IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.32UBI PETANTUR TUTORES VEL CURATORES

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Aristobulae.

pr.Magistratus eius ciuitatis, unde filii tui originem per condicionem patris ducunt uel ubi eorum sunt facultates, tutores uel curatores his quam primum secundum formam perpetuam dare curabunt. quod si filii tui neque possident quicquam in prouincia, ubi morantur, neque inde originem ducunt, restituti apud patriam suam et ubi patrimonium habent morabuntur, ut ibi defensores legitimos sortiantur.

PP. k. Oct. Laeto II et Cereale conss.