C. 5.14DE PACTIS CONVENTIS TAM SUPER DOTE QUAM SUPER DONATIONE ANTE NUPTIAS ET PARAPHERNIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Nicae.
pr.Legem, quam dixisti, cum dotem pro alumna dares, seruari oportet, nec obesse tibi debet, quod dici solet ex pacto actionem non nasci: tunc enim hoc dicimus, cum pactum nudum est: alioquin cum pecunia datur et aliquid de reddenda ea conuenit, utilis est condictio.
PP. VII k. Febr. Albino et Aemiliano conss.
2 · Imp. Antoninus A. Theodotae.
pr.Fructus praediorum in dotem datorum si secundum pactum sumptibus tuis tuorumque seruierunt, repeti non posse ambigere non debes.
D. XI k. April. Antonino A. IIII et Balbino conss.
3 · Imp. Gordianus A. Torquatae.
pr.Quamuis pater tuus, cum te nuptui collocaret, pactus sit, ut, si maritus tuus superstitibus filiis communibus in matrimonio decessisset, pars dotis liberorum nomine retineatur, eiusmodi tamen conuentio, quominus actionem integrae dotis habeas, proficere non potest.
D. VI id. Ian. Gordiano A. et Auiola conss.
4 · Idem A. Agatho.
pr.Pactum dotale, quo matrem conuenisse cum patre tuo proponis, ut, si in matrimonio decessisset, tibi et fratribus tuis dos restitueretur, si stipulatio ex persona uestra, cum in potestate patris constituti non essetis, legitima minus intercessit, defuncta ea in matrimonio actionem uobis quaerere non potuit. sed si obligatione uerborum rite intercedente dotis petitionem habere potuisti, maxime si ad uinculum potestatis patriae non attigeris, petitionem exsequi non prohiberis.
PP. V id. Iun. Sabino et Venusto conss.
5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Claudio.
pr.Hereditas extraneis testamento datur. cum igitur adfirmes dotali instrumento pactum interpositum esse uice testamenti, ut post mortem mulieris bona eius ad te pertinerent, quae dotis titulo tibi non sunt obligata, intellegis te nulla actione posse conuenire heredes seu successores eius, ut tibi restituantur, quae nullo modo debentur.
PP. non. Febr. ipsis IIII et III AA. conss.
6 · Idem AA. et CC. Rufo.
pr.Si conuenit, ut in matrimonio uxore defuncta dos penes maritum remaneret, profecticiae dotis repetitionem huiusmodi pactum inhibuisse explorati iuris est, cum deteriorem causam dotis, in quem casum patri soli repetitio competit, pacto posse fieri auctoritate iuris saepissime sit responsum.
D. V non. Mai: ipsis AA. conss.
7 · Idem AA. et CC. Phileto.
pr.Pater, pro filia dotem datam genero ea prius in matrimonio defuncta nepotibus pactus restitui, licet his actionem quaerere non potuit, tamen utilis eis ex aequitate accommodabitur actio.
D. XIIII k. Ian. Nicomediae CC. conss.
8 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Hormisdae pp.
pr.Hac lege decernimus, ut uir in his rebus, quas extra dotem mulier habet, quas Graeci parapherna dicunt, nullam uxore prohibente habeat communionem nec aliquam ei necessitatem imponat. quamuis enim bonum erat mulierem, quae se ipsam marito committit, res etiam eiusdem pati arbitrio gubernari, attamen quoniam conditores legum aequitatis conuenit esse fautores, nullo modo, ut dictum est, muliere prohibente uirum in paraphernis se uolumus immiscere.
S. d. V id. Ian. post consulatum Protogenis et Asterii
9 · Impp. Leo et Anthemius AA. Nicostrato pp.
pr.Ex morte cuiuscumque personae siue mariti siue mulieris eandem partem, non pecuniae quantitatem, tam uirum ex dote quam mulierem ex ante nuptias donatione lucrari decernimus.
1Veluti si maritus mille solidorum ante nuptias donationem confecerit, licebit mulieri et minoris et amplioris quantitatis dotem offerre et marito similiter ante nuptias donationem: hoc tamen obseruandum est, ut quantam partem mulier stipuletur sibi lucro cedere ex ante nuptias donatione, si priorem maritum mori contigerit, tantam et maritus ex dote partem, non pecuniae quantitatem, stipuletur sibi, si constante matrimonio prior mulier in fata collapsa fuerit.
2Et si pactum contra uetitum fuerit subsecutum, infirmum atque inualidum hoc esse, ut nulla ex eo procedere possit exactio, praecipimus.
3Eadem custodiri censemus, siue pater pro filio siue mater siue ipse ducturus uxorem sui iuris constitutus siue quilibet alius pro eo ante nuptias donationem nupturae dederit.
4Simili quoque modo, siue pater pro filia siue mater siue ipsa pro se, sui iuris uidelicet constituta, siue quilibet alius pro ea uxorem ducturo dotem dederit seu promiserit, quoniam et alio pro ea offerente dotem ipsa eam pro se uidetur offerre.
5Quod adeo uerum est, ut et ipsa ab alio pro se oblatam dotem in lucrum suum reposcat, nisi forte is qui eam obtulit statim (id est tempore oblationis seu promissionis) stipulatus uel pactus sit, ut sibi dos praedicta reddatur.
D. XV k. Sept. Anthemio A. II cons.
10 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.Lege Leonis diuae memoriae pacta lucrorum dotis et ante nuptias donationis paria esse sanciente nec adiciente, quid fieri oporteat, si hoc minime obseruatum sit, nos omnia clara esse cupientes praecipimus disparibus eis factis maiorem lucri partem ad minorem deduci, ut eo modo uterque minorem partem lucretur.
D. VIII id. April. Constantinopoli Decio uc. cons.
11 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Si mulier marito suo nomina (id est feneraticias cautiones) quae extra dotem sunt dederit, ut loco paraphernarum apud maritum maneant, et hoc dotali instrumento fuerit adscriptum, utrumne habeat aliquas ex his actiones maritus siue directas siue utiles, an penes uxorem omnes remaneant, et in quem euentum dandae sint marito actiones, quaerebatur.
1Sancimus itaque, si quid tale euenerit, actiones quidem omnimodo apud uxorem manere, licentiam autem marito dari easdem actiones mouere apud competentes iudices nulla ratihabitione ab eo exigenda, et usuras quidem eorum circa se et uxorem expendere, pecunias autem sortis quas exegerit seruare mulieri uel in causas, ad quas ipsa uoluerit, distribuere.
2Et si quidem in dotali instrumento hypothecae pro his nominatim a marito scriptae sunt, his esse mulierem ad cautelam suam contentam. sin autem minime hoc scriptum inueniatur, ex praesenti nostra lege habeat hypothecam contra res mariti, ex quo pecunias ille exegit.
3Antea etenim habeat ipsa mulier facultatem, si uoluerit, siue per maritum siue per alias personas easdem mouere actiones et suas pecunias percipere et ipsas cautiones a marito recipere, securitate ei competente facienda.
4Dum autem apud maritum remanent eaedem cautiones, et dolum et diligentiam maritus circa eas praestare debet, qualem circa suas res habere inuenitur ne ex eius malignitate uel desidia aliqua mulieri accedat iactura. quod si euenerit, ipse eandem de proprio resarcire compelletur.
D. k. Nou. Lampadio et Oreste uu. cc. conss.