C. 5.55SI TUTOR NON GESSERIT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. Zotico.
pr.Certum est non solum eos qui gesserunt, sed etiam qui gerere debuerunt tutelam teneri etiam in ea, quae a contutoribus seruari non potuerunt, si modo, cum suspectos facere deberent, id officium omiserunt.
1Tu autem, etsi contra patronum tuum famosam actionem instituere non potuisti, prouidere tamen, ne quid tutelae deesset, necessariis postulationibus apud eum, cuius de ea re iurisdictio fuit, potuisti.
PP. prid. id. Mai. Maximo II et Aeliano conss.
2 · Idem A. Iusto.
pr.Qui se non immiscuerunt tutelae uel curae, ex persona eorum, qui gesserunt et idonei sunt, non onerantur. si qua uero sunt, quae, cum geri debuerunt, omissa sunt, latae culpae ratio omnes aequaliter tenet.
PP. VIII k. Mai. Iuliano et Crispino conss.