C. 5.17DE REPUDIIS ET IUDICIO DE MORIBUS SUBLATO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. Auitianae.
pr.Matrimonium quidem deportatione uel aqua et igni interdictione non soluitur, si casus, in quem maritus incidit, non mutet uxoris adfectionem. ideoque dotis actio ipso iure non competit, sed indotatam esse eam, cuius laudandum propositum est, nec ratio aequitatis nec exempla permittunt.
PP. non. Nou. Alexandro A. III et Dione conss.
2 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. et Valerianus C. Paulinae.
pr.Liberum est filiae tuae, si sponsum suum post tres peregrinationis annos expectandum sibi ultra non putat, omissa spe huius coniunctionis matrimonium facere, ne opportunum nubendi tempus amittat, cum posset nuntium remittere, si praesente eo consilium mutare uoluisset.
PP. VII k. April. Aemiliano et Basso conss.
3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Tullio.
pr.Dubium non est omnia omnino, quae consilio recte geruntur, iure meritoque effectu et firmitate niti.
1Quare si tu dotem pro muliere dedisti et ex morte eius repetitionem stipulatus es, circumscribendi autem tui causa ficto repudio matrimonium breui tempore rescissum est, res dotales, quas ante nuptias obtulisti, praeses prouinciae recipere te non dubitabit.
2Certum est enim daturum operam moderatorem prouinciae, ut, quae contra fas gesta sunt, fructum calliditatis obtinere non possint, cum nobis huiusmodi commenta displiceant.
3Imaginarios enim nuntios (id est repudia) nullius esse momenti, siue nuptiis fingant se renuntiasse siue sponsalibus, etiam ueteribus iuris auctoribus placuit.
D. II k. Sept. Tiberiade ipsis AA. conss.
4 · Idem AA. et CC. Pisoni.
pr.Filiae diuortium in potestate matris non est.
D. III k. Ian. Sirmi CC. conss.
5 · Idem AA. et CC. Scyrioni.
pr.Dissentientis patris, qui initio consensit matrimonio, cum marito concordante uxore filia familias ratam non haberi uoluntatem diuus Marcus pater noster religiosissimus imperator constituit, nisi magna et iusta causa interueniente hoc pater fecerit.
1Inuitam autem ad maritum redire nulla iuris praecepit constitutio.
2Emancipatae uero filiae pater diuortium in arbitrio suo non habet.
D. V k. Sept. Nicomediae CC. conss.
6 · Idem AA. et CC. Phoebo.
pr.Licet repudii libellus non fuerit traditus uel cognitus marito, dissoluitur matrimonium.
D. XVIII k. Ian. Nicomediae CC. conss.
7 · Imp. Constantinus A. ad Delmatium.
pr.Uxor, quae in militiam profecto marito post interuentum annorum quattuor nullum sospitatis eius potuit habere indicium atque ideo de nuptiis alterius cogitauit nec tamen ante nupsit, quam libello ducem super hoc suo uoto conuenit, non uidetur nuptias inisse furtiuas nec dotis amissionem sustinere nec capitali poenae esse obnoxia, quae post tam magni temporis iugitatem non temere nec clanculo, sed publice contestatione deposita nupsisse firmatur.
1Ideoque obseruandum est, ut, si adulterii suspicio nulla sit nec coniunctio furtiua detegitur, nullum periculum ab his quorum coniugio erant copulatae uereantur, cum, si conscientia maritalis tori furtim esset uiolata, disciplinae ratio poenam congruam flagitaret.
D. ... Naisso Feliciano et Titiano conss.
8 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Ormisdae pp.
pr.Consensu licita matrimonia posse contrahi, contracta non nisi misso repudio solui praecipimus. solutionem etenim matrimonii difficiliorem debere esse fauor imperat liberorum.
1Causas autem repudii hac saluberrima lege apertius designamus. sicut enim sine iusta causa dissolui matrimonia iusto limite prohibemus, ita aduersa necessitate pressum uel pressam, quamuis infausto, attamen necessario auxilio cupimus liberari.
2Si qua igitur maritum suum adulterum aut homicidam uel ueneficum uel certe contra nostrum imperium aliquid molientem uel falsitatis crimine condemnatum inuenerit, si sepulchrorum dissolutorem, si sacris aedibus aliquid subtrahentem, si latronem uel latronum susceptorem uel abactorem aut plagiarium uel ad contemptum sui domi suae ipsa inspiciente cum impudicis mulieribus (quod maxime etiam castas exasperat) coetum ineuntem, si suae uitae ueneno aut gladio uel alio simili modo insidiantem, si se uerberibus, quae ab ingenuis aliena sunt, adficientem probauerit, tunc repudii auxilio uti necessariam ei permittimus libertatem et causas discidii legibus comprobare.
3Vir quoque pari fine claudetur nec licebit ei sine causis apertius designatis propriam repudiare iugalem, nec ullo modo expellat nisi adulteram, nisi ueneficam aut homicidam aut plagiariam aut sepulchrorum dissolutricem aut ex sacris aedibus aliquid subtrahentem aut latronum fautricem aut extraneorum uirorum se ignorante uel nolente conuiuia appetentem aut ipso inuito sine iusta et probabili causa foris scilicet pernoctantem, nisi circensibus uel theatralibus ludis uel harenarum spectaculis in ipsis locis, in quibus haec adsolent celebrari, se prohibente gaudentem, nisi sui ueneno uel gladio aut alio simili modo insidiatricem, uel contra nostrum imperium aliquid machinantibus consciam, seu falsitatis se crimini immiscentem inuenerit, aut manus audaces sibi probauerit ingerentem: tunc enim necessariam ei discedendi permittimus facultatem et causas discidii legibus comprobare.
4Haec nisi uir uel mulier obseruauerint, ultrici prouidentissimae legis poena plectentur. nam mulier si contempta lege repudium mittendum esse temptauerit, suam dotem et ante nuptias donationem amittat nec intra quinquennium nubendi habeat denuo potestatem: aequum est enim eam interim carere conubio, quo se monstrauit indignam.
4aQuod si praeter haec nupserit, erit ipsa quidem infamis, conubium uero illud nolumus nuncupari: insuper etiam arguendi hoc ipsum uolenti concedimus libertatem.
4bSi uero causam probauerit intentatam, tunc eam et dotem recuperare et ante nuptias donationem lucro habere aut legibus uindicare censemus et nubendi post annum ei, ne quis de prole dubitet, permittimus facultatem.
5Virum etiam, si mulierem interdicta arguerit attemptantem, tam dotem quam ante nuptias donationem sibi habere seu uindicare uxoremque, si uelit, statim ducere hac iusta definitione sancimus. sin autem aliter uxori suae renuntiare uoluerit, dotem redhibeat et ante nuptias donationem amittat.
6Seruis scilicet seu ancillis puberibus, si crimen adulterii uel maiestatis ingeritur, tam uiri quam mulieris ad examinandam causam repudii, quo ueritas aut facilius eruatur aut liquidius detegatur, si tamen alia documenta defecerint, quaestionibus subdendis. super plagis etiam, prout dictum est, illatis ab alterutro commouendis easdem probationes (quoniam non facile quae domi geruntur per alienos poterunt confiteri) uolumus obseruari.
7Si uero filio seu filiis, filia seu filiabus extantibus repudium missum est, omne quidquid ex nuptiis lucratum est filio seu filiis, filiae seu filiabus post mortem accipientis seruari, id est si pater temere repudium miserit, donationem ante nuptias a matre seruari, si mater, dotem ipsam eidem uel eisdem filio seu filiae patre moriente dimitti censemus: patri uidelicet uel matri in scribendis filiis heredibus, unum seu unam uel omnes si scribere uel uni ex his donare uelit, electione seruata.
7aNec ullam alienandi seu supponendi memoratas res permittimus facultatem: sed si aliquid ex isdem rebus defuerit, ab heredibus seu earum detentatoribus, si tamen non ipsos heredes scripserit aut scripti filii non adierint, praecipimus resarciri, ut etiam hoc modo inconsulti animi ad repudium mittendum detrimento retrahantur.
8Pactiones sane, si quae aduersus praesentia scita nostrae maiestatis fuerint attemptandae, tamquam legum contrarias nullam habere uolumus firmitatem.
D. V id. Ian. Protogene et Asterio conss.
9 · Imp. Anastasius A. Theodoro.
pr.Si constante matrimonio communi consensu tam mariti quam mulieris repudium sit missum, quo nulla causa continetur, quae consultissimae constitutioni diuae memoriae Theodosii et Valentiniani inserta est, licebit mulieri non quinquennium expectare, sed post annum ad secundas nuptias conuolare.
D. XV k. Mart. Anastasio A. II cons.
10 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.In causis iam dudum specialiter definitis, ex quibus recte mittuntur repudia, illam addimus, ut, si maritus uxori ab initio matrimonii usque ad duos continuos annos computandos coire minime propter naturalem imbecillitatem ualeat, possit mulier uel eius parentes sine periculo dotis amittendae repudium marito mittere, ita tamen, ut ante nuptias donatio eidem marito seruetur.
D. III id. Dec. dn. Iustiniano A. pp. II cons.
11 · Idem A. Hermogeni magistro officiorum.
pr.Iubemus, ut, quicumque mulierem cum uoluntate parentium aut, si parentes non habuerit, sua uoluntate maritali adfectu in matrimonium acceperit, etiamsi dotalia instrumenta non intercesserint nec dos data fuerit, tamquam si cum instrumentis dotalibus tale matrimonium processisset, firmum coniugium eorum habeatur: non enim dotibus, sed adfectu matrimonia contrahuntur.
1Si quis autem eam, quam sine dote uxorem acceperat, a coniugio suo repellere uoluerit, non alias ei hoc facere licebit, nisi talis culpa intercesserit, quae a nostris legibus condemnatur.
1aSi uero sine culpa eam reiecerit uel ipse talem culpam contra innocentem mulierem commiserit, compellatur ei quartam partem propriae substantiae pro rata portione persoluere, ut, si quidem quadringentarum librarum auri uel amplius uir substantiam habeat, centum libras auri mulieri praestet et nihil amplius, etsi quantamcumque substantiam possideat: sin uero minus quadringentis libris auri puta substantia eius fuerit, tunc quarta pars computatione facta purae substantiae eius usque ad minimam quantitatem mulieri detur.
1bEodem modo seruando et in mulieribus, quae indotatae constitutae sine culpa mariti constitutionibus cognita eos repudiauerint uel ipsae culpam innocenti marito praebuerint, ut ex utraque parte aequa lance et aequitas et poena seruetur.
1cHoc lucro quartae partis filiis quidem non extantibus ipsis uiro et mulieri competenti et ab his quo modo uoluerint disponendo, filiis autem et deinceps personis ex eodem matrimonio interuenientibus eis seruando ad similitudinem dotis et propter nuptias donationis per omnia, quae super his statuta sunt.
2Inter culpas autem uxoris constitutionibus enumeratas et has addimus, si forte uxor sua ope uel ex industria abortum fecerit, uel ita luxuriosa est, ut commune lauacrum uiris libidinis causa habere audeat, uel, dum est in matrimonio, alium maritum fieri sibi conata fuerit.
2aEt in his enim causis locum habere constitutiones sancimus, quae de culpa tam mariti quam uxoris loquuntur, ut, quemadmodum dos et donatio propter nuptias perit, ita et mulieres indotatae in quartam partem, quam et uiris et mulieribus ex hac lege destinauimus, amissionis periculum sustineant.
2bIudicio de moribus, quod antea quidem in antiquis legibus positum erat, non autem frequentabatur, penitus abolito: omnibus etenim causis requisitis et perlectis, quas antiquitas introducebat, nihil ualidum praeter eas, quas anteriores constitutiones et praesens dispositio introduxit, inuenimus.
D. XV k. Dec. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A. III cons.
12 · Ὁ αὐτὸς βασιλεὺς Ἰωάννῃ ὑπάρχῳ πραιτωρίων.
pr.Ζητήσεως εἰς ἡμᾶς ἐλθούσης τοιαύτης τινὸς ἐκ τῆς Κωνσταντινίσων πόλεως, ἥπερ μία τῶν ἐπὶ τῆς Ὀσροηνῆς πόλεών ἐστι, ἔγνωμεν, ὡς παῖδές τινες πονηροὶ τοῖς ἑαυτῶν ἐπιβουλεύοντες πατράσιν παρὰ τὴν τῶν πατέρων γνώμην διέλυσαν τὰ πρὸς τὰς γαμετὰς συνοικέσια ταῖς γαμεταῖς συνεργασάμενοι ....... ‖ αὐταῖς την ...... τῆς πρὸ γάμου δωρεᾶς [ε]ἴσπρα[ξ]ι[ν] * ‖ ἐντεῦθεν ι ....... ‖ *οντας προῖκας ἢ πρὸ γάμ[ο]υ δωρεὰς ἢ καὶ ὑποδεξα[μένους ὑποβάλ]λοντες τοιαύταις ἀπαιτήσεσιν του *** ἀπόρους τελευτᾶν παν ... ‖ ***η*α****** δι᾿ αἰσχύνην κατ .. ‖ .... αἱ γαμεταὶ .... ‖ ἄποροι ....... ‖ .......... ‖ .......... ‖ .... θ[εσπ]ίζομεν .. ‖ .......... ‖ ......... ‖ ..... εἴτε ἄρρενες ε[ἴτε] ‖ θήλειαι, διαλ[ύε]ιν τὰ πρὸς τοὺς [ὁ‖μοζύγ]ους κατα[στάντα] συ[νοι]‖κέ[σια] εἰς βλάβην καὶ ζημίαν τῶν ‖ [τὰς προῖ]κ[α]ς [ἢ τὰς] πρ[ὸ] γάμου δωρεὰς ἐπιδεδωκότων ἢ ὑποδεξαμένων γονέων ἀρρένων τε καὶ θηλειῶν· καὶ ὥσπερ ὁ γάμος οὐκ ἂν **‖***** εἰ μὴ συναινέσει τῶν ἐχόντων [τοὺς] παῖδας ὑπε[ξ]ουσίους [οὔ‖τως οὐδὲ λύειν τοὺς γάμους παρὰ γνώμην] τῶν γονέων .. ‖ .... κἂν εἴ τι τοιοῦτο παρὰ τῶν παίδων [με]λετηθείη, μηδεμίαν εἶναι κατὰ τῶν γονέων εἴσπραξιν προικὸς ἢ προγαμιαίας δωρεᾶς, κἂν εἰ τύχοιεν αὐτοὶ ταύτας ἐπιδεδωκότες ἢ ὑποδεξάμενοι, ἀλλ᾿ ἐπ᾿ αὐτὸν τὸν τοῦτο πεπραχότα φέρεσθαι καὶ τὸν ἐντεῦθεν κίνδυνον· ταύτην γὰρ τῆς κακουργίας ἐπιτίθεμεν τὴν ποινὴν τοῖς οὕτως ἀσεβῶς τοῖς πράγμασι χρωμένοις, ὡς καὶ ἑαυτοῖς αἰσχύνην καὶ τοῖς γεγεννηκόσιν τὴν ἐντεῦθεν ἐνάγειν ἀπορίαν. καὶ γὰρ ἀνόητον ... καὶ [ἄτ]οπον τοῖς μὲν πατράσιν ἀπηγορεῦσθαι, καθάπερ Μάρκῳ τῷ φιλοσοφωτάτῳ τῶν αὐτοκρατόρων ἐδόκει, δίχα τῆς τῶν παίδων συναινέσεως διαλύειν τὸν γάμον μεγάλης ἐκτὸς καὶ ἀπαραιτήτου προφάσεως, τοῖς δὲ παισὶν ἴσως καὶ νέοις οὖσιν καὶ οὐδὲ τὸ συμφέρον ἐπισταμένοις ἢ καὶ ἐξεπίτηδες, καθάπερ εἰπόντες ἔφθημεν, κακουργοῦσιν δοθῆναι παρρησίαν ἑαυτοὺς μὲν αἰσχύνειν, ζημιοῦν δὲ τοὺς γεγεννηκότας.
D. III id. Aug. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A. IIII et Paulino uc. conss.