IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 5

C. 5.31QUI PETANT TUTORES VEL CURATORES

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Chrysanthae.

pr.Admone adulescentem, aduersus quem consistere uis, ut curatores sibi dari postulet, cum quibus secundum iuris formam consistas. qui si in petendis his cessabit, potes tu competentem iudicem adire, ut in dandis curatoribus officio suo fungatur.

PP. II non. Febr. Messala et Sabino conss.

2 · Idem A. Epaphrodito.

pr.Patroni tui filii si eius aetatis sunt, ut res eorum per tutores administrari debeant, cura adire praetorem et nomina edere, ex quibus tutores constituantur, ne, si cessaueris, obsequii deserti periculum subeas.

PP. III non. Iul. Messala et Sabino conss.

3 · Idem A. Atalantae.

pr.In locum tutoris defuncti uel in perpetuum relegati alium dari tutorem filiis tuis idoneum ex eadem prouincia ab iudice competente postula, qui secundum officium suum utilitatibus eorum prouidebit.

PP. IIII id. Iul. Laeto II et Cereale conss.

4 · Idem A. Domnino.

pr.Si filiis debitoris tui non sunt necessarii, qui tutores petant, potes ipse curare, ut accipiant, per quos legitime defendantur.

PP. III id. Iul. Laeto II et Cereale conss.

5 · Imp. Alexander A. Fuscianae.

pr.Amita tutores petere filiis fratris sui non prohibetur.

PP. V k. Iul. Maximo II et Aeliano conss.

6 · Idem A. Otaciliae.

pr.Matris pietas instruere te potest, quos tutores filio tuo petere debes, sed et obseruare, ne quid secus quam oportet in re filii pupilli agatur. petendi autem filiis curatores necessitas matribus imposita non est, cum puberes minores anno uicesimo quinto ipsi sibi curatores, si res eorum exigit, petere debeant.

PP. X k. Oct. Iuliano et Crispino conss.

7 · Imp. Gordianus A. Dionysio.

pr.Admone eam, quae quondam pupilla tua fuit, cum eam non tantum uiri potentem, sed etiam nupsisse proponas, ut sibi petat curatorem. quod si ea petere neglexerit, quo maturius possis rationes reddere administrationis, adito eo cuius super ea re notio est petere curatorem non uetaris.

PP. VI id. Ian. Gordiano A. et Auiola conss.

8 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Musico.

pr.Cum a matribus sedulum petendi tutoris officium exigatur, non fortuiti casus impedimentis adscribantur, proponasque procuratorem, qui ad petendum pupillo tutorem a matre fuerat constitutus, a latronibus interfectum petitionem ex necessitate demoratam esse, ab hereditatis successione matrem repelli, cuius nullum uitium intercessisse adseris, perquam durum est.

PP. V id. Mart. Tiberiano et Dione conss.

9 · Idem AA. et CC. Asclepiodoto.

pr.Cum iure habenti tutorem tutor dari non possit, intellegis matrem non officium pietatis in petendo tutore deseruisse, sed iure munitam merito filio suo tutorem non postulare.

S. III non. April. Byzantii AA. conss.

10 · Idem AA. et CC. Prisco.

pr.Nepotibus fratris tui, si eorum mater in petendis tutoribus debito non fungatur officio, petere tutores sollemniter potes.

S. prid. k. Mai. Sirmi CC. conss.

11 · Imp. Zeno A. Dioscoro pp.

pr.Matres naturalibus etiam filiis ad similitudinem eorum, qui ex iustis ac legitimis nuptiis sunt procreati, petendorum tutorum necessitati subiaceant, nulla eis ignorantia iuris ad euitanda legibus uel sacris constitutionibus definita, si petitionem tutorum minus curauerint, profutura.

D. k. Sept. Constantinopoli Zenone A. II cons.