IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.41NE TUTOR VEL CURATOR VECTIGAL CONDUCAT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Sexto.

pr.Competens iudex non ignorat non esse admittendos ad uectigalia conducenda eos, qui pupillorum uel adulescentium tutelam seu curam administrant uel eius administrationis rationem nondum reddiderunt.

1Sed quamuis contra interdictum ad uectigale conducendum accesseris, tamen, quoniam ultro me adisti, si tam uectigali quam pupillis satisfeceris, falsi crimine carebis.

2Cum autem fisco iam obstrictum postea tutorem esse dicas, periculo te excusare poteris.

PP. VIII k. Aug. Romae Antonino A. IIII et Balbino conss.