IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.20NE FIDEIUSSORES VEL MANDATORES DOTIUM DENTUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. Cynegio pp.

pr.Siue ex iure siue ex consuetudine lex proficiscitur, ut uir uxori fideiussorem seruandae dotis exhibeat, eam iubemus aboleri.

D. VIII non. Sept. Eucherio et Syagrio conss.

2 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.

pr.Generali definitione constitutionem pristinam ampliantes sancimus nullam esse satisdationem uel mandatum pro dote exigendum uel a marito uel a parte eius uel ab omnibus qui dotem suscipiunt. si enim credendam mulier se suamque dotem parti mariti existimauit, quare fideiussor uel alius intercessor exigitur, ut causa perfidiae in conubio eorum generetur?

D. X k. Aug. Lampadio et Oresta conss.