IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 6

C. 6.24DE HEREDIBUS INSTITUENDIS ET QUAE PERSONAE HEREDES INSTITUI NON POSSUNT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Titus Aelius Antoninus A. Antestiano.

pr.Qui deportantur, si heredes scribantur, tamquam peregrini capere non possunt, sed hereditas in ea causa est, in qua esset, si scripti non fuissent.

Sine die et consule

2 · Imp. Antoninus A. Caecilio.

pr.Pater tuus si ex residua parte heres institutus est, quam alter heres scriptus capere non posset, isque ad nullam partem hereditatis propter condicionem suam admitti potuit, ex asse heres extitit: nam residui commemoratio etiam totum admittit.

PP. XV k. Iul. Romae duobus Aspris conss.

3 · Imp. Alexander A. Vitali militi.

pr.Cum proponas Alexandrum equitem testamento primo loco Iulianum ut libertum suum heredem instituisse eique substituisse his uerbis: ‘quod si ex aliqua causa primus hereditatem meam adire noluerit uel non potuerit, tunc in locum secundum heredem substituo Vitalem’, post mortem autem testatoris Iulianum seruum communem fuisse defuncti militis et Zoili fratris eius apparuerit, an tu ex substitutione admittereris, uoluntatis est quaestio.

1Nam si credens eum proprium et suum libertum heredem instituit nec per eum ad alium quemquam hereditatem pertinere uoluit, extitit condicio substitutionis tibique delata hereditas est.

2Quod si uerba substitutionis subscriptae ad ius rettulit, ut, si nec per semet ipsum alium fecisset heredem (potuit enim quamuis iubente domino nolle adire), ita demum substitutus uocaretur, si tamen paruit domino et adiit, substitutioni locus non est.

PP. VI k. Mai. Maximo II et Aeliano conss.

4 · Imp. Gordianus A. Ulpio.

pr.Si pater tuus eum quasi filium heredem instituit, quem falsa opinione ductus suum esse credebat, non instituturus, si alienum nosset, isque postea subditicius esse ostensus est, auferendam ei successionem diui Seueri et Antonini placitis continetur.

PP. prid. non. Oct. Pio et Pontiano conss.

5 · Idem A. Cassiano.

pr.Non ideo minus uxor iure heres uidetur instituta, quod non uxor, sed adfinis testamento nominata est.

PP. V k. Oct. Gordiano A. II et Pompeiano conss.

6 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Antonio.

pr.Si compensandi debiti gratia uxor maritum fecit heredem, desiderio tuo praeter portionem hereditatis debitum quoque restitui postulantis non tantum iuris seueritas, uerum etiam defunctae uoluntas refragatur.

PP. XII k. Mart. Praesente et Albino conss.

7 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Zizoni.

pr.Nec apud peregrinos fratrem sibi quisquam per adoptionem facere poterat. cum igitur, quod patrem tuum uoluisse facere dicis, irritum sit, portionem hereditatis, quam is aduersus quem supplicas uelut adoptatus frater heres institutus tenet, restitui tibi curae habebit praeses prouinciae.

PP. III non. Dec. Diocletiano II et Aristobulo conss.

8 · Idem AA. Hadriano.

pr.Collegium, si nullo speciali priuilegio subnixum sit, hereditatem capere non posse dubium non est.

PP. X k. Iun. ipsis IIII et III AA. conss.

9 · Idem AA. et CC. Iuliae.

pr.Extraneum etiam cum morietur heredem scribi placuit.

PP. XVI k. Nou. Sirmi AA. conss.

10 · Idem AA. et CC. Asclepiadae.

pr.Neque per se heredes institutos, quibus hoc concessum non est, neque per seruos proprios hereditatem posse quaerere dictat iuris ratio.

S. XVI k. Sept. Sirmii CC. conss.

11 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Hierio pp.

pr.Extraneum etiam penitus ignotum heredem quis instituere potest.

D. X k. Mart. Constantinopoli Felice et Tauro conss.

12 · Imp. Leo A. Erythrio pp.

pr.Hereditatis uel legati seu fideicommissi aut donationis titulo domus aut annonae ciuiles aut quaelibet aedificia uel mancipia ad ius inclitae urbis uel alterius cuiuslibet ciuitatis peruenire possunt.

D. V k. Mart. Marciano et Zenone conss.

13 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.

pr.Quotiens certi quidem ex certa re scripti sunt heredes uel certis rebus pro sua institutione contenti esse iussi sunt, quos legatariorum loco haberi certum est, alii uero ex certa parte uel sine parte, qui pro ueterum legum tenore ad certam unciarum institutionem referuntur, eos tantummodo omnibus hereditariis actionibus uti uel conueniri decernimus, qui ex certa parte uel sine parte scripti fuerint, nec aliquam deminutionem earundem actionum occasione heredum ex certa re scriptorum fieri.

D. VIII id. April. Constantinopoli Decio uc. cons.

14 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Cum in libris Ulpiani, quos ad Massurium Sabinum scripsit, talis species relata est, hanc apertius expedire nobis uisum est.

1Quidam testamentum faciens ita instituit: ‘Sempronius Plotii heres esto’. ueteres quidem existimabant errorem nominis esse et sic institutionem ualere, quasi testator Plotius nominaretur et Sempronium sibi scripsisset heredem.

2Sed huiusmodi sententiam crassiorem esse existimamus: neque enim sic homo supinus, immo magis stultus inuenitur, ut suum nomen ignoret. sed si quidem ipse testator Plotio cuidam heres extitit, manifestissimum esse sibi Sempronium heredem instituisse, ut per mediam ipsius personam Plotii heres efficiatur: et hoc argumentamur ex antiqua regula, quae uoluit heredem heredis testatoris esse heredem.

3Sin autem nihil tale factum est, superuacuam esse et inanem huiusmodi institutionem, nisi prius herede Plotio sibi instituto sic adiecit: ‘Sempronius Plotii heres esto’. tunc etenim existimandum est eum dixisse, si non Plotius heres sibi fuerit, tunc Sempronium in locum partemue Plotii ex substitutione uocari, ut ita ex consequentia uerborum Plotius quidem institutus, Sempronius autem substitutus inueniatur.

4Sin autem neque ipse testator Plotio heres extitit neque Plotium heredem antea scripsit et sic Sempronium Plotio heredem uoluit esse, nullius esse momenti talem institutionem, cum non est uerisimile in suum nomen quendam errasse.

D. III k. Aug. post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.