IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.51ARBITRIUM TUTELAE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Leoni.

pr.Cum tutelae administratae ratio a te peti coeperit, neque ueritati neque iustis probationibus officit, quod (ut dicis) testator modum patrimonii sui uerbis testamenti ampliauit uel minuit.

PP. V k. Oct. Romae duobus Aspris conss.

2 · Idem A. Praesentino.

pr.Nomina paternorum debitorum si idonea fuerunt initio susceptae tutelae et per latam culpam tutorum minus idonea tempore tutelae esse coeperunt, iudex qui super ea re datus fuerit dispiciet: et si palam dolo tutoris uel manifesta neglegentia cessatur, tutelae iudicio damnum, quod ex cessatione accidisset, pupillo praestandum esse statuere curabit.

PP. non. Iul. Antonino A. IIII et Balbino conss.

3 · Idem A. Vitalio.

pr.Curator, qui post decretum praesidis, sublata pecunia, quae ad comparationem possessionis fuerat deposita, praedium sibi comparauit, elige, utrum malis in emptione tibi negotium eum gessisse, an, quia in usus suos conuersae pecuniae sunt, legitimas usuras ab eo accipere: secundum quae iudex tutelae iudicio redditus partem religionis implebit.

PP. III k. Iul. Romae Laeto II et Cereale conss.

4 · Imp. Alexander A. Aglao.

pr.Eum, qui bonis paternis secundum edicti formam abstentus est, hereditariis actionibus conueniri nulla ratio suadet.

1Nec ad rem facit, quod aduersus curatores, si non consulte abstentus sit, actio competat: nihil quippe in ea quae ex officio gesta sunt uel geri debebunt ueniet, sed culpa solum quantique interfuit eius non fuisse abstentum aestimatur.

2Cui consequens est, ut, si propter eam causam transegisti cum curatoribus, nulla aduersus te creditoribus patris tui petitio competat.

PP. III k. Mai. Alexandro A. cons.

5 · Imp. Gordianus A. Victorino.

pr.Omnes tutores seu heredes eorum, qui administrauerunt tutelam, ad eundem iudicem ire debere iam pridem constitutum est. cum igitur patrem tuum cum alio tutelam administrasse adlegas, praeses prouinciae eundem iudicem aduersus te atque heredes contutorum patris tui dare debebit, quatenus quisque condemnari debeat, examinaturum.

PP. X k. Aug. Pio et Pontiano conss.

6 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Septimo et Cononi.

pr.Cum interdictae uenditionis uitium etiam pretii fraude tutor uester cumulasse proponatur, non dubitabit praeses prouinciae, quando uenditionem confirmare uoluistis, residuum pretium cum usuris uenditae a tutore possessionis celeriter uobis restitui iubere.

1Quod autem petitis ab heredibus eius qui uendidit pretium uobis exsolui, superfluo a nobis desideratis, quia nec praesidis experientiam possit latere, tutores qui gesserint siue heredes eorum ob ea negotia, quae per eos administrata sunt, principali loco conueniri debere, ceteris ob culpae rationem non seruati detrimenti periculo substitutis, uel, si pariter administrasse doceantur, etiam aduersus unum liberum experiundi arbitrium competere, ita ut actiones, quas aduersus alios habetis, ad electum transferantur.

PP. IIII k. Sept. ipsis IIII et III AA. conss.

7 · Idem AA. et CC. Alexandro.

pr.Quidquid tutoris dolo uel lata culpa uel leui culpa siue curatoris minores amiserint uel, cum possent, non quaesierint, hoc etiam in tutelae siue negotiorum gestorum utile iudicium uenire non est incerti iuris.

S. prid. id. April. AA. conss.

8 · Idem AA. et CC. Dalmatio.

pr.Tutores tutelae conueniri longi temporis praescriptio non prohibet. unde si his transactione uel nouatione atque acceptilatione liberationem non praestitisti, apud rectorem prouinciae quaecumque tibi debentur repetere non prohiberis.

S. XVI k. Mai. AA. conss.

9 · Idem AA. et CC. Iuliano.

pr.Tutorem quondam, ut tam rationem quam si quid reliquorum nomine debet reddat, apud praetorem conuenire potes. quamuis enim matrem tuam susceptis bonis uestris indemnitatem pro hac administratione tutori se praestituram promisisse proponatur, tamen aduersus tutorem tibi tutelae, non aduersus matris successores ex stipulatu competit actio.

S. prid. k. Ian. AA. conss.

10 · Idem AA. et CC. Pomponio.

pr.Si defunctus tutelam uestram administrauit, non rerum eius dominium uindicare uel tenere potes, sed tutelae contra eius successores tibi competit actio.

1Debitum autem aliis indiciis probari oportet. nam quod neque ipse neque uxor eius quicquam ante administrationem habuerunt, non idoneum huius continet indicium: nec enim pauperibus industria uel augmentum patrimonii, quod laboribus ac multis casibus quaeritur, interdicendum est.

S. XI k. Febr. Sirmi CC. conss.

11 · Idem AA. et CC. Chrysianae.

pr.Tutor post puberem aetatem puellae si in administratione conexa perseuerauerit, tutelae actione totius temporis rationem praestare cogitur. sin autem post finitam administrationem in isdem rebus minime se immiscuerit, temporis quod insequitur periculum ad eum non pertinet.

S. V k. Dec. Anchialo CC. conss.

12 · Idem AA. et CC. Quintillae.

pr.Tutelae actio tam heredibus quam etiam contra successores competit.

S. X k. Dec. Sirmi CC. conss.

13 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.

pr.Veteris iuris dubitationem decidentes sancimus, si quidem tutor uel curator pro substantia pupilli uel adulti aliquid ubicumque dixerit ad maiorem quantitatem eam reducens, siue pro utilitate pupilli uel adulti siue per solam simplicitatem siue per aliam quamcumque causam, nihil ueritati praeiudicare, sed hoc obtinere, quod ipsius rei inducit natura et mensura pupillaris uel adulti ostendit substantiae.

1Sin autem inuentario publice facto res pupillares uel adulti conscripserit et ipse per huiusmodi scripturam confessus fuerit ampliorem quantitatem substantiae, non esse aliud inspiciendum nisi hoc quod scripsit, et secundum uires eiusdem scripturae patrimonium pupilli uel adulti exigi: neque enim sic homo simplex, immo magis stultus inuenitur, ut et in publico inuentario contra se scribi aliquid patiatur.

2Illo procul dubio obseruando, ut non audeat tutor uel curator res pupillares uel adulti aliter attingere uel ullam sibi communionem ad eas uindicare, nisi prius inuentario publice facto secundum morem solitum res eis tradantur: nisi testatores qui substantiam transmittunt specialiter inuentarium conscribi uetauerint.

3Scituris tutoribus et curatoribus, quod, si inuentarium facere neglexerint, et quasi suspecti ab officio remoueantur et poenis legitimis, quae contra eos interminatae sunt, subiacebunt et postea perpetua macula infamiae notabuntur, neque ab imperiali beneficio absolutione huiusmodi notae fruituri.

D. k. Aug. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.