C. 5.18SOLUTO MATRIMONIO DOS QUEMADMODUM PETATUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Geminae.
pr.Dubium non est post aestimationem dotis pactione uel stipulatione interposita, ut ipsae res, si dissoluto matrimonio extarent, uxori reddantur, ancillas cum partu ex stipulatu iudicio restitui oportere.
PP. III id. April. Laterano et Rufino conss.
2 · Idem AA. Aquiliae.
pr.Secundum rationem iuris existimas restitui tibi debere dotem a fisco, qui bona damnati patris tui suscepit. licet enim uiro quondam tuo pater tuus heres extiterit, attamen iuri tuo hoc derogari non potest, cum et ipse pater sine uoluntate tua nec exigere nec accipere dotem poterat.
PP. prid. non. April. Apro et Maximo conss.
3 · Imp. Antoninus A. Hostiliae.
pr.Si ignorans statum Erotis ut liberum duxisti et dotem dedisti isque postea seruus est iudicatus, dotem ex peculio recipies et si quid praeterea tibi debuisse eum apparuerit. filii autem tui, ut ex libera nati incerto tamen patre, spurii ingenui intelleguntur.
PP. VI k. Sept. Laeto II et Cereale conss.
4 · Idem A.) Apollonio.
pr.Dos a patre profecta, si in matrimonio decesserit mulier filia familias, ad patrem redire debet.
PP. XVI k. Sept. Fusco II et Dextro conss.
5 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. et Valerianus C. Tauro.
pr.Si quidem uiuit apud hostes uxor tua, nondum frater eius quasi heres dotem repetere potest. si uero diem functa est et hereditatem eius possit uindicare, dotis quoque repetitio ei iure competit, cum in stipulatum deducta sit.
PP. II non. Mai. Aemiliano et Basso conss.
6 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Alexandriae et Neroni.
pr.Si circumscripta matre uestra uiliore pretio dotales res aestimatae sunt, quid super huiusmodi contractuum uitio statutum sit, uulgo patet.
1Proinde si dolosis artibus mariti circumuentam matrem uestram iniqua aestimatione circumscriptam apud praesidem prouinciae euidentibus probationibus ostenderitis, quando possidentibus uobis ad obtinenda praedia etiam doli mali exceptionis potestas opituletur, sciet, quatenus religionem iudicationis suae temperare debeat.
2Sin autem etiam maritus in aestimatione grauatum se adleget, ueritate examinata non amplius quam pretium iustum restituere compellatur.
3Haec tum locum habent, cum res in natura sunt. si tamen extinctae sint, pretium, quod dotali instrumento inditum sit, id considerabitur.
PP. VII k. Nou. ipsis AA. conss.
7 · Idem AA. et CC. Erotio.
pr.Filiae pecuniam adimere, quam habes in potestate, minime prohiberis. nam si pro ea dotem dedisti, hanc constante matrimonio ne consentiente quidem ipsa, matrimonio autem dissoluto inuita repetere non potes.
S. V id. Febr. Sirmi CC. conss.
8 · Idem AA. et CC. Sallustiae.
pr.Nec maritus, licet post diuortium in quantum facere possit condemnandus est, post idoneus factus, qui non reddiderat integrum, residuam probabiliter solutionem recusat. at cum eius heredes in solidum conueniendos non ambigitur, ne cum his soluendo factis experiri non possis, superstitiosam geris sollicitudinem.
D. XIII k. April. Sirmi CC. conss.
9 · Idem AA. et CC. Marciae.
pr.Dotis actione successores mariti super eo, quod ei dotis nomine fuerat datum, conuenire debes. ingrediendi enim in possessionem rerum dotalium, heredibus mariti non consentientibus, sine auctoritate competentis iudicis nullam habes facultatem.
S. d. VIII k. Nou. CC. conss.
10 · Idem AA. et CC. Epigono.
pr.Si socero filiae tuae dotem dedisti, licet in eius positus potestate gener tuus rebus humanis exemptus sit, tamen non de peculio, sed in solidum a te consentiente filia conuentum eum satis oportet facere.
S. VII id. Nou. Heracliae CC. conss.
11 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Mariniano pp.
pr.Si constante matrimonio maritus fatali fuerit sorte consumptus, dos, quae data dicitur uel promissa ex eius uxoris facultatibus, ad eam reuertatur, nihilque sibi ex hoc defuncti heres audeat uindicare, quod ad mulierem recurrere fecit obitus maritalis.
D. III non. Nou. Rauennae Honorio XIII et Theodosio X AA. conss.