IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.49UBI PUPILLI EDUCENTUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Dionysodoro.

pr.Educatio pupillorum tuorum nulli magis quam matri eorum, si non uitricum eis induxerit, committenda est.

1Quando autem inter eam et cognatos et tutorem super hoc orta fuerit dubitatio, aditus praeses prouinciae inspecta personarum et qualitate et coniunctione perpendet, ubi puer educari debeat.

2Sin autem aestimauerit, apud quem educari debeat, is necessitatem habebit hoc facere, quod praeses iusserit.

PP. VII id. Febr. Maximo II et Aeliano conss.

2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Gratae.

pr.Utrum nepos tuus ex filia apud te an patruum suum morari debeat, ex singulorum adfectione et qui magis ad suspicionem ex spe successionis propior sit, aestimabitur.

S. XVIII k. Nou. Nicomediae CC. conss.