C. 5.54DE HEREDIBUS TUTORUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Fusciano.
pr.Heredes tutoris ob neglegentiam, quae non latae culpae comparari possit, condemnari non oportet, si non contra tutorem lis inchoata est neque ex damno pupilli lucrum captatum aut gratiae praestitum sit.
PP. VI id. Mart. Laterano et Rufino conss.
2 · Imp. Antoninus A. Valentiniano et Materno.
pr.Pater uester tutor uel curator datus si se non excusauit, non ideo uos minus heredes eius tutelae uel utili iudicio conueniri potestis, quod eam tutelam seu curam non administrasse dicitis: nam etiam cessationis ratio reddenda est.
1Prius tamen propter actum suum eos conueniendos esse qui administrauerint saepe rescriptum est.
PP. XI k. Mart. Antonino A. IIII et Balbino conss.
3 · Idem A. Auitae.
pr.Aduersus heredes quondam tutoris tui tutelae actione consiste. in iudicium autem ueniet etiam id, quod tibi tutor ex causa fideiussionis debuit.
PP. III non. Iul. Antonino A. IIII et Balbino conss.
4 · Imp. Alexander A. Frontino.
pr.Heredes eorum, qui tutelam uel curam administrauerint, si quid ad eos ex re pupilli uel adulti peruenit, restituere coguntur: et in eo autem, quod tutor uel curator administrare debuit nec administrauit, rationem reddere eos debere non est ambigendum.
PP. VIII k. Nou. Alexandro A. III et Dione conss.