IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.50DE ALIMENTIS PUPILLO PRAESTANDIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Faustino.

pr.Pupillus, si ei alimenta a tutore suo non praestantur, praesidem prouinciae adeat, qui, ne in alimentorum praestatione mora fiat, partibus suis fungetur.

1Idem est et si de statu pupilli seu adulti et de bonis eius controuersia pendeat.

PP. VI id. Iul. Romae Laeto II et Cereale conss.

2 · Imp. Alexander A. Aufidio.

pr.Quod plerumque postulatur, ut arbitrio praetoris alimenta pro modo facultatum pupillis uel iuuenibus constituantur, pro officio suo hi qui aliena negotia gerunt, ne apud iudicem controuersiam habeant, faciunt.

1Ceterum si bonus uir et innocens tutor arbitrio suo aluit pupillos (quod interdum etiam necesse est fieri, ne secreta patrimonii et suspectum aes alienum, quod melius est interim taceri quam, cum de modo bonorum quaeritur, ultro proferri et apud acta ius dicentis contra utilitatem pupillorum signari), non dubio accepto ferre debebunt ea, quae uir bonus arbitrabitur merito ad exhibitionem educationis ministeria studiaque erogata esse.

2Nec ferendus est iuuenis, qui, cum praesens esset studiisque eruditus atque alitus est, si ea per alium se consecutum non probet, sumptusque recuset, quasi uento uixerit aut nullo liberi hominis studio imbui meruerit.

PP. non. Dec. Maximo II et Aeliano conss.