C. 5.21RERUM AMOTARUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. Polydeucae.
pr.Compensationis aequitatem iure postulas. non enim prius exsolui quod debere te constiterit aequum est, quam petitioni mutuae responsum fuerit, eo magis, quod ea te persequi dicis, quae diuortii causa amota quereris.
1Cum igitur apud competentem iudicem ex stipulatu conueniaris, apud eundem doce tui iuris res ablatas esse.
PP. XVI k. Dec. Alexandro A. III et Dione conss.
2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Sereno.
pr.Diuortii gratia rebus uxoris amotis a marito uel ab uxore mariti rerum amotarum edicto perpetuo permittitur actio. constante etenim matrimonio neutri eorum neque poenalis neque famosa actio competit, sed de damno in factum datur actio.
D. V k. Oct. ipsis AA. conss.
3 · Idem AA. et CC. Quartioni.
pr.De rebus, quas diuortii causa quondam uxorem tuam abstulisse proponis, rerum amotarum actione contra successores eius non in solidum, sed quantum ad eos peruenit, quod si res extent, dominii uindicatione uti non prohiberis.
D. V non. Dec. ipsis AA. conss.