C. 5.8SI NUPTIAE EX RESCRIPTO PETANTUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Theodoro pp.
pr.Quidam uetusti iuris ordine praetermisso obreptione precum nuptias, quas se intellegunt non mereri, de nobis existimant postulandas, saepe habere puellae consensum confingentes. quapropter tale sponsalium genus praesentis legis definitione prohibemus.
1Si quis igitur contra hanc definitionem nuptias precum subreptione meruerit, amissionem bonorum et poenam deportationis subiturum se esse non ambigat et amisso iure matrimonii, quod prohibita usurpatione meruerit, filios se ex hac coniunctione susceptos iustos non habiturum nec umquam postulatae indulgentiae adnotationisue indulto efficacem se ueniae effectum meruisse: exceptis his, qui parentum sponsionem de nuptiis filiarum impleri desiderant uel sponsalia, hoc est arrarum data nomine, reddi sibi praecepto legum cum statuta poena deposcunt.
D. k. Febr. Rauennae Honorio VIII et Theodosio III AA. conss.
2 · Imp. Zeno A. Basilio pp.
pr.Nefandissimum scelus fratris sororisue filiae nuptiarum, quod sacratissimis constitutionibus sub grauissimae poenae interminatione damnatum est, iterato praesentis diuinae sanctionis tenore modis omnibus prohibemus.
1Precandi quoque in posterum super tali coniugio, immo potius contagio, cunctis licentiam denegamus, ut unusquisque cognoscat impetrationem quoque rei, cuius est denegata petitio, nec si per subreptionem post hunc diem obtinuerit, sibimet profuturam.