C. 5.15DE DOTE CAUTA ET NON NUMERATA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Dionysiae.
pr.Dotem numeratio, non scriptura dotalis instrumenti facit: et ideo non ignoras ita demum ad petitionem dotis admitti te posse, si dotem a te re ipsa datam probatura es.
D. XIII k. Aug. Cilone et Libone conss.
2 · Imp. Alexander A. Papinianae.
pr.Quod de suo maritus constante matrimonio donandi animo in dotem adscripsit, si eandem donationem legitime confectam non reuocauit, qui incrementum doti dedit, et durante matrimonio mortem obiit, ab heredibus mariti, quatenus interposita liberalitas munita est, peti potest.
PP. non. Dec. Alexandro A. III et Dione conss.
3 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.In dotibus, quas datas esse dotalibus instrumentis conscribi moris est, cum adhuc nulla datio, sed pollicitatio tantum subsecuta sit, liceat non numeratae pecuniae exceptionem opponere non solum marito contra uxorem uel heredes eius morte mulieris uel repudio dissoluto matrimonio, sed etiam heredibus mariti, cuius morte dissolutum est matrimonium, socero etiam uel eius heredibus, si cum filio suo dotem suscepisse dotalibus instrumentis scriptum sit, omnique personae, quam dotem suscepisse una cum marito conscribitur, et eius similiter heredibus, ita tamen, ut intra annum tantum continuum a morte mariti uel mulieris uel missione repudii computandum ea licentia detur.
D. k. Iun. dn. Iustiniano A. II cons.