IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.53DE IN LITEM IURANDO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Asclepiodoto.

pr.Aduersus heredem tutoris ad transferendam tutelam iudicem accipiens tempore litis ad puberem instrumenta pertinentia restitui desiderabis. quod si dolo non exhibeantur, in litem iurandi tibi facultas erit, modo si quondam pupillo debitam adfectionem ad uincula quoque religionis extendere uolueris.

PP. k. Aug. Geta II cons.

2 · Imp. Antoninus A. Seuero.

pr.Is, qui rationes tutelae seu curae reposcit, inuitus in litem iurare compelli non potest. sed uolens ita demum audiendus est, si heres per longam successionem tutoris instrumenta pupillaria dolo circumueniendi pupilli gratia exhibere non uult.

1Sin uero neque dolus neque lata culpa neque fraus heredis conuincetur, omissa iurisiurandi facultate iudex de ueritate cognoscet, quae etiam argumentis liquidis inuestigari potest.

PP. XI k. Oct. duobus Aspris conss.

3 · Idem A. Prisciano militi.

pr.Summa sententia comprehensa, quam cessantibus curatoribus quondam tuis iudex secutus iurisiurandi a te prolati religionem in condemnationem deduxit, minui pacto non potuit.

PP. k. Iul. Laeto II Cereale conss.

4 · Imp. Gordianus A. Muciano.

pr.Alio iure est tutor, alio heres eius. tutor enim inuentarium ceteraque instrumenta si non proferat, in litem iusiurandum aduersus se potest admittere: at enim heres eius ita demum, si reperta in hereditate dolo malo non exhibeat.

1Sed cum aduersus ipsum tutorem litem contestatam esse dicatis, transferentibus in heredes eius actionem praeses prouinciae partes suas exhibebit non ignorans, nisi exhibeantur instrumenta, quatenus iuxta formam constitutionum partes suas debeat moderari.

PP. VII k. Oct. Pio et Pontiano conss.

5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Artemidoro.

pr.Licet aduersus heredes ob non factum inuentarium iusiurandum in actione tutelae praetermitti placuerit, iudicem tamen uelut ex dolo tutoris aliis indiciis instructum aduersus eos ferre sententiam conuenit.

S. VIII k. Ian. Nicomediae CC. conss.