IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.12DE IURE DOTIUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Nicephoro.

pr.Euicta re, quae fuerat in dotem data, si pollicitatio uel promissio fuerit interposita, gener contra socerum uel mulierem seu heredes eorum condictione uel ex stipulatione agere potest.

1Sin autem nulla pollicitatio uel promissio intercesserit, post euictionem eius, si quidem res aestimata fuerit, ex empto competit actio.

2Sin uero hoc non factum est, si quidem bona fide eadem res in dotem data est, nulla marito competit actio: dolo autem dantis interposito de dolo actio aduersus eum locum habebit, nisi a muliere dolus interpositus sit: tunc enim, ne famosa actio aduersus eam detur, in factum actio competit.

PP. k. Aug. Muciano et Fabiano conss.

2 · Imp. Antoninus A. Alcibiadi.

pr.Si stipulatio de restituenda portione dotis datae subiecta est condicioque eius extitit, habet ex ea actionem, in cuius personam utiliter concepta commissaque est.

1Secundum quod si polla soror tua de restituenda sibi parte dotis habet actionem eo, quod mater uestra donandi animo passa est partem dimidiam dotis post obitum matris filiam stipulari, metuere non debet doli exceptionem, quod matri suae quae pactum interposuit heres ex minore quam dimidia portione extitit, nisi liquido probatum fuerit matrem eius mutasse dotis pacti uoluntatem contentamque esse uoluisse filiam suam pro portione hereditatis praelegationibus maritumque suum exactione liberari uoluisse.

PP. d. III k. Aug. Antonino A. IIII et Balbino conss.

3 · Imp. Alexander A. Euphemo.

pr.Etsi dotis exactio defuncta in matrimonio filia potuisset ad patrem pertinere, dotalibus tamen seruis maritus testamento directam et fideicommissariam libertatem iure dedit et praestita reuocari non debuit, cum et inter uiuos manumittendi mancipia dotalia constante matrimonio liberam maritus habet facultatem.

PP. VI id. Dec. Antonino et Alexandro conss.

4 · Idem A. Valenti.

pr.Nulla lege prohibitum est uniuersa bona in dotem marito feminam dare.

PP. IIII id. Iul. Maximo II et Aeliano conss.

5 · Idem A. Statiae.

pr.Quotiens res aestimatae in dotem dantur, maritus dominium consecutus summae uelut pretii debitor efficitur. si itaque non conuenit, ut soluto matrimonio res restituerentur et iure aestimatae sunt, retinebit eas, si pecuniam tibi offerat.

D. III id. April. Alexandro A. II et Marcello conss.

6 · Idem A.) Sulpicio.

pr.Auia tua eorum, quae pro filia tua in dotem dedit, etsi uerborum obligatio non intercessit, actionem ex fide conuentionis ad te, si heres extitisti, transmittere potuit. nec enim eadem causa est patris et matris paciscentium, quippe matris pactum actionem praescriptis uerbis constituit, patris dotis actionem profecticiae nomine competentem conuentione simplici minime creditur innouare.

D. III id. Febr. Maximino A. et Africano conss.

7 · Imp. Gordianus A. Marco.

pr.Cum a socero tuo pro uxore dos tibi daretur, si ea in stipulationem deducta non est sub tempore dationis, sed postea, socer tuus tecum paciscendo, si id non ex uoluntate filiae suae fecit, condicionem eius laedere non potuit. quandoque enim sola de dote experiens id pactum non debere ad sui dispendium operari de iure defenditur.

PP. d. k. Octobribus Pio et Pontiano conss.

8 · Idem A. Agrippinae.

pr.Etiamsi non dotem reddi sibi mater, sed ea, quae in dotem data sunt, ut eam sequerentur uel ad se pertineant in matrimonio defuncta filia, stipulata sit, durante matrimonio filia decedente actionem ex stipulatu uideri quaesitam aequissimum esse iudicamus. cui consequens est, ut etiam id, quod additamenti causa in dotem datum est, eadem actione repetatur.

PP. k. Febr. Sabino et Venusto conss.

9 · Imp. Decius A. et Decius C. Urbicanae.

pr.Dotis tuae potiorem causam magis esse conuenit quam rei publicae, cui postea idem maritus obnoxius factus est.

PP. VI id. Iun. Decio A. et Grato conss.

10 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Ingenuo.

pr.Cum dotem te aestimatam accepisse profitearis, apparet iure communi per pactum quod doti insertum est formato contractu ex empto actionem esse. quis enim dubitet aestimationem a te mulieri deberi, cum periculo tuo res deteriores fiant uel augmenta lucro tuo recipiantur?

PP. XII k. Mai. Maximo II et Aquilino conss.

11 · Idem AA. et CC. Seuerae.

pr.De his, quae in dotem data ac direpta commemoras, mariti tui esse actionem nulla est dubitatio.

D. X k. Mai. Heracliae AA. conss.

12 · Idem AA. et CC. Rufinae.

pr.Ex pecunia dotali fundus a marito tuo comparatus non tibi quaeritur, cum neque maritus uxori actionem empti possit adquirere ac dotis tantum actio tibi competat. unde aditus praeses prouinciae, si non te transegisse reppererit, sed ex maiore dote partem consecutam, residuum restitui prouidebit.

D. VIII k. Mai. Heracliae AA. conss.

13 · Idem AA. et CC. Catulae.

pr.Si a matre uestra superstite aliquid ad uos pertinens in dotem scienti uitrico uestro datum est, intellegis nullam firmitatem iuris dationem habere, si neque pollicitatio neque stipulatio intercessit.

D. prid. k. Mai. Heracliae AA. conss.

14 · Idem AA. et CC. Basilissae.

pr.Mater pro filia dotem dare non cogitur nisi ex magna et probabili uel lege specialiter expressa causa: pater autem de bonis uxoris suae inuitae nullam dandi habet facultatem.

S. d. IIII non. Nou. Philippopoli AA. conss.

15 · Idem AA. et CC. Ulpianae.

pr.Cum citra fidem etiam instrumentorum datam dotem aliunde probanti post diuortium quondam uxoris secundum bonam fidem restitui debere constet, amissis etiam instrumentis sine dubio cetera probationum indicia iure prodita non habentur irrita.

D. VIII k. Aug. Sirmi AA. conss.

16 · Idem AA. et CC. Aemiliano.

pr.Ante diuisionem soror tua intestato patri etiam ipsa succedens pro indiuiso portionem fundi communis in dotem dare non prohibetur.

D. non. Iul. Sirmi CC. conss.

17 · Idem AA. et CC. Sabiniano.

pr.Res, quarum usu fructu sibi deducto socrus in dotem dedit, uenumdando auferre tibi nihil potest.

D. nonis Iul. Sirmi CC. conss.

18 · Idem AA. et CC. Menestrato.

pr.Si socrus tua fundum deducto usu fructu uxori tuae donauit tibique in dotem uxor quidem proprietatem, socrus autem usum fructum dedit, uxore tua rebus humanis in matrimonio exempta fundum apud te remansisse secundum placiti inter uos fidem non ambigitur. nam si acceptura certum quid annuum filiae suae usum fructum locauit, mortua conductrice usus fructus extingui minime potuit.

D. XIIII k. Ian. Sirmi CC. conss.

19 · Idem AA. et CC. Achilli.

pr.Cum patrem pro filia dotem tibi dantem, si post suam mortem in matrimonio constituta rebus humanis eadem eximatur, partem dimidiam dotis Ammiae reddi pactum proponas, post uero testamento facto cum aliis etiam Ammiam heredem scripsisse nec Ammiam quicquam ex stipulatu petere uelle sanxisse, si quidem hanc sibi reddi secundum fidem pacti stipulatam Ammiam non probetur, ex alieno pacto nec prorsus ei ulla competit actio.

1Si uero ex uerborum conceptione sibi quaesiuit obligationem ac tibi testatorem prospexisse probetur, contra eam ex stipulatu post euentum condicionis petentem, quatenus accepit ex defuncti uoluntate quae fuit stipulata, exceptione (salua Falcidia) uti potes.

D. XIII k. Febr. Sirmi CC. conss.

20 · Idem AA. et CC. Tiberio.

pr.Pro oneribus matrimonii mariti lucro fructus dotis totius esse, quos ipse cepit, uel, si uxori capere donationis causa permisit, eum in quantum locupletior facta est posse agere manifestissimi iuris est.

D. V k. Mai. Sirmi CC. conss.

21 · Idem AA. et CC. ad Geminum.

pr.Si inter uirum et uxorem pactum sit interpositum, ut, si matrimonium intra quinquennii forte tempora quoquo modo esset dissolutum, species aestimatae doti datae pretiis quibus aestimatae sunt redderentur, manifestum est non pretia specierum dari, sed ipsas species debere restitui, cum in placito specierum reddendarum idcirco pretiorum nomen uideatur adnexum, ne, si species aliqua deminuta fuisset aut perdita, alio pretio quam quo taxata fuerat posceretur.

D. non. Aug. Agrippinae CC. conss.

22 · Idem AA. et CC. Polybianae.

pr.Rem, quam pater in dotem genero pro filia dedit nec recepit, alienare non potest.

D. V k. Oct. isdem CC. conss.

23 · Idem AA. et CC. Diogeni.

pr.Si praedium uxor tua dotale uenumdedit, sponte nec ne contractum habuerit, nihil interest, cum rei tibi quaesitae dominium auferre nolenti minime potuerit.

D. V k. Oct. Viminaci CC. conss.

24 · Idem AA. et CC. Aurelio et Lysimacho.

pr.Si dotem marito libertae uestrae dedistis nec eam reddi soluto matrimonio uobis in continenti pacto uel stipulatione prospexistis, hanc culpa uxoris dissoluto matrimonio penes maritum remansisse constitit, licet eam ingratam circa uos fuisse ostenderitis.

D. VI k. Nou. Antiochiae CC. conss.

25 · Idem AA. et CC. Eutychiano.

pr.Si mulier dotem a uiro dari stipuletur, ut de ea testari possit, cum ordinationis testamenti cogitatio mortis antecedens tempus significat nec condicionem, sed causam continet, intestata quoque muliere defuncta stipulationem committi proficiet.

D. III id. Nou. Antiochiae CC. conss.

26 · Idem AA. et CC. Demostheni.

pr.Si genero dotem dando pro filia pater communis eam reddi tibi extraneo constituto stipulatus est, nec sibi cessante uoluntate nec tibi prohibente iure quaerere potuit actionem.

D. VI k. Ian. ipsis CC. conss.

27 · Idem AA. et CC. Pompeiano.

pr.Licet dos iure penes maritum remanserit, pro rebus tamen hereditariis successores, non maritus quondam, sollemnibus pensitationibus parere debent.

S. VI k. Ian. Sirmi CC. conss.

28 · Imp. Zeno A. Aeliano pp.

pr.Mulier in minore aetate constituta dotem marito consentiente generali uel speciali curatore recte dare et exigi potest, licet ipse tempore creationis fideiussorem in minorem quam dos est quantitatem dicitur praestitisse.

1Hoc idem obseruatur et si minor ante nuptias donationem consentiente, ut dictum est, curatore fecerit.

D. k. Ian. Basilio cons.

29 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.

pr.Ubi adhuc matrimonio constituto maritus ad inopiam sit deductus et mulier sibi prospicere uelit resque sibi suppositas pro dote et ante nuptias donatione rebusque extra dotem constitutis tenere, non tantum mariti res ei tenenti et super his ad iudicium uocatae exceptionis praesidium ad expellendum ab hypotheca creditorem secundum praestamus, sed etiam si ipsa contra detentatores rerum ad maritum suum pertinentium super isdem hypothecis aliquam actionem secundum legum distinctionem moueat, non obesse ei matrimonium adhuc constitutum sancimus, sed ita eam posse easdem res uindicare uel a creditoribus posterioribus uel ab aliis, qui non potiora iura legibus habere noscuntur, ut potuisset, si matrimonium eo modo esset dissolutum, quo dotis et ante nuptias donationis exactio ei competere poterat: ita tamen, ut eadem mulier nullam habeat licentiam eas res alienandi uiuente marito et matrimonio inter eos constituto, sed fructibus earum ad sustentationem tam sui quam mariti filiorumque, si quos habeant, abutatur.

1Creditoribus scilicet mariti contra eum eiusque res, si quas postea forte adquisierit, integra sua iura habentibus: ipsis etiam marito et uxore post matrimonii dissolutionem super dote et ante nuptias donatione pro dotalium instrumentorum tenore integro suo iure potituris.

D. III id. Dec. dn. Iustiniano A. II cons.

30 · Idem A. Demostheni pp.

pr.In rebus dotalibus siue mobilibus siue immobilibus seu se mouentibus, si tamen extant, siue aestimatae siue inaestimatae sint, mulierem in his uindicandis omnem habere post dissolutum matrimonium praerogatiuam et neminem creditorum mariti, qui anteriores sunt, sibi potiorem causam in his per hypothecam uindicare, cum eaedem res et ab initio uxoris fuerant et naturaliter in eius permanserunt dominio. non enim quod legum subtilitate transitus earum in mariti patrimonium uidetur fieri, ideo rei ueritas deleta uel confusa est.

1Volumus itaque eam in rem actionem quasi in huiusmodi rebus propriis habere et hypothecariam omnibus anteriorem possidere, ut, siue ex naturali iure eiusdem mulieris res esse intellegantur uel secundum legum subtilitatem ad mariti substantiam peruenisse, per utramque uiam siue in rem siue hypothecariam ei plenissime consulatur.

2Omnis autem temporalis exceptio, siue per usucapionem inducta siue per decem siue per uiginti annorum curricula seu per triginta uel quadraginta annorum metas siue ex alio quocumque tempore maiore uel minore introducta, ea mulieribus ex eo opponatur, ex quo possint actiones mouere, id est opulentis quidem maritis constitutis post dissolutum matrimonium, minus autem idoneis ex quo hoc eis infortunium illatum esse claruerit, cum constante etiam matrimonio posse mulieres contra maritorum parum idoneorum bona hypothecas suas exercere iam nostra lege humanitatis intuitu definitum est: ficti diuortii falsa simulatione in huiusmodi causa, quam nostra lex amplexa est, stirpitus eruenda.

Recitata septimo in nouo consistorio palatii Iustiniani. D. III k. Nou. Decio uc. cons.

31 · Idem A. Iuliano pp.

pr.Cum quidam dotes pro mulieribus dabant siue matres siue alii cognati uel extranei, recte quidem eas mariti sine monumentorum obseruatione suscipiebant: cum autem mulier redhibitionem casus stipulabatur et huiusmodi fortuitus casus euenisset, ipsa mulier utpote a se non facta donatione propter hoc, quod monumenta deerant. necessitatem habebat actiones huiusmodi casus ad eum qui dotem dedit per cessionem transferre uel ipsas res reddere: et ita inueniebatur forsitan post prolixa matrimonii annorum curricula et liberos forte editos infelix mulier indotata.

1Sancimus itaque in huiusmodi omnibus casibus nullis monumentis rem indigere, sed in omni persona ratas esse huiusmodi donationes et mulierem dotem suam ipsam habere, cum fortuitus casus hoc lucrum ei addiderit, et firmiter hoc apud eam permanere, nisi ipse, qui ab initio dotem dederit, sibi dari huiusmodi casum stipulatus est: tunc etenim, cum neque ab initio suspicio aliqua liberorum concurrit, sed sibi omnem rem ille qui dotem dedit pepigerit, huiusmodi tractatus habere locum non potest.

2Atqui in aliis omnibus casibus, in quibus ipse non stipulatus est, tristitiae suae mulier hoc proprium habeat solacium per actionem dotis.

3Similique modo si quis extraneorum (id est qui eum pro quo dat non in potestate habeat) pro alio ante nuptias donationem nupturae dedit mulieri et necessaria monumenta adhibuerit, cum excedat summam legitimam donatio, uel non minor mater familias nuptura sit, non solum ad eam, cui ante nuptias donatio datur, monumenta suam habeant firmitatem, sed etiam ad illum pro quo dedit, ut, si lucrum ei ex dotalibus pactis accesserit, non hoc cedat donatori, sed in suum lucrum hoc maritus conuertat firmumque et inreuocabile habeat, nisi donator et hic sibi reddi huiusmodi casum fuerit stipulatus, ne et in praefato casu simile anteriori uitium oriatur.

4Sin autem minor quantitas sit uel ita res gesta sit, ut monumentorum ex omni parte nulla sit utilitas, et tunc donatio ad utramque personam ualeat et maritus casum lucretur, nisi et hic donator eum stipulatus sit.

5Praeterea sancimus, si quis in dotem uel praedia uel certum reditum uel aedes uel panes ciuiles spopondit uel promisit, si ex tempore matrimonii biennium transactum sit, ilico redituum uel pensionum nec non panis ciuilis quaestum eum praestare, etiamsi non fuerint adhuc res principales traditae: et si tota dos in auro sit, itidem post biennium usuras usque ad tertiam partem centesimae praestari.

6Sin autem aliae res praeter immobiles uel aurum fuerint in dote, siue in argento siue in muliebribus ornamentis siue in ueste siue in aliis quibuscumque, si quidem aestimatae fuerint, simili modo post biennium et earum usuras ex tertia parte currere: aestimatione earum, quia et hoc apertius declarare oportet, ea intellegenda, quae pro singulis speciebus facta est uel pro unoquoque genere dotalium specierum, id est pro argento uel pro ornamentis uel pro ueste aliisque speciebus, et non esse expectandam post singulas aestimationes unam coadunationem totius calculi, quod satis scrupulosum et per nimiam subtilitatem perniciosum est.

7Sin autem minime res mobiles fuerint aestimatae, ea post biennium obseruari, quae leges post litem contestatam pro omnibus huiusmodi rebus definiunt.

8Sin uero res permixtae fuerint et partim in auro partim in aliis rebus mobilibus uel immobilibus, pro iam facta diuisione omnia procedere. licentia minime deneganda marito quando uoluerit dotem petere, ne is qui debet putet sibi licentiam esse reditus uel pensiones uel usuras uel alias accessiones soluenti dotis solutionem protelare: sed siue ante biennium siue postea uoluerit dotem pars mariti petere, queat et secundum leges eam exigere.

D. XII k. April. Lampadio et Oreste uu. cc. conss.