IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.42DE TUTORE VEL CURATORE QUI SATIS NON DEDIT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Titio et Flauiano.

pr.Si nondum uobis aetas legitima completa est, satisdationem ab his, quos minus idoneos curatores uobis ab aduersario, cum magistratu fungeretur, datos dicitis, postulate. prohibentur enim ab administratione, nisi securitati uestrae satisdatione prospexerint.

PP. non. Iul. Aemiliano et Basso conss.

2 · Idem AA. et Valerianus C. Euploio.

pr.Et eum tutorem qui superest, si secundum praesidis praeceptum et iuris formam satis non dat, remoueri a tutela (si inopia hoc faciat, sine infamia, si fraude, etiam cum nota) aditus prouinciae rector iubebit: et in locum defunctorum alios idoneos substitui praecipiet, praesertim cum patrimonium pupilli noua hereditate auctum esse proponas.

1Tutores autem dati ab heredibus eorum, quos decessisse dicis, rationem tutelae reposcent.

PP. id. Mai. Saeculare et Donato conss.

3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Stratonicae.

pr.In dubium non uenit tutores, qui non testamento dati sunt, administrandi potestatem nisi satisdatione emissa saluam tutelam fore non habere.

1Si igitur tutor, qui pro tutelari officio non cauerat, iudicio expertus est, aduersus eum lata sententia iuri tuo officere non potuit, nec ea quae ab eo gesta sunt ullam firmitatem obtinent.

2Frustra igitur in integrum restitutionis auxilium desideras, quando ea quae ab eo gesta sunt ipso iure irrita sunt.

PP. XVIII k. Ian. Nicomediae Diocletiano III et Maximiano AA. conss.

4 · Idem AA. et CC. Tertullo.

pr.Non omnium tutorum par similisque causa est. quapropter exemplo testamentarii confirmatum a praeside uel datum ex inquisitione non onerari satisdatione rem saluam fore pupillorum manifestum est, pluribus autem datis ex inquisitione tutoribus illum, qui satis secundum formam edicti rem pupilli saluam fore dedit, in administratione praeferri iam dudum obtinuit.

S. id. Dec. Nicomediae CC. conss.

5 · Impp. Constantius et Maximianus AA. et Seuerus et Maximinus CC.

pr.Tutor, qui satisdationem, cum dare debuit, minime interposuit, nihil omnino ex bonis pupilli alienare potest.

1Posteaquam autem ad tutelae administrationem electus est, et bonorum possessionem pupilli nomine agnoscere eum potuisse et cetera eius, quae tempore artarentur, persequi debuisse aperte claret.

D. XI k. Ian. Constantio V et Maximiano V AA. conss.