IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.16DE DONATIONIBUS INTER VIRUM ET UXOREM ET A PARENTIBUS IN LIBEROS FACTIS ET DE RATIHABITIONE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Tryphaenae.

pr.Bona quondam mariti tui fiscus si nemine ei successore exsistente ut uacantia occupauit, donationes ab eo factae, si usque ad finem uitae in eadem uoluntate permansit, reuocari non possunt.

PP. III id. Ian. duobus Aspris conss.

2 · Idem A. Marco militi.

pr.Si ancillam nummis tuis comparatam esse praesidi prouinciae probaueris donationisque causa focariae tuae nomine instrumentum emptionis esse conscriptum, eam tibi restitui iubebit. nam licet cessante iure matrimonii donatio perfici potuerit, milites tamen meos a focariis suis hac ratione fictisque adulationibus spoliari nolo.

PP. XII k. Mart. Antonino A. IIII et Balbino conss.

3 · Idem A. Epicteto.

pr.Donatio mancipiorum aliarumque rerum, quas tibi ab uxore tua donatas dicis, si modo suae potestatis, cum donaret, fuit uel patris uoluntate id fecit et in eadem uoluntate donationis usque ad ultimum diem uitae perseuerauit, ex mea et diui Seueri patris mei constitutione firmata est.

1Sin autem post mortem filiae facta est donatio a quondam socero tuo, etiam inter uiros ea perfici potuit.

PP. IIII non. Mart. Antonino A. IIII et Balbino conss.

4 · Imp. Alexander A. Claudiano.

pr.Nec inter eas quidem personas, quarum iuri subiecti sunt uir et uxor quiue in eorum potestate sunt, donationes iure ciuili fieri possunt.

PP. XVII k. Oct.

5 · Idem A. Quintillae.

pr.Si, ut proponis, pater tuus, in cuius potestate fuisti, marito tuo genero suo instrumentum debitoris donationis causa dedit isque matrimonio durante uita functus est ac postea a marito diuortisti, quod gestum est non ualet.

PP. id. Febr. Albino et Maximo conss.

6 · Idem A. Nepotiano.

pr.Etiamsi uxoris tuae nomine res quae tui iuris fuerunt depositae sunt, causa proprietatis ea ratione mutari non potuit, etsi donasse te uxori res tuas ex hoc quis intellegat, cum donatio in matrimonio facta prius mortua ea quae liberalitatem excepit irrita sit.

1Nec est ignotum, quod, cum probari non possit, unde uxor matrimonii tempore honeste quaesierit, de mariti bonis eam habuisse ueteres iuris auctores merito credidissent.

PP. non. Dec. Alexandro A. III et Dione conss.

7 · Idem A. Theodotae.

pr.Si ex uoluntate patris tui filio tutoris nupta es, collata in maritum donatio ipso iure irrita est. sed si matrimonium iure non ualuit, licet ipso iure donatio tenuerit, quia tamen indigna persona eius fuit, qui nec maritus potest dici, utiles actiones super reuocandis his tibi competunt.

PP. k. Oct. Lupo et Maximo conss.

8 · Idem A. Leoni.

pr.Si fructus eorum praediorum, quae in dotem accepisse te dicis, matrimonii tempore uxorem tuam percipere passus es eosque uxor tua absumpsit, restitui tibi post diuortium oportere nulla ratione contendis. sin autem ab his locupletior facta est, in tantum potest conueniri.

PP. V k. Oct. Maximo et Paterno conss.

9 · Imp. Gordianus A. Origeni.

pr.Etsi de tua pecunia mancipia uxori tuae comparata sunt, tamen, si ei sunt tradita, eorum dominium non ad te, sed ad eam pertinet, pecuniae autem tantummodo repetitionem habes, siue negotium eius gerens numerationem fecisti siue in eam donationem conferens quantitatem pretii largitus es: etenim uel in solidum uel quatenus locupletior facta est actione cum ea competenti poteris experiri.

PP. VII k. Oct. Pio et Pontiano conss.

10 · Idem A. Veriano.

pr.Si maritus quondam uxoris tuae, cum sui iuris esset, in eam praedia uel cetera donationis titulo contulit et in ea uoluntate usque ad mortem suam perseuerauit, ex oratione diui Seueri confirmata est donatio: ac si eas res pater defuncti iniuriose abstulit, per praesidem prouinciae eas restituere cogetur. nec enim, quasi maleficiis eius sit maritus extinctus, crimen intendens sub praetextu accusationis quae donata sunt auferre debuit, cum causa liberalitatis a criminatione separata sit.

PP. III k. April. Gordiano A. et Auiola conss.

11 · Idem A. Maximo.

pr.Sicut cessat petitio quantitatis, quam de suo maritus uxori in menses singulos uel annos singulos proprii usus eius gratia promittit, ita ex ea causa nummi soluti erogatique non dari repetitionem manifestum est.

PP. V k. Iul. Gordiano A. II et Pompeiano conss.

12 · Idem A. Secundinae.

pr.Si maritus tuus creditores sortitus post factam in te donationem fundum, quem ex donatione iuri tuo uindicas, isdem specialiter obligauit, eandem obligationem defensionis tuae firmitatem inrumpere intellegere debes, cum sit manifestum non solum ex huiusmodi obligatione, sed etiam ex donatione uel uenditione uel alio quolibet modo rebus alienatis reuocatam esse a uiro in mulierem factam donationem.

PP. VI k. Febr. Arriano et Papo conss.

13 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Rufinae.

pr.Si quidem ante donationem possessionis in te iure, ut dicis, a marito collatam praedium ab eodem creditori obligatum fuit, alienationem eius saluo iure debiti (si tamen iuris ratio actionem eius non excludit) factam esse dubium non est.

1Quod si donatione iure celebrata eo, quod uel ante nuptias facta est uel in isdem casibus, in quibus etiam constante matrimonio donatio procedere potest, obligatio insecuta est, factum mariti, quem diem suum obisse memorasti, iuri tuo officere non posse certum est.

PP. XII k. Iul. Maximo II et Aquilino conss.

14 · Idem AA. Octauianae.

pr.Ex uerbis, quae in postremis iudiciis inseruntur, licet ad fideicommissum uel legatum utilia sunt, non omnimodo legati uel fideicommissi persecutio datur, sed ita demum, si relinquendi studio huiusmodi uerba fuerint adscripta. unde te uoluntatis, non iuris quaestionem in preces tuas contulisse palam est.

1Cum igitur lecto testamento animaduertimus maritum tuum ex praecedente donatione dominium tibi conseruasse securitatique tuae ad obtinendam proprietatem cauisse, inditorum uerborum conceptio non fideicommissum relictum ostendit, sed ex senatus consulti auctoritate liberalitatem mariti tui, cui custodiendae etiam moriens prospexit, quatenus firmare potuit dominium, mortis tempore tibi esse addictam.

PP. III non. Oct. ipsis AA. conss.

15 · Idem AA. Iustiniano et aliis.

pr.Si non uerum contractum pater uester gessit, sed sub specie uenditionis donationem possessionis in matrem uestram contulit, nec ex bonis, quae in persona patris uestri permansisse uidebantur, ob primipilum indemnitati fiscali satisfieri potuit, licet in eadem donandi uoluntate perseuerasse eum probari potest, ex eadem possessione ad supplendam pecuniam, quae ex bonis ab eo relictis colligi nequiuit, conferendum est.

1Quod si liberalitatis tenorem mutata uoluntate pater tuus interrupit, in hereditate eius dominium resedisse nulla dubitatio est.

PP. IIII k. Febr. Tiberiano et Dione conss.

16 · Idem AA. Theodoro.

pr.Si filii tui emancipati matris hereditatem sibi adquisierunt, proba apud praesidem prouinciae non donandi animo te nomine uxoris tuae praedia comparasse, sed nominis dumtaxat eius titulo usum per possessionem rerum a uenditoribus tibi traditarum dominum esse effectum, ut comprehensa filiorum tuorum iniuria proprietatis ius incolume perseueret. nam si largiendi proposito id te fecisse constiterit, pecuniae tibi persecutio competit.

PP. VI id. Mart. Tiberiano et Dione conss.

17 · Idem AA. et CC. Capitolinae.

pr.De his, quae extra dotem in domum illata a marito erogata commemoras, si quidem te donante consumpta sunt, intellegis aduersus heredes non nisi in quantum locupletior fuit habere te actionem: si uero contra uoluntatem tuam, omnia tibi restitui oportere.

Subdie VIII k. Mai. Heracliae AA. conss.

18 · Idem AA. et CC. Maternae.

pr.A marito in uxorem donatione collata matrimonii tempore nec initio dominium transferri potest nec post, si diuortium intercesserit uel prior persona quae liberalitatem accepit rebus humanis fuerit exempta uel ab eo qui donauit fuerit reuocata, potest conualescere.

Sub die IIII k. Iul. Serdicae AA. conss.

19 · Idem AA. et CC. Dionysiae.

pr.Si constante matrimonio tibi mater domum tradidit, hanc in tuis fecit bonis.

D. id. Iul. Philippopoli CC. conss.

20 · Idem AA. et CC. Claudiae.

pr.Creditor debito soluto de pignore liberato nihil ad uxorem debitoris quondam transferre potuit. sed nec consensus eiusdem debitoris per eum qui creditor fuit accedens imaginariae factae uenditioni ad dominium transferendum prodesse quicquam potuit, cum tam ea quae simulate aguntur, quam quae in uxorem a marito donationis causa tempore matrimonii procedunt, propter iuris ciuilis interdictum (cum proponas uxorem superstite marito rebus humanis exemptam) pro infectis habeantur.

D. V id. Aug. Viminaci CC. conss.

21 · Idem AA. et CC. Cacaliae.

pr.Si propriis habitis contractibus quam acceperas mutuam pecuniam pro marito donationis causa erogasti, cum nec ad dignitatem profuerit nec locupletior sit factus, intellegis nullam tibi contra eum competere actionem.

D. III id. Aug. Viminaci CC. conss.

22 · Idem AA. et CC. Arsinoae.

pr.Maritus manumissionis causa seruum mulieri constante matrimonio donare potest.

S. k. Aug. Sirmi CC. conss.

23 · Idem AA. et CC. Caecilianae.

pr.Si te in uacuam possessionem praedii socrus tua titulo donationis ante matrimonium uel post induxit, ad rescindendam donationem paenitentia nihil proficit.

S. k. Nou. Brundusii CC. conss.

24 · Imp. Constantinus A. Petronio Probiano.

pr.Res uxoris, quae uel successione qualibet uel emptione uel etiam largitione uiri in eam ante reatum iure peruenerant, damnato ac mortuo ex poena marito uel in seruilem condicionem ex poenae qualitate deducto, illibatas esse praecipio nec alieni criminis infortunio stringi uxorem, cum paternis maternisue ac propriis frui eam integro legum statu religiosum sit.

1Et donatio maritalis ante tempus criminis ac reatus collata in uxorem, quia pudicitiae praemio cessit, obseruanda est, tamquam si maritum eius natura, non poena subduxerit.

2Sin autem aqua et igni ei interdictum erit uel deportatio illata, non tamen mors ex poena subsecuta, donationes a uiro in uxorem collatae adhuc in pendenti maneant, quia nec matrimonium huiusmodi casibus dissoluitur, ita ut, si usque ad uitae suae tempus maritus eas non reuocauerit, ex morte eius confirmentur: fisco nostro ad easdem res nullam in posterum communionem habituro.

D. III k. Mart. Serdicae Crispo II et Constantino II CC. conss.

25 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.

pr.Donationes, quae parentes in liberos cuiuscumque sexus in potestate constitutos conferunt uel uxor in suum maritum uel maritus in suam uxorem uel alteruter eorum in aliam personam, cui constante matrimonio donare non licet, uel ipsae aliae personae in eam cui donare non poterant, ita firmas esse per silentium donatoris uel donatricis sancimus, si usque ad quantitatem legitimam uel eam excedentes actis fuerint intimatae. nam amplioris quantitatis donationem minime intimatam nec per silentium eius qui donauit confirmari concedimus.

1Sin uero specialiter eas in suprema uoluntate donator uel donatrix confirmauerit, sine ulla distinctione ratae habebuntur, ita tamen ut, si quidem ultra lege finitam quantitatem expositae minime actis intimatae fuerint, specialis earum confirmatio ex eo tempore uim habeat, ex quo eaedem donationes confirmatae sunt.

2Sin uero uel non amplior sit donatio uel, cum amplior esset, in actis insinuata sit, tunc et silentium donatoris uel donatricis et specialis confirmatio ad illud tempus referatur, quo donatio conscripta sit: sicut et alias ratihabitiones negotiorum ad illa reduci tempora oportet, in quibus contracta sunt. nec in ceterum subtilem diuisionem facti uel iuris introduci posse.

D. III id. Dec. dn. Iustiniano A. II cons.

26 · Idem A. Menae pp.

pr.Donationes, quas diuinus imperator in piissimam reginam suam coniugem uel illa in serenissimum maritum contulerit, ilico ualere sancimus et plenissimam habere firmitatem, utpote imperialibus contractibus legis uicem obtinentibus minimeque opitulatione quadam extrinsecus egentibus.

D. VIII id. April. Constantinopoli Decio uc. cons.

27 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Si unus ex his, qui matrimonio fuerant copulati, in alium donatione facta ab hostibus captus est et in seruitutem deductus et postea ibi morte peremptus, quaerebatur, an huiusmodi liberalitas, quam antea fecit, ex hoc roborari uidetur an uacillare: et iterum si donator quidem in ciuitate Romana constitutus decesserit, mortis autem eius tempore is qui donationem accepit in captiuitate degebat et postea reuersus est, an uidetur et tunc donatio rata haberi.

1Cum itaque in utroque casu oportet augusto remedio causam dirimi, cum nihil aliud tam peculiare est imperiali maiestati quam humanitas, per quam solam dei seruatur imitatio, in ambobus casibus donationem firmam esse censemus.

D. k. Dec. Lampadio et Oresta uu. cc. conss.