IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.11DE DOTIS PROMISSIONE VEL NUDA POLLICITATIONE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Claudio.

pr.Frustra existimas actionem tibi competere, quasi promissa dos tibi nec praestita sit, cum neque species ulla nec quantitas promissa sit, sed hactenus nuptiali instrumento adscriptum, quod ea quae nubebat dotem dare promiserit.

PP. k. Aug. Pompeiano et Peligno conss.

2 · Imp. Gordianus A. Herodoto.

pr.Si pro dote promissa usuras dare socer tuus spopondit, id quod deberi ostenderis competens iudex solui tibi praecipiet.

PP. XII k. Sept. Pio et Pontiano conss.

3 · Idem A. Claudio.

pr.Si, cum ea quae tibi matrimonio copulata est nuberet, is cuius meministi dotem tibi non addita quantitate, sed quodcumque arbitratus fuisset pro ea daturum se rite promisit et interpositae stipulationis fidem non exhibet, competentibus actionibus usus ad repromissi emolumentum iure iudiciorum peruenies: uidetur enim boni uiri arbitrium stipulationi insertum esse.

PP. k. Ian. Sabino et Venusto conss.

4 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Rufo.

pr.Si uoluntate dotantis in dotali instrumento plura tibi tradita scripsisti quam suscepisti, intellegis de his quae desunt petendis pactum esse consecutum.

S. non. April. AA. conss.

5 · Idem AA. et CC. Dasumianae.

pr.Si pro te pater marito tuo stipulanti promisit dotem, non tibi, sed marito contra successores soceri competit actio.

D. VIII k. Dec. AA. conss.

6 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Hierio pp.

pr.Ad exactionem dotis, quam semel praestari placuit, qualiacumque sufficere uerba censemus, siue scripta fuerint siue non, etiamsi stipulatio in pollicitatione rerum dotalium minime fuerit subsecuta.

D. X k. Mart. Constantinopoli Felice et Tauro conss.

7 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.

pr.Si pater dotem pro filia simpliciter dederit uel pro filio ante nuptias donationem fecerit, habeat autem filius uel in potestate constitutus uel forte emancipatus res maternas uel ex alio modo tales, quae adquisitionem effugiunt, quarum usus fructus solus apud patrem remanet, uel quocumque modo poterat quasdam actiones contra patrem habere, dubitabatur apud ueteres, utrumne uideatur pater ex ipso debito dotis uel ante nuptias donationis fecisse promissionem uel dationem, ut sese ab huiusmodi nexu liberet, an debitum quidem remanet in sua natura, liberalitas autem paterna dotem uel ante nuptias donationem dare suggessit.

1Et in tali dubitatione multa pars legislatorum sese diuisit, alio etiam incremento huiusmodi quaestioni addito, si forte dixerit in instrumento dotali ex rebus paternis et maternis dotem uel ante nuptias donationem dare, utrum pro dimidia parte uidetur datio uel promissio facta esse, an pro rata portione utriusque substantiae.

2Utramque igitur dubitationem certo fini tradentes sancimus, si quidem nihil addendum existimauerit, sed simpliciter dotem uel ante nuptias donationem dederit uel promiserit, ex sua liberalitate hoc fecisse intellegi, debito in sua figura remanente. neque enim leges incognitae sunt, quibus cautum est omnimodo paternum esse officium dotes uel ante nuptias donationes pro sua dare progenie.

3Et liberalitas itaque talis maneat uera et inreuocabilis et puro nomine liberalitas, et debitum suam sequatur fortunam.

4Ubi autem ex rebus tam suis quam maternis uel aliis quae non adquiruntur uel ex suis debitis dixerit fecisse huiusmodi liberalitates, tunc si quidem penitus inopia tentus est, ex illis uideri rebus dotem uel ante nuptias donationem esse datam, quae ad filios uel filias pertinent.

5Si uero et ipse substantiam idoneam possidet, et in hoc casu de suo patrimonio dotem uel ante nuptias donationem dedisse intellegatur. poterat enim secundum suas uires dotem pro filia uel ante nuptias donationem pro filio dare et consentire filiis suis, quando uoluerint partem uel forte totam suam substantiam quam habent paternae liberalitati pro dote et ante nuptias donatione adgregare, ut re uera appareat, quid ipse uult dare et quid de substantia filiorum proficiscitur, ne, dum effuso sermone sese iactet, in promptum incidat sui periculum.

D. k. Nou. post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.