C. 5.9DE SECUNDIS NUPTIIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Eutropio pp.
pr.Si qua mulier nequaquam luctus religionem priori uiro nuptiarum festinatione praestiterit, ex iure quidem notissimo sit infamis.
1Praeterea secundo uiro ultra tertiam partem bonorum in dotem ne det neque ei testamento plus quam tertiam partem relinquat.
2Omnium praeterea hereditatum legatorum fideicommissorum suprema uoluntate relictorum, mortis causa donationum sit expers. haec namque ab heredibus uel coheredibus aut ab intestato succedentibus uindicari iubemus, ne in his, quibus correctionem morum induximus, fisci uideamur habere rationem.
3His etiam amittendis, quae prior maritus ei suprema reliquerit uoluntate, quamquam haec, quae mulieri a priore uiro relinquuntur et per immaturum matrimonium uacuata esse coeperunt, primo a decem personis edicto praetoris enumeratis, id est adscendentibus et descendentibus et ex latere usque ad secundum gradum, scilicet gradibus seruatis, deinde praesumi a fisco iubemus.
4Eandem quoque mulierem infamem redditam hereditates ab intestato, uel legitimas uel honorarias, non ultra tertium gradum sinimus uindicare.
PP. XV k. Ian. Gratiano V et Theodosio AA. conss.
2 · Idem AAA. Eutropio pp.
pr.Si qua ex feminis perdito marito intra anni spatium alteri festinauit innubere (paruum enim temporis post decem menses seruandum adicimus, tametsi id ipsum exiguum putemus), probrosis inusta notis honestioris nobilisque personae et decore et iure priuetur atque omnia, quae de prioris mariti bonis uel iure sponsalium uel iudicio defuncti coniugis consecuta fuerat, amittat.
D. III k. Iun. Constantinopoli Eucherio et Syagrio conss.
3 · Idem AAA. Floro pp.
pr.Feminae, quae susceptis ex priore matrimonio filiis ad secundas post tempus luctui statutum transierint nuptias, quidquid ex facultatibus priorum maritorum sponsalium iure, quidquid etiam nuptiarum sollemnitate perceperint, aut quidquid mortis causa donationibus factis aut testamenti iure directo aut fideicommissi uel legati titulo uel cuiuslibet munificae liberalitatis praemio ex bonis, ut dictum est, priorum maritorum fuerint adsecutae, id totum, ita ut perceperint, integrum ad filios, quos ex praecedente coniugio habuerint, transmittant uel ad quemlibet ex filiis (dummodo ex his tantum, quos tali successione dignissimos iudicamus), in quem contemplatione meritorum liberalitatis suae iudicium mater crediderit dirigendum.
1Nec quicquam eaedem feminae ex isdem facultatibus abalienandi in quamlibet extraneam personam uel successionem ex alterius matrimonii coniunctione susceptam praesumant atque habeant potestatem: possidendi tantum ac fruendi in diem uitae, non etiam abalienandi facultate concessa. nam si quid ex isdem rebus in alium quemlibet fuerit ab ea translatum, ex maternis redintegrabitur facultatibus, quo illibata ad hos quos statuimus liberos bona et incorrupta perueniant.
1aIllud etiam addimus legi, ut, si aliquis ex isdem filiis, quos ex priore matrimonio susceptos esse constabit, forte decesserit, matre iam secundis nuptiis funestata, aliis etiam ex eodem matrimonio progenitis liberis superstitibus, id, quod per eandem successionem ab intestato uel ex testamento suae posteritatis mater uidebitur consecuta, in diem uitae pro sibi debita portione sola tantum possessione delata, omne his qui supererunt ex priore susceptis matrimonio filiis relinquat nec super istiusmodi facultatibus testandi in quamlibet aliam extraneam personam uel quicquam alienandi habeat potestatem.
2Quod si nullam ex priore matrimonio habuerit successionem uel natus natiue decesserint, omne, quod quoquo modo percepit, pleni proprietate iuris obtineat atque ex his nanciscendi dominii et testandi circa quem uoluerit liberam habeat potestatem.
D. XV k. Ian. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss.
4 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Mariniano pp.
pr.Cum aliis sanctionibus iusserimus materna bona integra ad liberos peruenire, quod tamen mulier mariti largitate perceperit, ex eo tantum liberi coniugio procreati sibi speciale tamquam paternum nouerint uindicandum.
1Itaque si habens filios in secundas nuptias fortasse transierit, sponsaliciam largitatem, quam uir secundus contulerit in uxorem, tantummodo filii qui ex secundo matrimonio suscepti sunt pro soliditate possideant, nec prosit liberis ex priore susceptis marito, quod mulier in tertia minime uota migrauerit.
2Quod si posterior uir sine liberis ex eodem matrimonio susceptis decesserit, quidquid ab eo ex sponsalium largitate uxor fuerit consecuta, id sibi iurique suo sciat esse collatum, etiamsi ex priore matrimonio donator filios reliquisse doceatur.
3Ad maternas sane ueniens uel ex hoc uel ex quolibet alio titulo facultates omnis posteritas ex quocumque suscepta uiro pro debita sibi portione, ut a matre uel spontanea largitate uel per testamentum eius fuerit collata, possideat.
4Nos enim hac lege id praecipue custodiendum esse decreuimus, ut ex quocumque coniugio suscepti filii patrum suorum sponsalicias retineant facultates.
D. III non. Nou. Rauennae Honorio XIII et Theodosio X AA. conss.
5 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Florentio pp.
pr.Generaliter censemus, quoquo casu constitutiones ante hanc legem mulierem liberis communibus, morte mariti matrimonio dissoluto, quae de bonis mariti ad eam deuoluta sunt seruare sanxerunt, isdem casibus maritum quoque quae de bonis mulieris ad eum deuoluta sunt morte mulieris matrimonio dissoluto communibus liberis seruare, nec interesse, si alter pro marito donationem ante nuptias uel pro muliere dotem crediderit offerendam.
1Haec obseruari praecipimus, licet res ante nuptias donatae, ut adsolet fieri, in dotem a muliere redigantur.
2Dominium autem rerum, quae liberis uel huius legis uel praeteritarum constitutionum auctoritate seruantur, ad liberos pertinere decernimus. itaque defuncto eo, qui eas liberis reseruabat, extantes ab omni possessore liberi uindicabunt, consumptas ab heredibus eius exigent, qui eas seruare debuerat.
3Alienandi sane uel obligandi suo nomine eas res, quae liberis seruari praeceptae sunt, eis qui reseruaturi sunt adempta licentia est.
4Negotia uero liberorum patri utiliter administrare concedimus.
5Diuidendi quoque res inter eos ipsos liberos parentibus pro suo arbitrio uel eligendi quem uoluerint licentiam non negamus.
6In his autem casibus, in quibus res ut paternas mater liberis communibus seruare praecepta est, hoc est ubi morte mariti matrimonio dissoluto mulier ad alias nuptias uenit, uel ubi ut maternas patrem liberis communibus seruare censuimus, hoc est ubi morte mulieris matrimonio dissoluto uir ad alias nuptias uenit, si hereditatem eius parentis qui prior mortuus est non adierint liberi, licebit eis, tamquam eius tantum res fuerint qui posterior moritur, eas sibimet uindicare, scilicet si uel eius qui posterior moritur hereditatem crediderint adeundam, ne, quod fauore liberorum inductum est, quibusdam casibus ad laesionem eorum uideatur inuentum.
7Illud etiam humanis sensibus huic legi credidimus inserendum, ut eo quoque casu, quo lucratur uel mulier res, quae ad eam a marito perueniunt, uel maritus eas, quae ex bonis mulieris ad eum transeunt (hoc est ubi primum matrimonium alterius morte dissoluitur nec superstes ad secundas nuptias uenit), si res uel maritus uel uxor (hoc est qui superstes est) non consumpserit uel alienauerit (quod eis ad secundas nuptias non uenientibus quasi rerum dominis concessum esse non dubium est), liberis liceat res a patre profectas ut paternas, a matre ut maternas accipere.
D. VII id. Sept. Constantinopoli Theodosio A. XVII et Festo conss.
6 · Impp. Leo et Anthemius AA. Erythrio pp.
pr.Hac edictali lege in perpetuum ualitura sancimus, si ex priore matrimonio procreatis liberis pater uel mater ad secunda uel tertia aut ulterius repetiti matrimonii uota migrauerit, non sit ei licitum nouercae seu uitrico testamento uel sine scriptura seu codicillis, hereditatisue iure siue legati uel fideicommissi titulo plus relinquere, nec dotis aut ante nuptias donationis nomine seu mortis causa habita donatione conferre nec inter uiuos conscribendis donationibus (quae etsi constante matrimonio ciuili iure interdictae sint, morte tamen donatoris ex certis causis confirmari solent), quam filio uel filiae, si unus uel una extiterit.
1Quod si plures liberi fuerint, singulis aequas partes habentibus minime plus, quam ad unumquemque eorum peruenerit, ad eorum liceat uitricum nouercamue transferri.
2Sin uero non aequis portionibus ad eosdem liberos memoratae transierint facultates, tunc quoque non liceat plus eorum nouercae uel uitrico testantem relinquere uel donare seu dotis uel ante nuptias donationis titulo conferre, quam filius uel filia habet, cui minor portio ultima uoluntate derelicta uel data fuerit aut donata, ita tamen, ut quarta pars, quae isdem liberis debetur ex legibus, nullo modo minuatur nisi ex his causis, quae de inofficioso excludunt querellas.
3Quam obseruationem in personis etiam aui et auiae, proaui et proauiae, nepotum uel neptum, item pronepotum uel proneptum, siue in potestate siue emancipati emancipataeue sint, ex paterna uel materna linea uenientibus, custodiri censemus. sin uero plus quam statutum est aliquid nouercae uel uitrico relictum uel donatum aut datum fuerit, id, quod plus relictum uel donatum aut datum fuerit, tamquam non scriptum neque derelictum uel donatum aut datum ad liberorum personas deferri et inter eas diuidi iubemus: omni circumscriptione, si qua per interpositam personam uel alio quocumque modo fuerit excogitata, cessante.
4His illud adiungimus, ut mulier in his casibus, in quibus ante nuptias donationes, ceteras etiam res a marito ad se deuolutas secundum priorum legum statuta liberis communibus ut paternas seruare compellitur (hoc est ubi morte mariti matrimonio dissoluto ad alias nuptias uenerit), immobilium rerum et mancipiorum annonarumque ciuilium usu fructu dumtaxat uitae suae temporibus potiatur, alienatione earum penitus interdicta:
5Mobilium uero rerum, iustis pretiis aestimatione habita per eos, quos utraque pars elegerit, arbitros iudicaturos interposito sacramento, simili modo usum fructum habeat, si idoneam fideiussionem praebuerit, quod easdem res mobiles uel earum pretium filiis et filiabus ex eodem matrimonio procreatis uel post mortem eorum nepotibus et neptibus ex isdem liberis procreatis, siue omnibus uel uno unaue superstite mori contigerit, secundum legum modum restituat:
6Vel certe si fideiussiones idoneas praestare distulerit aut nequiuerit, praedictae res mobiles necdum matri a liberis traditae apud eosdem manebunt: solutae uero eidem matri uel ab eadem detentae restituentur liberis, si tamen ab his fideiussio idonea matri fuerit oblata, qua caueri debet, quod eidem superstiti pro usu fructu earundem rerum mobilium uel pretio, quo taxatae sunt, usurarum nomine centesimae partem tertiam annuis quibusque temporibus praestare non differant, ita ut in eadem fideiussione hoc quoque caueatur, quod a filiis filiabusque et ex his genitis liberis, si ante eandem matrem omnes eos obire contigerit, omnes res praedictae mobiles secundum legum moderationem matri, ut ad eandem lucrum redeat luctuosum, restituentur.
7Erit itaque licitum utrilibet parti, quae fideiussionem praebuerit, si sibi commodum esse perspexerit, his rebus mobilibus uti frui easdemque dare mutuo uel obligare uel uendere, ut ex his maxime liberi adquirentes possint materno adfectui sine suo incommodo seruire.
8Sin autem utraque pars praedictam fideiussionem dissimulauerit aut forte offerre nequiuerit, eaedem res apud mulierem usque in diem uitae suae manebunt.
9Omnibus uidelicet isdem maritalibus facultatibus, his etiam, quas habet habituraue est, tamquam si iure pignoris uel hypothecae suppositae sint, super eadem ante nuptias donatione uel rebus aliis ad eam ex mariti substantia deuolutis ex eo die, quo eaedem res ad eam peruenerint, liberis obligatis, ut, si quis post traditas matri uel detentas ab ea res (si ita contigerit) contractum aliquem cum eadem muliere inierit, quae se repetitis nuptiis copulauerit, in uindicandis isdem suppositis rebus posterior habeatur, liberis, qui ex eodem matrimonio procreati sunt, et nepotibus neptibusue, qui ex his liberis geniti sunt, sine dubio praeponendis.
10Sin uero liberorum suorum adfectione seruata pater materue ad alias nuptias migrare noluerit, neque uir his, quae de bonis uxoris ad se transeunt, neque mulier rebus, quae ex substantia mariti ad se peruenerint, pro suo arbitrio uti uel eas uendere aut quocumque iure uel modo eas alienare uel pignoris iure siue hypothecae (si uoluerint) obligare, utpote domini earum, prohibebuntur.
11Extantes autem praedictas res, si non fuerint alienatae siue consumptae uel suppositae, licebit liberis uindicare etiam non adeuntibus hereditatem parentum.
D. II k. Mart. Marciano cons.
7 · Imp. Zeno A. Sebastiano pp.
pr.In quibus casibus pater dotem, mater ante nuptias donationem uel alias res ad se ex altera parte deuolutas filiis utriusque sexus seruare praecepti sunt, si quem ex filiis uel filiabus ante patris uel matris obitum mori contigerit siue ante secundas nuptias siue postea, filio uel filia uel nepte aut nepote uel pluribus patre suo adhuc uiuo uel matre superstite derelictis, portionem, quae defuncto filio uel filiae debebatur uel lucrum ex ea non ad fratres uel sorores mortui, sed ad filios eius uel filias uel nepotes utriusque sexus aut pronepotes auis uel proauis superstitibus peruenire decernimus: eligendi uidelicet quos uoluerint ex liberis superstitibus non adempta licentia.
D. k. Mart. Illo uc. cons.
8 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.Si quis prioris matrimonii filiorum ante secundas nuptias patris uel matris mortuus fuerit filiis a se uel nepotibus uel pronepotibus relictis, partem eius non ad fratres uel, si nullus alius frater uel soror sit, ad patrem uel matrem eius peruenire, sed ad filios uel nepotes uel pronepotes eiusdem mortuae personae sancimus, ut, siue unus siue plures sint, eam tantummodo partem uindicare possint, quae mortuo competit.
1Illud etiam certa sanctione definire censemus, ut, si quis uel si qua ex aliquo matrimonio filiis procreatis minime ad secundas uenerit nuptias, ut eo modo liceat quidem genitori res ex priore coniugio sibi adquisitas quo modo uoluerit alienare uel administrare, si quae uero earum minime sint alienatae, possint liberi etiam non adeuntes paternam uel maternam hereditatem eas uindicare, certum esse sancimus, quod etiam illa de cetero uidebitur earundem fuisse rerum alienatio, quae in testamento genitoris uel specialiter relinquendo uel generaliter heredem instituendo facta sit.
2Talem uero licentiam filiis, ut etiam non adeuntes paternam uel maternam hereditatem lucra uindicarent, quae parens eorum ex matrimonio, quod secundo toro minime mutauit, sibi adquisita non alienauit, nullo modo eis concedimus, si paternam uel maternam hereditatem ab intestato ex parte (si forte alii etiam ex anteriore matrimonio morienti parenti filii sint) sibi adquisierint.
3In illo etiam ueterem sanctionem adimplentes praecipimus exemplo matris, cuius res post secundas nuptias filiis ex priore matrimonio natis suppositae sunt ad conseruanda eis lucra, quae ex priore marito ad eam peruenerunt, patris quoque bona, quae habet habiturusque est, filiis ex priore matrimonio natis post secundas eius nuptias ad ea conseruanda, quae ex eorum matre lucratus est, supposita esse.
4Illius etiam patris, qui in sua potestate talem liberum uel liberos habens maternam eis substantiam uel ex materna linea ad eos deuolutam seruare compellitur, isdem liberis bona supposita esse ad conseruandas easdem maternas res decernimus: ita tamen, ut occasione talium hypothecarum neque patris neque matris filii ualeant administrationem perscrutari uel aliquam eis mouere super hoc quaestionem, cum perspicui iuris sit, etiamsi alienata sint eorum bona, quae extra memorata lucra uel maternas res sunt, ius hypothecae integrum isdem manere filiis.
D. III id. Dec. dn. Iustiniano A. II cons.
9 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.Quoniam praeteritae leges omnia, quae liberis ex priore matrimonio procreatis mulier quidem secundo marito, uir autem uxori secundae dotis uel ante nuptias donationis nomine uel alio quocumque modo dederit uel reliquerit ampliora his, quae uni filio uel filiae ex anteriore matrimonio progenitis danda uel relinquenda sunt, reuocata ad solos filios ex priore matrimonio natos peruenire constituerunt nullaque in hac parte filiorum ex secundo matrimonio natorum mentio facta est, hoc quoque corrigentes omnia quae memorato modo reuocantur non solum ad filios prioris matrimonii, sed etiam ad eos qui ex secundis nuptiis nati fuerint pertinere et in capita inter omnes diuidenda sancimus.
1Ad haec lucra, quae marito uel uxori ex dote uel ante nuptias donatione occasione repudii accedunt, indistincte post secundas eorum nuptias liberis ex priore coniugio procreatis ad similitudinem matrimonii morte dissoluti seruari nec de cetero repudii causam requiri uel aliam in ea re exquisitionem fieri.
D. id. April. Constantinopoli Decio uc. cons.
10 · Imp. Iustinianus A. Demostheni pp.
pr.Cum apertissime legibus cauetur ingratos liberos a maiorum suorum hereditate merito esse repellendos, si hoc idem in suis elogiis conscripserint et re uera fuerit reuelatum, reclamare uidetur huiusmodi sanctioni diualis constitutio Leonis inclitae recordationis, quam super filiis ex priore matrimonio procreatis conscripsit.
1Nam cum necessitas est patri uel matri, qui ad secunda uota migrauerunt, tantum praestare per quamcumque causam secundo marito uel nouercae quantum filio uel filiae ex anterioribus nuptiis progenitis qui partem minimam habiturus est reliquerit, maxima iniquitas ex hac sanctione contra genitores efficiebatur.
2Liberi etenim scientes, quod omnimodo aliquid sibi a genitoribus suis et nolentibus relinquendum est, et tantum, quantum secundus maritus uel nouerca acceperit, cum omni licentia et lasciuia suos genitores iniuriis adficiebant.
3Quapropter sancimus ingratos re uera liberos neque hoc beneficium, quod diualis constitutio Leonis augustae memoriae eis praestitit, in posterum posse sibi uindicare, sed quasi ingratos ab omni huiusmodi lucro repelli.
4Quam obseruationem in personis etiam aui et auiae, proaui et proauiae, nepotum uel neptum, item pronepotum et proneptum, siue in potestate siue emancipati emancipataeue sint, ex paterna uel materna linea uenientibus custodiri censemus.
5Sed quemadmodum genitoribus prouidimus, ita et innocuam posteritatem nullis adfici iniuriis patimur, ut non genitores, qui sese secundis nuptiis deuouerunt, irrationabile odium ad priores liberos forsitan habentes sine iusta ratione eos ingratos uocare concedantur.
6Eos etenim liberos huiusmodi beneficio defraudari uolumus, qui re ipsa ingrati circa suam antiquitatem ab heredibus genitorum liquidis et indubitatis probationibus conuicti fuerint ex huiusmodi casibus, qui antea priscis legibus enumerati sunt.
D. XV k. Oct. Chalcedone Decio uc. cons.