C. 5.10SI SECUNDO NUPSERIT MULIER, CUI MARITUS USUM FRUCTUM RELIQUERIT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Tatiano pp.
pr.Si usum fructum maritus rerum suarum decedens uxori reliquerit eaque in secundas nuptias consortiumque conuenerit, usum fructum, quem ex priore marito consecuta fuerit, amittat atque eum filiis ex die quo nupserit mature restituat.
1Quod si liberos ex priore matrimonio adhuc imbecillitas habebit infantiae nec muniet tutoris auxilium ac per huiusmodi occasionem mater quae relicta fuerant usurpauerit, omnia, cum legitime repetantur, cum competentibus fructibus ad liquidum deducta ratione restituet.
2Haec de usu fructu, quem uir extremam constituens uoluntatem de rebus propriis uxori reliquerit. de usu fructu uero rerum ante nuptias donatarum ea seruari quae anteriores constitutiones decreuerunt sancimus.
D. id. Mart. Arcadio A. II et Rufino conss.