem sane quam accepit fratribus qui in potestate manserunt conferre debet.

D. XIIII k. Iul. Agricola et Clemente conss.

4 · Imp. Gordianus A. Marino.

pr.Filiae dotem in medium ita demum conferre coguntur, si uel ab intestato succedant uel contra tabulas petant: nec dubium est profecticiam seu aduenticiam dotem a patre datam uel constitutam fratribus qui in potestate fuerunt conferendam esse. his etenim, qui in familia defuncti non sunt, profecticiam tantummodo dotem post uarias prudentium opiniones conferri placuit.

PP. IIII id. Mart. Gordiano A. et Auiola conss.

5 · Idem A. Alexandrae.

pr.Dotis quidem petitio perseuerante matrimonio tibi non competebat: quamuis enim eam intestato patre defuncto fratri conferre debueras, non tamen eo nomine aduersus maritum tibi actio potuit esse, cum eo minus in partem tibi delatae successionis patris auferre potueris.

D. non. Sept. Gordiano A. et Auiola conss.

6 · Idem A. Claudio.

pr.Ea demum ab emancipatis fratribus his qui manserunt in potestate conferri consueuerunt, quae in bonis eorum fuerunt eo tempore, quo pater fati munus impleuit, exceptis uidelicet quae ab ipsis aliis debentur.

D. VII k. Mai. Peregrino et Aemiliano conss.

7 · Imp. Philippus A. Tyranniae.

pr.Filiam testamento patris institutam heredem fratribus isdemque coheredibus dotem conferre non oportere, nisi pater hoc ipsum specialiter designauit, explorati iuris est.

PP. VI k. Mai. Praesente et Albino conss.

8 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Callippo.

pr.Si soror tua in paternorum bonorum diuisione te fefellit nec dotem, quam acceperat a patre uestro intestato diem functo, contulit, praeses prouinciae examinatis partium adlegationibus cum bonis dotem confundi iubebit et, quod deducta ratione plus apud eam esse animaduerterit, restitui tibi iubebit. idem est et si arbitro dato diuisio celebrata est.

S. VI id. Iul. ipsis AA. conss.

9 · Idem AA. et CC. Onesimo.

pr.Si emancipati utrique fuistis a patre, collatio cessat. si autem frater tuus in potestate mortis tempore fuerat nec ullum testamentum relictum uel nouissimum iudicium communis patris teque emancipatum probatum fuerit, ab intestato te ad successionem paternam uenientem ad collationem forma edicti perpetui certo iure prouocat.

S. VI k. Mai. Heracliae A. conss.

10 · Idem AA. et CC. Irenaeae.

pr.A patre uerbis precariis in codicillis relictum extero iure capiens filia ad collationem dotis urgueri non potest.

S. VI k. Dec. Sirmi AA. conss.

11 · Idem AA. et CC. Artemiae.

pr.Postumo praeterito patris testamentum rumpenti atque intestato succedenti emancipatum petita bonorum possessione conferre debere bona sua perpetuo edicto cauetur, cum his etiam, qui sui futuri essent, si uiuo patre nati fuissent, conferri manifeste significatur, et emancipatis, si legi datae collationi non pareatur, denegandas actiones non est ambigui iuris.

PP. V k. Ian. ipsis AA. conss.

12 · Idem AA. et CC. Nilanthiae.

pr.Filiae, licet maneat in sacris, si dotem non conferat, quam mortis tempore communis patris habuit, fratribus in eadem familia constitutis, actiones hereditarias negari non ambigitur.

1Unde consulte ac pro iuris ratione collationem fratribus tuis, quos in patris communis mortis tempore fuisse potestate proponis, offers.

2Quin autem fratres tui durantes in familia patris peculium, si hoc neque castrense neque relictum eis doceatur, praecipuum habere non possint, sed in diuisione paternae ueniat hereditatis, nec quicquam mutet, penes quem res ex hoc proficiscentes et in eadem causa durantes constitutae reperiantur, absoluti manifestique iuris est.

D. XI k. Febr. Sirmi CC. conss.

13 · Idem AA. et CC. Antistiae.

pr.Si donatione tibi post mortem patris quaesisti fundum, soror tua portionem eius uindicare non potest. nam si is filiae familias constitutae tibi a patre donatus est, cum sorore patri communi succedens eum praecipuum habere contra iura postulas.

D. VI id. Febr. Sirmi isdemque CC. conss.

14 · Idem AA. et CC. Stratonicae.

pr.Si maritus quondam tuus ab intestato patri suo heres extitit et ei postumus editus successit, actionem hereditariam amitae filii uestri, quam habuit patris sui mortis tempore dotem non conferenti, denegare praeses non dubitabit.

PP. VII k. Mart. Trimontii Tusco et Anullino conss.

15 · Idem AA. et CC. Philippo.

pr.Nec emancipati post mortem communis patris quaesita conferre coguntur, sed haec retinentes eius bona pro hereditaria diuidunt portione.

D. id. Dec. ipsis CC. conss.

16 · Idem AA. et CC. Socrati.

pr.Filiam cum fratribus suis heredibus intestato patri succedentem ultra relictum codicillis non conferentem dotem iudicio familiae erciscundae nihil posse consequi summa cum ratione placuit.

D. V k. Ian. ipsis CC. conss.

17 · Imp. Leo A. Erythrio pp.

pr.Ut liberis tam masculini quam feminini sexus, iuris sui uel in potestate constitutis, quocumque iure intestatae successionis, id est aut testamento penitus non condito uel, si factum fuerit, contra tabulas bonorum possessione petita uel inofficiosi querella mota rescisso, aequa lance parique modo prospici possit, hoc etiam aequitatis studio praesenti legi credidimus inserendum, ut in diuidendis rebus ab intestato defunctorum parentium tam dos quam ante nuptias donatio conferatur, quam pater uel mater, auus uel auia, proauus proauia paternus uel maternus dederit uel promiserit pro filio uel filia, nepote uel nepte aut pronepote siue pronepte, nulla discretione intercedente, utrum in ipsas sponsas pro liberis suis memorati parentes donationem contulerint, an in ipsos sponsos earum, ut per eos eadem in sponsas donatio celebretur: ut in diuidendis rebus ab intestato parentis, cuius de hereditate agitur, eadem dos uel ante nuptias donatio ex substantia eius profecta conferatur: emancipatis uidelicet liberis utriusque sexus pro tenore praecedentium legum, quae in ipsa emancipatione a parentibus suis (ut adsolet fieri) consequuntur uel post emancipationem ab isdem adquisierint, collaturis.

D. V k. Mart. Marciano cons.

18 · Imp. Anastasius A. Constantino pp.

pr.Liberos, qui nostrae legis auctoritate per oblationem precum et imperiale rescriptum sui iuris effecti fuerint, ad similitudinem ceterorum, qui emancipati ex antiquo iure sunt, collationes facere iubemus compelli secundum ea, quae super ceteris emancipatis statuta sunt.

D. XII k. Aug. Constantinopoli Probo et Auieno iuniore conss.

19 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.

pr.Illam merito dubitationem amputare duximus, quae super collatione dotis uel ante nuptias donationis inter certas personas satis iam uentilata est.

1Nam si intestatus quis defunctus esset filio uel filiis uel filia uel filiabus relictis et ex mortua filia cuiuscumque sexus aut numeri nepotibus, uel si qua intestata defuncta esset filio quidem uel filiis similiter relictis, ex mortuo uero filio uel filia itidem nepotibus cuiuscumque sexus, de modo quidem successionis minime dubitabatur, sed palam erat, quod huiusmodi nepotes duas partes maternae uel paternae portionis tantummodo haberent, tertiam partem patruis suis uel auunculis uel amitis uel materteris pro iam posita constitutione concedentes.

2De collatione uero dotis uel ante nuptias donationis, quam defuncta persona pro filio uel filia superstitibus et pro mortuo uel mortua filio uel filia dedisset, multa dubitatio orta est, superstitibus quidem filiis defunctae personae non debere se dotem et ante nuptias donationem pro se datam a suo patre uel matre conferre filiis mortui fratris sui uel mortuae sororis suae contendentibus eo, quod nulla constitutio super huiuscemodi collatione posita est, nepotibus uero mortuae personae non tantum huic resistentibus, sed etiam illud adserentibus, quod onus collationis constitutione Arcadii et Honorii diuae memoriae sibi impositum in personis tantummodo suorum auunculorum, non etiam patruorum uel amitarum uel materterarum locum habere potest.

3Talem igitur subtilem dubitationem amputantes praecipimus tam filios uel filias defunctae personae dotem uel ante nuptias donationem a parentibus suis sibi datam conferre nepotibus uel neptibus mortuae personae, quam eosdem nepotes uel neptes patruis suis aut auunculis, amitis etiam et materteris dotem et ante nuptias donationem patris sui uel matris, quam pro eo uel ea mortua persona dedit, similiter conferre, ut commixtis huiusmodi collationibus cum bonis mortuae personae duas quidem partes nepotes uel neptes habeant illius portionis, quae patri uel matri eorum, si superesset, deferebatur, tertiam uero eiusdem portionis partem una cum sibi competentibus portionibus filii uel filiae defunctae personae, cuius de hereditate agitur, capiant.

D. k. Iun. Constantinopoli dn. Iustiniano A. pp. II cons.

20 · Idem A. Menae pp.

pr.Illud sine ratione a quibusdam in dubietatem deductum plana sanctione reuelamus, ut omnia, quae in quarta portione ab intestato successionis computantur his, qui ad actionem de inofficioso testamento uocantur, etiam si intestatus is decesserit, ad cuius hereditatem ueniunt, omnimodo coheredibus suis conferant.

1Quod tam in aliis quam in his, quae occasione militiae uni heredum ex defuncti pecuniis adquisitae lucratur is qui militiam meruit, locum habebit, ut lucrum, quod tempore mortis defuncti ad eum peruenire poterat, non solum testamento condito quartae parti ab intestato successionis computetur, sed etiam ab intestato conferatur.

2Haec autem regula, ut omnia quae portioni quartae computantur etiam ab intestato conferantur, minime e contrario tenebit, ut possit quis dicere etiam illa quae conferuntur omnimodo in quartam partem his computari, qui ad de inofficioso querellam uocantur: ea enim tantummodo ex his quae conferuntur memoratae portioni computabuntur, pro quibus specialiter legibus, ut hoc fieret, expressum est.

3Ad haec, cum ante nuptias donatio uel dos a patre data uel matre uel aliis parentibus pro filio uel filia, nepote uel nepte ceterisque descendentibus conferatur, si unus quidem uel una liberorum ante nuptias tantummodo donationem uel dotem, non etiam simplicem donationem accepit uel acceperit, alter uero uel altera neque dotem neque donationem ante nuptias a parente suo suscepit uel susceperit, sed simplicem tantummodo donationem, ne ex eo iniustum aliquid oriatur, ea quidem persona, quae ante nuptias donationem uel dotem suscepit, conferre eam cogenda, illa uero, quae simplicem tantummodo donationem meruit, ad collationem eius minime coartanda: si quid huiusmodi accidit uel acciderit, iubemus ad similitudinem eius, qui ante nuptias donationem uel dotem conferre cogitur, etiam illam personam, quae nulla dote uel ante nuptias donatione data solam simplicem donationem a parentibus suis accepit, conferre eam nec recusare collationem eo, quod simplex donatio non aliter confertur, nisi huiusmodi legem donator tempore donationis suae indulgentiae imposuerit.

D. VIII id. Aug. Constantinopoli Decio uc. cons.

21 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Ut nemini super collatione de cetero dubietas oriatur, necessarium duximus constitutioni, quam iam fauore liberorum fecimus, hoc addere, ut res, quas parentibus adquirendas esse prohibuimus, nec collationi post obitum eorum inter liberos subiaceant.

1Ut enim castrense peculium in communi conferre in hereditate diuidenda ex prisci iuris auctoritate minime cogebantur, ita et alias res, quae minime parentibus adquiruntur, proprias liberis manere censemus.

D. XV k. Nou. Lampadio et Oreste uu. cc. conss. anno secundo