IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.43DE SUSPECTIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Domitiae.

pr.Libertum tuum et tutorem filii tui, si fraudulenter res eius administrare existimas, suspectum facere potes, modo si officium eius pubertate pupilli finitum non est. nam si eo iure tutor esse desiit, iudicio tutelae conueniendus est.

PP. id. Aug. Romae duobus Aspris conss.

2 · Idem A. Longino.

pr.Curatores quidem suo periculo, quanto tardius ad eos tutela transfertur, cessant. quod si id fraude factum existimas, suspectos eos postula: qui si submoueri meruerint, in locum eorum alios accipies.

PP. id. Ian. Laeto II et Cereale conss.

3 · Imp. Alexander A. Fortunatae.

pr.Praeses prouinciae tutores filiorum tuorum strictioribus remediis adhibitis omnimodo administrationis officium compellet agnoscere. quod si in eadem contumacia perseuerauerint, suspectos postulare, ut alii in locum eorum petantur, non prohiberis.

PP. id. Ian. Alexandro A. III et Dione conss.

4 · Idem A. Thalidae.

pr.Etiam testamento patris tutorem datum suspectum postulare potes, si fraudem tutoris argueris.

PP. V id. Sept. Alexandro A. III et Dione conss.

5 · Idem A. Asclepiadi.

pr.In postulandis suspectis tutoribus seu curatoribus non uires patrimoniorum principaliter, sed an nihil segniter, nihil fraudulenter geratur, perpendi oportet.

PP. VIII k. Ian. Maximo II et Paterno conss.

6 · Imp. Gordianus A. Felici.

pr.Pietatis fungeris munere, qui fratris tui filios, ut necessitudo sanguinis suadet, protegere conaris.

1Si igitur tutores uel curatores eorum non recte administrant, suspectis eis postulatis atque ostensis, ut alii in loco eorum constituantur, facile impetrabis.

2Quod si nihil in fraudem egerunt, uerum ita egeni sunt, ut in eorum administratione fratris tui filiorum substantia periclitetur, an eis iniungendus sit curator, qui idoneis facultatibus sit, rector prouinciae aestimabit.

3Remouendi autem licentia non solum parentibus utriusque sexus, sed etiam cognatis et extraneis et infamibus et ipsi cuius res administrantur, si non impubes sit, arbitrio cognatorum bonae opinionis constitutorum conceditur.

PP. V id. Nou. Pio et Pontiano conss.

7 · Idem A. Gorgoniae.

pr.Eum, quem ut suspectum tutorem uel curatorem accusas, pendente causa cognitionis abstinere ab administratione rerum tuarum, donec causa finiatur, praeses prouinciae iubebit. alius tamen interea in locum eius in administratione rerum ordinandus est.

PP. VII k. Mart. Sabino II et Venusto conss.

8 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Proculo.

pr.Si non suspectum contutorem tuum postulare ac remouere ab administratione bonorum pupilli curaueris, admitti nequaquam potest ratio desiderii tui iam nunc postulantis tutelam tibi nomine eiusdem pupilli restitui.

PP. XIII k. Nou. Peregrino et Aemiliano conss.

9 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Ammiano.

pr.Suspectos tutores ex dolo, non etiam eos, qui ob neglegentiam remoti sunt, infames fieri manifestum est.

S. VIII k. Mai. CC. conss.