IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.52DE DIVIDENDA TUTELA ET PRO QUA PARTE QUISQUE TUTORUM CONVENIATUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Gordianus A. Optato.

pr.Si post finitum administrationis officium collegae tui indemnitati praestandae idonei fuerunt posteaque, dum non conueniuntur, minus idonei effecti sunt, uitium alienae cessationis ad dispendium tuum pertinere iuris ratio non patitur.

PP. VI id. Mai. Gordiano A. II et Pompeiano conss.

2 · Imppp. Carus Carinus et Numerianus AAA. Primigenio.

pr.Si diuisio administrationis inter tutores siue curatores in eodem loco seu prouincia constitutos necdum fuit, licentiam habet adulescens et unum eorum eligere et totum debitum exigere, cessione uidelicet ab eo aduersus ceteros tutores seu curatores actionum ei competentium facienda.

1In diuisionem autem administratione deducta siue a praeside siue a testatoris uoluntate unumquemque pro sua administratione conuenire potest, periculum inuicem tutoribus seu curatoribus non sustinentibus, nisi per dolum aut culpam suspectum non remouerunt uel tarde suspicionis rationem mouerunt, cum alter eorum non soluendo effectus sit, uel suspicionis causam agendo sua sponte iura pupilli prodiderunt.

2Nec prodest eis dicentibus contutorem suum non administrasse pupillares res.

3Sin uero ipsi inter se res administrationis diuiserunt, non prohibetur adulescens et unum ex his in solidum conuenire, ita ut actiones, quas aduersus alios habet, ad electum transferat.

PP. Hemesae XV k. April. Carino II et Numeriano AA. conss.

3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Zotico.

pr.Licet tutorum conuentione mutuum periculum minime finiatur, tamen eum qui administrauit, si soluendo sit, in primo loco eiusque successores conueniendos esse non ambigitur.

S. IIII k. Oct. CC. conss.