C. 5.56DE USURIS PUPILLARIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Praesentino.
pr.Tutorem uel curatorem pecuniae, quam in usus suos conuertit, legitimas usuras praestare debere olim placuit.
PP. non. Iun. Antonino A. IIII et Balbino conss.
2 · Imp. Alexander A. Ampliato.
pr.Eius, quod ex causa tutelae debetur, usuras praestari oportere dubium non est, quamuis aliis pro participe muneris necessitas solutionis inrogetur, quia id non alias contingit, quam si cessatio contutoris in suspecto faciendo imputari possit.
PP. XIII k. Iul. Iuliano et Crispino conss.
3 · Idem A. Vitalio.
pr.Si pecuniam pupillarem neque idoneis hominibus credere neque in emptionem possessionum conuertere potuisti, non ignorabit iudex usuras eius a te exigi non oportere.
PP. id. April. Modesto et Probo conss.
4 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Aurelio.
pr.Pupillus agere uobiscum actione tutelae compelli non potest.
1Verum aduersus futuram calumniam et ut, si quid ei debetis, cursus eius inhibeatur usurarum, denuntiationibus frequenter interpositis ad iudicium eum prouocate ac, si rem dissimulatione proferat, actis apud praesidem prouinciae factis uoluntatis uestrae rationem declarate: quo facto tam uobis ipsis quam securitati filiorum uestrorum consulatis.
2Quod et in curatoribus locum habet.
PP. III id. Febr. Sirmi CC. conss.