IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.19SI DOS CONSTANTE MATRIMONIO SOLUTA FUERIT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Mariniano pp.

pr.Si constante matrimonio a marito uxori dos sine causa legitima refusa est, quod legibus stare non potest, quia donationis instar perspicitur obtinere, eadem uxore defuncta ab eius heredibus cum fructibus ex die refusae dotis marito restituatur, ita ut proprietas eiusdem liberis ex eadem susceptis alienari contra leges a marito non possit.

D. III non. Nou. Rauennae Honorio XIII et Theodosio X AA. conss.