IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.44DE IN LITEM DANDO TUTORE VEL CURATORE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Miltiadi.

pr.Si quas petitiones aduersus pupillos tuos habes, dirigere eas potes, adsistentibus causamque defendentibus contutoribus tuis, cum et, si alios tutores non haberent, ad hoc genus litis defendendae curatores accipere deberent.

PP. XIII k. Aug. Antonino A. IIII et Balbino conss.

2 · Imp. Alexander A. Euaristo.

pr.An tibi partis fundi paterni uindicatio competat, is cuius de ea re notio est aestimabit.

1Respicere autem debes officium, in quo te esse tutorem dicis, ne ob eiusmodi petitionem euictione secuta ultra pretii quantitatem auctoris heredem pupillum tuum oneres, qui laudatus per te defendi debeat, cum aut compensationis rationem habere aut contrario tutelae iudicio experiri possis.

2Sed ne tuum ius, si quod habes, impediatur, ad eam rem defendendam, quae aduersus te uindicantem agenda erit, curatores pupillo petuntur.

PP. XII k. Mai. Iuliano et Crispino conss.

3 · Imp. Gallienus A. Valerio.

pr.Ad protegendam causam tutor siue curator datus conueniri non potest administrationis periculo, cum sola suscepti negotii tutela mandata est. si nihil igitur, ut adlegas, praeter negotium gessisti, frustra conueniris.

PP. k. April. Valeriano et Lucillo conss.

4 · Idem A. Irenaeo.

pr.Ad litem datus tutor si quid bona fide erogasti, a contutoribus more solito exigere potes.

PP. k. Nou. Paterno et Arcesilao conss.

5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Tigrani.

pr.Siue ex testamento siue iure legitimo fratris tui filiorum tutelae onus ad te pertineat, uereri non debes de his quaestionibus, quas aduersus fratrem quondam tibi fuisse dicis, cum, si qua emerserit lis, procuratore dato et illis curatore ad litem constituto et sollemnitati iuris, ubi tutor exigitur, et indemnitati utriusque prospici possit.

S. IIII k. Mai. CC. conss.