C. 5.13DE REI UXORIAE ACTIONE IN EX STIPULATU ACTIONEM TRANSFUSA ET DE NATURA DOTIBUS PRAESTITA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Iustinianus A. ad populum urbis Constantinopolitanae et uniuersos prouinciales.
pr.Rem in praesenti non minimam adgredimur, sed in omni paene corpore iuris effusam, tam super rei uxoriae actione quam ex stipulatu, earum communiones et differentias resecantes et in unum tramitem ex stipulatu actionis totum rei uxoriae ius, quod dignum esse ualere censemus, concludentes.
1Rei uxoriae itaque actione sublata sancimus omnes dotes per ex stipulatu actionem exigi, siue scripta fuerit stipulatio siue non, ut intellegatur re ipsa stipulatio esse subsecuta.
1aEodemque modo et si inutiliter facta est stipulatio: adiuuari enim eam magis quam euanescere oportet. si enim, cum una in instrumento stipulatio ualida inueniatur, et aliis inutilibus suam noscitur praestare fortitudinem, quare non ex nostra lege huiusmodi stipulationibus robur accedat legitimum? est enim consentaneum nobis, qui censemus, et ubi supposita stipulatio non est, intellegi eam fuisse adhibitam, multo magis etiam, si inutilis est, ualidam eam effici.
1bEt ut plenius dotibus subueniatur, quemadmodum in administratione pupillarium rerum et in aliis multis iuris articulis tacitas hypothecas inesse accipimus, ita et in huiusmodi actione damus ex utroque latere hypothecam, siue ex parte mariti pro restitutione dotis siue ex parte mulieris pro ipsa dote praestanda uel rebus dotalibus euictis, siue ipsae principales personae dotes dederint uel promiserint uel susceperint, siue aliae pro his personae, et dos siue aduenticia siue profecticia sit secundum ueteris iuris nominationem.
1cIta enim et imperitia hominum et rusticitas nihil eis possit adferre praeiudicium, cum nos illis et ignorantibus et nescientibus in hoc casu nostram induximus prouidentiam. si enim et stipulationes et hypothecae inesse dotibus intelleguntur et inutiles stipulationes emendantur, sic in posterum causa inueniatur ualida et perfecta, quasi omnibus dotalibus instrumentis a prudentissimis iuris confectis.
1dEt nemo putet nos haec sancire in his tantummodo dotibus, quae instrumentis receptae sunt: nihil enim prohibet, etsi sine scriptis dos uel detur uel promittatur uel suscipiatur, simili modo intellegi factam stipulationem et hypothecam ex utraque parte, quasi fuerit scripta. et natura quidem ex stipulatu actionis haec intellegatur, re uxoria in posterum cessante.
2Sed etsi non ignoramus ex stipulatu actionem stricto iure esse uallatam et non ex bona fide descendere, tamen, quia nouam naturam de dote stipulatio sibi inuenit, accommodetur ei a natura rei uxoriae etiam bonae fidei beneficium.
2aEt omnes quidem euentus, quos dos ex stipulatu habet, maneat pro sui natura exercens: si quid autem optimum ex rei uxoriae actione inuenimus, hoc in praesenti specialiter ei addimus, ut sit et noua ista ex stipulatu quam composuimus et non propria tantum, sed etiam ueteris actionis pulchritudine decorata.
3Primum itaque quid naturale sit ex stipulatu actionis, exponatur, et ita, si quid ex actione rei uxoriae superuenerit, addatur.
3aSciendum itaque est edictum praetoris, quod de alterutro introductum est, in ex stipulatu actione cessare, ut uxor et a marito relicta accipiat et dotem consequatur, nisi specialiter pro dote ei maritus ea dereliquit, cum manifestissimum est testatorem, qui non hoc addidit, uoluisse eam utrumque consequi.
4Maneat ex stipulatu actionis ius ad successores et sine mora transmissionis incorruptum.
5Taceat in ea retentionum uerbositas. quid enim opus est inducere ob mores retentionem alio auxilio ex constitutionibus introducto?
5aVel ex qua causa ob res donatas retentio introducatur, cum sit donatori facultas per actionem in rem directam uel per utilem uel per condictionem suo iuri mederi?
5bSed nec retentio ob res amotas necessaria est, cum pateat omnibus maritis rerum amotarum iudicium.
5cSileat ob liberos retentio, cum ipse naturalis stimulus parentes ad liberorum suorum educationem hortatur.
5dNe uarium genus culpae mariti contra uxores excogitent, ut possint eadem retentione contra eas uti, cum iam etiam imperialibus constitutionibus statutum sit, si culpa mulieris dissolutum fuerit matrimonium, quid fieri oportet.
5eSed nec ob impensas in res dotis factas retentio satis esse nobis uidetur idonea. cum enim necessariae quidem expensae dotis minuunt quantitates, utiles autem expensae non aliter in rei uxoriae actione detinebantur nisi ex uoluntate mulieris, non ab re est, si quidem uoluntas mulieris intercedat, mandati actionem a nostra auctoritate marito contra uxorem indulgeri, quatenus possit per hanc hoc quod utiliter impensum est obseruari: uel si non intercedat mulieris uoluntas, utiliter tamen res gesta est, negotiorum gestorum aduersus eam sufficit actio.
5fQuod si uoluptariae sunt, licet uoluntate eius expensae, deductio operis quod fecit, sine laesione tamen prioris speciei, marito relinquatur, ut sit omnium retentionum expeditus tractatus et ex stipulatu actio merito secundum sui naturam nullam accipiat retentionem.
6Illo procul dubio in ex stipulatu actione seruando, ut, si decesserit mulier constante matrimonio, dos non in lucrum mariti cedat nisi ex quibusdam pactionibus, sed ad heredes mulieris ex stipulatu actio secundum sui naturam transmittatur, siue expressa fuerit siue ex hac lege inesse intellegatur.
7Cum autem in exactione dotis ex stipulatu quidem actio naturaliter restitutionem dotis a parte mariti uxori ilico et in solidum fieri iubebat. rei uxoriae autem annua bima trima die in his quae pondere numero mensura consistunt exactionem pollicebatur, et non in solidum, sed quantum maritus facere potest, si non dolo malo suam deminuit substantiam, in hac parte rudem figuram ex stipulatu damus actioni, ut, si matrimonium fuerit dissolutum nullo pacto adhibito, in tantum quidem maritus condemnetur, in quantum facere potest, quia hoc aequissimum est et reuerentiae debitum maritali, si non dolo malo uersatus est: cautione uidelicet ab eo exponenda, quod, si ad meliorem fortunam peruenerit, etiam quod minus persoluit, hoc restituere procuret.
7aExactio autem dotis celebretur non annua bima trima die, sed omnimodo intra annum in rebus mobilibus uel se mouentibus uel incorporalibus: ceteris uidelicet rebus quae solo continentur ilico restituendis, quod commune utriusque fuerat actionis.
7bSin autem supersederit res mobiles uel se mouentes uel incorporales post annale tempus restituere uel ceteras res statim post dissolutum matrimonium, etiam usuras aestimationis omnium rerum, quae extra immobiles sunt, usque ad tertiam partem centesimae ex bona fide introducendas maritus praestet: fructibus uidelicet immobilium rerum parti mulieris ex tempore dissoluti matrimonii praestandis, similique modo pensionibus uel uecturis nauium siue iumentorum uel operis seruorum uel quaestu ciuilium annonarum et aliis quae sunt eis similia parti mulieris restituendis.
8Igitur et in sequenti capitulo sua ex stipulatu actio utatur natura, ut, si mulier a marito fuerit heres instituta et legis Falcidiae ratio emerserit, etiam dotis debitum liceat ei sicuti alia debita ex substantia mariti subtrahere et sic quartam partem deducere.
9Cumque ex stipulatu actio in his casibus quos enumerauimus propriam habeat naturam, necessarium est in sequenti tractatu ea exponere, quae uel communia sunt utriusque actionis. quae in solam ex stipulatu actionem colligi oportet, uel propria quidem rei uxoriae actionis, exinde autem ex stipulatu actioni accommodanda.
9aItaque partus dotalium ancillarum, id est quae aestimatae non sunt, uel quae serui dotales ex quacumque causa nisi ex re mariti uel operis suis adquisierint, ad mulierem pertinere utraque actio similiter uoluit.
9bFetus autem iumentorum et omnia quae fructuum nomine continentur ad lucrum mariti pertineant pro tempore matrimonii, siue aestimata siue non aestimata sint.
9cSed et nouissimi anni, in quo matrimonium soluitur, fructus pro rata temporis portione debere utrique parti adsignari commune utriusque actionis est, in rebus scilicet non aestimatis. aestimatarum enim rerum maritus quasi emptor et commodum sentiat et dispendium subeat et periculum expectet.
10Cautione uidelicet defensionis in specie, in qua dotem suae uxoris uel nurus in familiae herciscundae iudicio praecipuam filius defuncti detrahit, secundum propriam naturam ex stipulatu actionis coheredibus suis praestanda.
11Videamus igitur, quali incremento ei de rei uxoriae actione accedente formare decet ex stipulatu actionem. cumque iuris certi et indubitati est, si parens per uirilem sexum adscendens dote pro filia uel nepte praestita emancipauerit eam uel ipse decesserit, in rei uxoriae actione dotem omnimodo ad mulierem pertinere, etsi fuerit exheredata (quod non erat in ex stipulatu actione: ibi etenim uelut aliae actiones in omnes heredes actio diuidebatur), aequissimum nobis uisum est et in ex stipulatu actione mulierem dotem suam praecipuam accipere, etsi emancipata uel exheredata sit uel cum aliis heredibus scripta.
12Quo a nobis recepto et aliae multae species promptum accipiunt exitum, cum dos possit et de inofficioso actionem excludere, maxime si sufficit ad quartam, et in collationem ferri, si intestatus pater familias decesserit, et testamento facto, quando hoc testator dixerit. quae omnia ex stipulatu actio a rei uxoriae actione accipit.
13Accedit ei et alia species a rei uxoriae actione. si quando etenim extraneus dotem dabat nulla stipulatione uel pacto pro restitutione eius in suam personam facto, quisquis is fuerat, mulier habebat rei uxoriae actionem: quod antea in ex stipulatu actione non erat. stipulatione autem uel pacto interposito stipulator uel is qui paciscebatur habebat uel ex stipulatu uel praescriptis uerbis ciuilem actionem.
13aIn praesenti autem non sic esse uolumus, sed si non specialiter extraneus dotem dando in suam personam dotem stipulatus est uel pactum fecerit, tunc praesumatur mulier ipsa stiputionem fecisse, ut ei dos ex huiusmodi casu accedat.
13bNeque enim in hac specie uolumus uideri extraneum tacitam stipulationem fecisse, ne, quod pro mulieribus introduximus, hoc aduersus mulieres conuertatur. immo magis in huiusmodi dotibus, quae ab extraneis dantur uel promittuntur, ipsa mulier uideatur fecisse tacitam stipulationem, nisi expressim extraneus sibi dotem reddi pactus fuerit uel stipulatus, cum donasse magis mulieri quam sibi aliquid ius seruasse extraneus non stipulando uidetur.
13cExtraneum autem intellegimus omnem citra parentem per uirilem sexum adscendentem et in potestate dotandam personam habentem: parenti enim tacitam ex stipulatu actionem donamus.
14Et hoc ex rei uxoriae actione simili modo ex stipulatu actioni accommodandum est. si quando etenim post solutum matrimonium dos a patre petebatur, si quidem rei uxoriae fuerat actio, non poterat solus pater sine consensu filiae suae agere: et si necdum actione mota ab hac luce fuerat subtractus et si lis contestata esset, ad filiam quasi proprium patrimonium dos reuertebatur.
14aQuod non erat in ex stipulatu actione: ibi enim et solus exactionem habebat consensu filiae non expectato et, si decedebat, ad suos heredes transmittebat. sed rei uxoriae ius et in ex stipulatu actionem transponere satis humanum, satis pium, satis utile matrimoniis est.
15Et cum lex Iulia fundi dotalis Italici alienationem prohibebat fieri a marito non consentiente muliere, hypothecam autem nec si mulier consentiebat, interrogati sumus, si oportet huiusmodi sanctionem non super Italicis tantummodo fundis, sed pro omnibus locum habere.
15aPlacet itaque nobis eandem obseruationem non tantum in Italicis fundis, sed etiam in prouincialibus extendi. cum autem hypothecam etiam ex hac lege donauimus, sufficiens habet remedium mulier, et si maritus fundum alienare uoluerit.
15bSed ne ex consensu mulieris hypothecae eius minuantur, necessarium est et in hac parte mulieribus subuenire hoc tantummodo addito, ut fundum dotalem non solum hypothecae titulo dare nec consentiente muliere maritus possit, sed nec alienare, ne fragilitate naturae suae in repentinam deducatur inopiam.
15cLicet enim Anastasiana lex de consentientibus mulieribus uel suo iuri renuntiantibus loquitur, tamen eam intellegi oportet in res mariti uel dotis quidem, aestimatas autem, in quibus dominium et periculum mariti est: in fundo autem inaestimato, qui et dotalis proprie nuncupatur, maneat ius intactum, ex lege quidem Iulia imperfectum, ex nostra autem auctoritate plenum atque in omnibus terris effusum et non tantum Italicis et sola hypotheca conclusum.
16Illud etiam generaliter praesenti addere sanctioni necessarium esse duximus, ut, si qua pacta intercesserint uel pro restitutione dotis uel pro tempore uel pro usuris uel pro alia quacumque causa, quae nec contra leges nec contra constitutiones sunt, ea obseruentur.
16aSin autem repudio matrimonium fuerit dissolutum, omnia iura, quae ex Theodosiana uel nostra lege descendunt, immutilata custodiantur.
16bSimili modo ea, quae Anastasianae legi pro his quae bona gratia separantur enumerata sunt, firma illibataque permaneant.
16cEt generaliter quidquid sacratissimis constitutionibus uel libris prudentium cautum est, quod non contrarium huic legi inueniatur, et hoc in sua maneat firmitate et ex stipulatu actioni adgregetur, licet in re uxoria tractatum est.
16dQuae omnia in his tantummodo dotibus locum habere censemus, quae post hanc legem datae fuerint uel promissae uel etiam sine scriptis habitae: instrumenta enim iam confecta uiribus suis carere non patimur, sed suum expectare euentum.
D. k. Nou. Lampadio et Oreste conss.